Enarratio in epistolam
MULTIFARIE MULTISQUE MODIS OLIM DEUS LOQUENS PATRIBUS IN PROPHETIS, ETC. Hebr. I, 1-12.
SICUT prædictum est, triplex est Christi nativitas :1 una æternalis ex Deo Patre, alia temporalis ex Virgine matre, tertia spiritualis in credentium ac pœnitentium corde. In hac ergo epistola, aliqua scribit sanctus Apostolus de Christo quæ ei conveniunt ratione suæ temporalis nativitatis, aliqua quoque quæ ei conveniunt ratione suæ generationis æternæ. Nam ait Hebræorum primo :
Multifarie, id est valde frequenter, multisque modis, hoc est distinctis visionum generibus ac variis modis loquendi, olim in veteri Testamento, et etiam tempore legis naturæ, Deus loquens patribus, hoc est antiquis prædecessoribus nostris Patriarchis ac bonis hominibus, in Prophetis, id est per Prophetas, qui de Christi adventu prænuntiaverunt hominibus, juxta illud : Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suæ, sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, Prophetarum ejus.2 Unde et gloriosissimus princeps Apostolorum profatur, Actuum tertio : Deus prænuntiavit per os omnium Prophetarum suorum, pati Christum.3 Porro Prophetis locutus est Deus per angelos : quia ut divinus Dionysius loquitur, propheticæ revelationes ministerio angelorum sunt factæ.4 Interdum autem Deus est locutus Prophetis per visionem imaginariam, quemadmodum Isaias vidit Dominum sedentem super solium elevatum;5 interdum per visionem exteriorem, sicut Daniel vidit Gabrielem archangelum; interdum per visionem anagogicam pure intellectualem, quales fuerunt visiones David prophetæ;67 quandoque in vigilia, quandoque in somno.
Novissime, hoc est in hac ultima mundi ætate, diebus istis, videlicet tempore gratiæ, et in principio ætatis ultimæ, quæ a Christo incepit, locutus est nobis in Filio, id est per unigenitum suum Filium incarnatum, qui in Evangelio ait :8 Verba quæ ego loquor, a me ipso non loquor. Quem constituit Deus Pater heredem universorum, id est possessorem ac Dominum omnium rerum creatarum, loquendo de Christo secundum naturam assumptam : sic enim constitutus est omnium Dominus.9 Siquidem eo ipso quo Christi humanitas ad increatum et personale esse Verbi æterni assumpta est, datum est Christo homini præesse, præferri ac dominari omni creato. Unde ait : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus.10 Et Paulus Hebræorum secundo : Omnia (inquit) subjecit sub pedibus ejus.11 Per quem fecit et sæcula, id est temporalia cuncta et tempora, juxta illud Joannis primo : Omnia per ipsum facta sunt.12 Quod convenit Christo secundum naturam divinam. Non enim per ipsum facta sunt omnia tanquam per ministrum aut instrumentum, sed sicut per principalem agentem, qui cum Patre et Spiritu Sancto unus est factor, unus creator, quoniam superbeatissimæ Trinitatis operatio ad extra est indivisa, quum ipsius sit una natura et una potestas. Propter quod asserit Christus : Quæcumque facit Pater, hæc et similiter facit Filius.13 Similiter, inquam, id est æque principaliter. Verumtamen quod dicitur, Per ipsum, proprie competit Filio, cui appropriatur causalitas causæ exemplaris, quum sit omnium rerum exemplar et ars rationibus plena.
