Quæstio 7
Consequenter quæritur, Utrum divina natura possit assumere naturam creatam, abstractis personalibus proprietatibus a natura divina.
Videtur quod non. Primo, quia jam dictum est, quod nec divinæ personæ convenit incarnari, et unionem naturæ assumptibilis terminare, nisi ratione personalis proprietatis potissime.1 Iterum dictum est, quod divinæ naturæ non competit incarnari, nisi prout est in persona.2 — Secundo, quum Deus sit simplicissimus, nec relativa proprietas reale quid addat essentiæ, sequitur quod proprietate abstracta a persona, nihil remaneat :3 ergo nec natura, cui possit incarnatio seu assumptio humanæ convenire naturæ. — Tertio, assumptio designat terminum unionis ; unio autem fieri nequit in natura, sed solum in persona, ut patuit.4
In oppositum est, quod omni proprietate relativa per intellectum abstracta, manet in divinis quidquid dicitur absolute, videlicet omnipotentia, bonitas, caritas, imo et subsistens natura, ac Deus persona, prout philosophi et Judæi ac Sarraceni dicunt Deum esse suppositum ac personam, ut56
Ad hoc S. Thomas in tertia parte respondet : Intellectus noster dupliciter habet se ad divina. Primo, prout cognoscit Deum per speciem sicuti est in se ipso : sicque impossibile est, quod per intellectum aliquid circumscribatur a Deo, aliudque remaneat, quoniam totum quod est in Deo, est unum et maxime simplex, salva personarum distinctione; quarum tamen una tollitur, sublata alia, quia solis relationibus distinguuntur, quas simul esse oportet. Secundo, prout cognoscit Deum ex creaturis per speculum, utpote multipliciter ac divisim quod in Deo est unum : sicque intelligere potest attributa Dei, et quæ ei absolute conveniunt, proprietatibus personalibus non intellectis. Atque sic abstracta personalitate respectiva, adhuc intelligere possumus naturam assumentem. Etenim in Deo idem sunt quod et quo est, et quidquid in abstracto seu absolute attribuitur Deo, si consideretur secundum se, aliis abstractis, adhuc remanet quid subsistens atque persona, quum sit intellectualis naturæ individua subsistentia, seu res in natura intellectuali per se subsistens. Et ita intelligi potest, quod ratione suæ subsistentiæ personalis, naturam assumat humanam. Et per hæc patet ad objecta solutio. Adhuc enim remanet res subsistens, ad quam terminetur assumptio. Quæ autem in contrarium dicta sunt, intelliguntur de incarnatione secundum quod facta est, et præsupposita relativa distinctione in divinis. Quamvis etiam facta abstractione prædicta, nil secundum rem maneat et secundum viam resolutionis, attamen manet quod absolute dicitur secundum rationis considerationem, et de illo loqui valemus secundum id quod ei taliter considerato convenit. Hæc Thomas.
D Porro Alexander de hoc aliter sentiens : Secundum Anselmum, inquit, libro de Incarnatione Verbi, natura divina et humana non potest invicem mutari, nec ita misceri ut ex duabus fiat tertia quædam quæ nec sit divina neque humana : ergo in persona necesse est fieri unionem. Dico ergo, quod abstractis personis non intelligo divinam naturam posse uniri naturæ creatæ: et si quis possit hoc intelligere, ego non intelligo. Nunquam enim intellectus noster intelligit naturam esse actu, nisi in re naturæ, sicut humanitatem in habente ipsam: sic nec divinitatem intelligo, nisi in habente eamdem. — Hæc Alexander. Cui objici potest, quod in simplicissimo ente, natura et habens naturam sunt prorsus idem in re, et ipsa natura est per se subsistens ac persona, secundum absolutam rationem personæ, ut dictum est. Propter quod in libro de Causis asseritur, quod causa prima non est habens hyliathim, sed est per se maxime hæc, et per suam puram bonitatem subsistens.
Cf. lib. I, dist. xxxiii, q. 1.
Cf. t. XIX, p. 404 A'.
Postremo, Henricus et alii quidam profundi doctores frequenter affirmant, quod Deus in se ipso est singularitas summa, et ita in se et per se perfecte subsistens, sicque potest assumere naturam creatam, prout Thomas declarat.
Footnotes
Chapter 49 of 201