Qui quum sit splendor gloriæ, hoc est radius plenus sapientiæ Patris et excellentiæ ejus, candor lucis æternæ, et fulgor perfectus majestatis paternæ, in quo plene resplendet tota perfectio Dei Patris.14 Est etenim Filius verbum mentis paternæ, et dicitur « splendor gloriæ », quoniam quidquid Patris est, splendet in ipso plenissime. Et in hoc insinuatur coæternitas Filii cum Patre. Splendor namque est igni et soli coævus ; et si sol ab æterno fuisset, splendor fuisset ei consempiternus. Et figura, id est imago sive character, substantiæ ejus, videlicet Patris. Quamvis autem figura proprie locum non habeat nisi in corporalibus, Apostolus tamen Filium vocat figuram Dei Patris, quia per figuram res maxime cognoscitur, et in ea similitudo attenditur unius cum alio. Filius autem Patri per omnia est similis, imo simillimus ; non distinctus ab eo, nisi quia est ab eo ; et Patrem perfecte omnino repræsentat : idcirco « figura substantiæ » Patris vocatur. Est autem Filius Patris imago naturalis et essentialis, non imitativa aut artificialis, quemadmodum filius regis est imago patris regnantis : idcirco consubstantialis est Patri. In tali enim imagine est natura ejus cujus est imago. Portansque ipse Filius, id est sustentans, conservans ac moderans, omnia creata, visibilia et invisibilia, verbo virtutis suæ, id est potestatis suæ imperio ac influxu. Quemadmodum enim omnia per ipsum facta sunt, sic ejus conservatione incessabiliter egent, sine qua nec ad momentum possent subsistere, sed sicut ex nihilo facta sunt, ita in nihilum relaberentur. Sicque in verbis istis notatur æqualitas Filii cum Patre in potestate, quæ in tribus superbenedictis personis una eademque consistit. — Sed quum Filius Dei sit verbum Patris, si Filius portat omnia verbo virtutis suæ, videtur quod Verbi sit Verbum. Et respondendum, quod verbum non univoce sumitur quum Filius dicitur verbum et in loco præsenti. Hic enim sumitur verbum pro imperio, sicut in Psalmo : Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus.15 Qualiter autem Filius Dei Verbum dicatur, in sequentis expositione evangelii elucescet.
Purgationem peccatorum faciens, id est, peccatores a suis peccatis emundans: quod fecit in sua passione, atque quotidie efficit in Baptismo et Pœnitentiæ sacramento.16 Christus quoque secundum quod Deus, est principalis peccatorum purgator, et gratiæ dator, imo creator. Sedet ad dexteram majestatis, id est Patris altissimi seu dignitatis Patris æterni, in excelsis, id est in cœlo empyreo et gloriæ throno, quemadmodum ait ipse:17 Ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. Denique Christus dicitur ad Dei Patris dexteram, id est æqualitatem, residere, quia ut Deus, est Patri æqualis. Secundum assumptam vero humanitatem sedet ad dexteram Patris, id est in potioribus bonis ejus, quibus in Deo copiosissime fruitur.
Tanto melior angelis effectus. Christus secundum quod Deus, incomparabiliter et infinite melior est omni creatura; sed sic non dicitur proprie « melior angelis effectus », quia ex generatione æterna hoc habet: attamen quantum ad manifestationem et innotescentiam posset hoc dici, quum et in Psalmo dicatur, Domine, refugium factus es nobis.18 Porro, secundum humanitatem assumptam, melior angelis effectus est per gratiam unionis et hypostaticam ejus unionem cum Verbo æterno, et quoniam non ad mensuram accepit gratiam.19 Sicque a primo incarnationis instanti prælatus ac melior factus est angelis, quanto differentius, id est excellentius, præ illis nomen hereditavit, id est, jure divino per generationem æternam a Patre accepit, firmiterque possedit. De quo nomine alibi dicit Apostolus:20 Dedit illi Pater nomen quod est super omne nomen, ut scilicet homo ille vocetur unigenitus Filius Dei, verusque Deus.21 Quod competit homini Christo ex generatione æterna, per quam plenitudinem deitatis accepit a Patre. Verumtamen, quantum ad corporis passibilitatem, mortem et sepulturam, fuit Christus paulo minus ab angelis minoratus, ut dicitur in Psalmo et ad Hebræos.2223 Hanc autem excellentiam Christi consequenter probat Apostolus :
Cui enim dixit Deus Pater aliquando angelorum, Filius meus es tu, ego hodie genui te ?24 quasi dicat : Nulli angelorum unquam hoc dixit, sed soli Unigenito suo locutus est istud in Psalmo : « Filius meus es tu, ego hodie », id est in die æternitatis, in qua semper est hodie, id est instans seu nunc invariabile, non habens præteritum nec futurum, « genui te ».
Quamvis autem angeli appellentur filii Dei, per adoptionem gratiæ consummatæ seu gloriæ (juxta illud Job, Ubi eras quum me laudarent angeli, et jubilarent omnes filii Dei ?), non tamen in æternitate sunt geniti, nec proprie geniti, sed creati, quia non ejusdem naturæ cum Patre. Et rursus loquitur Pater :25 Ego ero illi, scilicet Christo, in patrem, per generationem naturalem ac sempiternam. Æternitas autem omne tempus includit : idcirco per quamlibet temporis differentiam designatur ; quemadmodum in Evangelio ait Christus de Spiritu Sancto :26 Ille de meo accipiet. Et ipse erit mihi in filium naturalem ac unicum. Testimonium istud, secundum Chrysostomum, sumptum est ex Isaia propheta : quod tamen nostra translatio non habet, quantum ad formam verborum.27 Probabilius tamen fertur, quod sumptum sit ex primo libro Paralipomenon, ubi verba hæc habentur in propria forma. Sed tunc quæstio oritur, qualiter valeat allegatio ista atque probatio, quum verba illa ad litteram de Salomone dicantur ibidem. Et respondendum, quod verba ista dicta sunt de Salomone in quantum figura exstitit Christi : idcirco de Christo principaliter intelliguntur.
Et quum iterum introducit, id est, introducendum sive venturum prænuntiat Pater in Psalmo, primogenitum suum, id est Filium suum ante omnia genitum (qui in Proverbiis testatur, Dominus possedit me initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio), in orbem terræ, id est in hunc mundum per Incarnationis mysterium, dicit per Prophetam in psalmo præallegato :28 Et adorent eum, scilicet Unigenitum Patris, omnes angeli Dei. Adoratio autem soli Deo debetur.29 Porro littera nostra sic habet : Adorate eum, omnes angeli ejus. Et ad angelos quidem dicit, id est, de conditione, proprietate et exsistentia angelorum Dominus loquitur per Prophetam in Psalmo :30 Qui Deus Pater, seu Filius secundum quod Deus, facit angelos suos spiritus. Ordo constructionis est : « Qui facit spiritus », id est spirituales et intellectuales substantias, esse « angelos », id est legatos, « suos », dum eos ad aliqua nuntianda vel operanda emittit. Angelus enim est nomen officii, spiritus nomen naturæ : quemadmodum miles est nomen officii, homo nomen naturæ. Sicut igitur homo fit miles, non econverso; sic Deus spirituales illas substantias, quæ ex creatione sunt spiritus, efficit angelos, id est nuntios, injungendo eis obsequium. Et ministros suos flammam ignis. Ordo verborum est : Deus « facit flammam ignis », id est angelos de ordine Seraphim, qui ob divini amoris fervorem præcipuum, flamma ignis ignisque urens vocantur, « ministros suos ». Possunt quoque per « flammam ignis » omnes angelici spiritus designari, ob divinæ dilectionis ardorem, et propter naturæ suæ agilitatem, suique motus et operationis velocitatem.
Ad Filium autem Dominus ait per Prophetam in Psalmo :31 Thronus tuus, id est regia dignitas judiciariaque potestas, et solium gloriæ quo resides ad dexteram Patris, o Deus Unigenite, in sæculum sæculi, id est, in perpetuum manet. Hoc de Christo secundum utramque naturam intelligi potest. Nam Pater omne judicium dedit Filio, deditque ei potestatem et judicium facere, quia Filius hominis est, ut patet Joannis quinto ;3233 et omnia ei subjecit, secundum Apostolum.34 Secundum deitatem vero, competit Christo judiciaria potestas et regia dignitas per principalem auctoritatem, quamvis eas a Patre acceperit: imo una numero est potestas dignitasque amborum. Virga æquitatis, id est lex seu regula justa, est virga regni tui, hoc est lex evangelica, gubernatio, disciplina qua Ecclesiam regis ac instruis, impios corrigis, bonos exaltas. De qua virga fertur in Psalmo: Reges eos in virga ferrea; et Isaias, Percutiet (inquit) terram virga oris sui.353637
Dilexisti justitiam, hoc est omnem virtutem et omne bonum: justitia enim uno modo communis est virtus; et odisti iniquitatem. Propterea, id est merito horum, videlicet quoniam sic fecisti, unxit te, o Deus Christe, Deus omnium, sed specialiter Deus tuus secundum quod homo es, quia hunc perfectissime coluisti ac dilexisti, et ipse tibi summam largitus est gratiam. Verumtamen, secundum Augustinum, in Græco est manifesta distinctio casuum, hoc modo: διὰ τοῦ ἔχρισε σε, ὦ Θεὸς, ὁ Θεός σου. Ut scilicet nomen hoc, Deus, primo expressum, vocativi sit casus, et idem nomen secundo positum, sit casus nominativi, ut sit sensus: Unxit te, o Deus Fili, Deus tuus, id est Deus Pater, oleo exsultationis, hoc est præmio accidentali, videlicet corporis accelerata resurrectione, ascensione, glorificatione, et plena lætitia partis sensitivæ, quæ usque ad mortem fuit passibilis, præ participibus tuis, id est præ cunctis electis, qui tua sunt membra, et de plenitudine tua accipiunt, unaque tecum ut homo es, a supersancta Trinitate gratiam et gloriam sortiuntur.3839 Vel sic: « propterea », id est, ut justitiam diligeres et iniquitatem odires, « unxit te oleo exsultationis », id est suavitate ac plenitudine gratiæ animam exhilarantis, in sacerdotem, pontificem, regem, pugilem ac prophetam. De qua unctione paulo ante dicta sunt plura.
Consequenter probat Apostolus Filium Patri coæternum. Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti. Hoc primo exponitur ita: « Tu, Domine », Unigenite Dei, « in principio » temporis, hoc est simul cum tempore, « terram fundasti », id est, creasti et firmiter collocasti in medio universi. Vel, « Tu, Domine » Pater, « in principio », id est in unigenito Filio tuo, per quem cuncta fecisti (qui ait, Ego principium, qui et loquor vobis), « terram fundasti ». Et opera manuum tuarum sunt cœli, id est, omnes cœlos creasti.40 Manus autem Dei, sunt ejus omnipotentia ac voluntas intellectusque practicus, quibus omnia producuntur. Ipsi, scilicet cœli, peribunt, non quantum ad substantiam, sed quantum ad accidentalem suam dispositionem, quoniam cœlorum motus, situs, influentia desinent. Tu autem permanebis incommutabilis et æternus, in quo non est permutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Qui per Malachiam asserit: Ego Dominus, et non mutor. Et omnes cœli ut vestimentum veterascent, quantum ad modum essendi quem nunc habent, et tandem amittent; et velut amictum, id est vestem, mutabis eos, hoc est, a solito cursu atque influxu cessare præcipies, et mutabuntur a pristina qualitate, atque in melius commutabuntur. Unde in Apocalypsi habetur: Vidi cœlum novum et terram novam. Tu autem idem ipse es, id est, prorsus invariabilis permanes, in quem nec accidens cadere potest, et anni tui non deficient, id est, æternitas tua, omne tempus includens et tuum esse mensurans, non finietur.414243
Footnotes
-
Cf. p. 107 B. ↩
-
Luc. I, 68, 70. ↩
-
Act. III, 18. ↩
-
De Cœlest. hier. c. IV. ↩
-
Is. VI, 1. ↩
-
II Reg. XXIII, 2, 3. ↩
-
Dan. VIII, 16, 17; IX, 21. ↩
-
Joann. XIV, 10. ↩
-
Act. X, 36. ↩
-
Joann. III, 35. ↩
-
Hebr. II, 8. ↩
-
Joann. I, 3. ↩
-
Joann. V, 19. ↩
-
Sap. VII, 26. ↩
-
Ps. cxlviii, 8. ↩
-
Joann. x, 30; xvi, 15. ↩
-
Apoc. III, 21. ↩
-
Ps. lxxxix, 1. ↩
-
Joann. III, 34. ↩
-
Philipp. II, 9. ↩
-
Sap. vii, 1, 3. ↩
-
Hebr. u, 7. ↩
-
Ps. viii, 6; ↩
-
Ps. u, 7. ↩
-
Job xxxviii, 4, 7. ↩
-
Joann. xvi, 14. ↩
-
I Par. xxii, 10. ↩
-
Prov. viii, 22. ↩
-
Ps. xcvi, 7. ↩
-
Ps. ciii, 4. ↩
-
Ps. xliv, 7. ↩
-
I Cor. xv, 26; ↩
-
Joann. v, 22, 27. ↩
-
Hebr. u, 8. ↩
-
Is. 11, 4. ↩
-
Ps. 11, 9. ↩
-
Is. 11, 4. ↩
-
Joann. 1, 16. ↩
-
Ps. 11, 9. ↩
-
Ps. ci, 26-28. ↩
-
Joann. i, 16. ↩
-
Is. xi, 4. ↩
-
Ps. ii, 9. ↩
Chapter 52 of 161