Enarratio in evangelium
IN PRINCIPIO ERAT VERBUM, ET VERBUM ERAT APUD DEUM, ETC. Joann. I, 1-14.
THEOLOGIA seu sacra Scriptura increatæ Veritati immediate innititur, et per lumen gratiæ revelatur: idcirco a summo sumit exordium; philosophia vero, quæ humanæ rationi innititur, et ex rebus creatis ad Creatoris surgit notitiam, ab inferioribus inchoat, et paulatim ad suprema pertingit. Sicque in exordio evangelii sui, beatissimus evangelista Joannes a Christi divinitate et ejus cum Deo Patre consempiternitate exorsus est. Quod et ideo fecit, quia quorumdam hæresiarcharum perfidias voluit reprobare. Quum etenim fuisset in Patmos insulam relegatus, surrexerunt in Asia Ebion et Cerinthus hæretici, impiissime affirmantes Christum esse hominem purum. Hinc Joannem a Patmos reversum rogaverunt episcopi, ut de Christi deitate plenius scriberet, et hæreticorum confutaret insanias. Quod facere volens, sic orsus est:
In principio erat Verbum. Quod tripliciter explanatur. Primo sic: « In principio », id est in exordio temporis, quo facta sunt omnia, juxta quod scribitur, Qui vivit in æternum, creavit omnia simul, « erat Verbum », hoc est unigenitus Filius a Patre intellectualiter genitus.1 Quasi dicat: Verbum non est creatum aut factum, sed aliis per creationem incipientibus, ipsum veraciter erat et invariabiliter subsistebat. Secundo sic: « In principio », id est ante omnia sæcula, in ipso æternitatis nunc atque momento, « erat Verbum », de quo scriptum habetur:2 Fons sapientiæ Verbum Dei in excelsis. Tertio sic: « In principio », id est in Deo Patre, qui est principium sine principio, « erat Verbum », quia in mente Patris æternaliter manet. Procedit enim a Patre per emanationem immanentem, quæ non terminatur in aliquid aliud, neque in quidquam ad extra : sicque Filius per substantialem identitatem manet in Patre, a quo personaliter est distinctus. Quælibet quoque divina persona per circumincessionem est in alia, quum et unaquæque sit infinita.
Hic quæritur, cur evangelista Joannes, volens Christi deitatem ostendere, potius usus est nomine Verbi quam Filii. Dicendum, quod hujus duplex est ratio. Prima, ut innuat generationem in divinis non esse carnalem, materialem, mutabilem, sed intellectualem, invariabilem, immanentem ac simplicem: quoniam verbum proprie sumptum, est conceptus mentis interior, intelligibilis dictio, ac prolata intus notitia. Alia ratio est, quoniam nomen Verbi magis ad propositum pertinet quam Filii nomen. Filius namque comparationem importat dumtaxat ad patrem; verbum autem respectum dicit, non tantum ad proferentem, sed etiam ad rem verbo significatam, ad vocem quoque quam induit, et ad instructionem quæ per ipsum fit. Quum ergo Evangelista jam tractet de Filio Dei, non dumtaxat per respectum ad Patrem, sed insuper per comparationem ad creata quæ fecit et regit, præsertim ad homines quos redemit, ad carnem etiam quam assumpsit, et ad documenta quæ dedit: constat quod convenientissime nomine Verbi exprimitur, nec aptius neque subtilius nomen ad insinuandum hæc omnia invenitur.
Præterea, Deus se ipsum intuendo ac intelligendo, sui ipsius conceptum ac verbum intra se profert ac gignit. Quod enim de se apprehendit ac concipit sive agnoscit, hoc in se exprimit, gignit, producit; et verbum illud mentis paternæ intus expressum, est unigenitus Filius Patris. Et quoniam Pater uno simplicissimo actu se ipsum et alia cuncta intelligit, ideo unico actu intelligendi profert ac gignit perfectissimum verbum, in quo universa resplendent, repræsentantur et continentur quæ a Patre noscuntur. Hinc unicum verbum illud est imago naturalis et perfecta Patris, et character substantiæ ejus, tanquam ad similitudinem ejus productum, eumque plenissime repræsentans. Est quoque exemplar, idea, species et ratio omnium creaturarum, quoniam omnes relucent in Verbo tanquam in exemplari et causali principio, ad cujus imitationem productæ sunt. Quoniam ergo tota perfectio et natura Patris perfecte relucet in Filio, quod esse non posset, nisi Filius esset vere immensus æqualisque Patri, et per consequens verus Deus (finitum enim a plena repræsentatione infiniti distat in infinitum); ideo Filius appellatur emanatio claritatis omnipotentis Dei sincera, candor lucis æternæ, et speculum sine macula majestatis paternæ, atque imago bonitatis illius, quemadmodum de Filio sub nomine Sapientiæ scriptum est.3 Quæ etiam increata, æterna ac genita Sapientia in Ecclesiastico ait: Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.4 Et alibi testatur: Ab æterno ordinata sum;5 nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram; ante colles ego parturiebar.
Ostenso quando erat hoc Verbum, docet Evangelista ubi erat. Et Verbum erat apud Deum, hoc est juxta et intra Patrem, tanquam inseparabile individuumque a Patre. Non enim distant divinæ supergloriosæ personæ loco, duratione, natura aut dignitate; sed ubi et quando Pater, ibi et tunc Filius. Quum autem dicitur, « Verbum erat apud Deum », accipitur Deus relative aut personaliter, non absolute et essentialiter. Quemadmodum enim Pater immensus, illocalis incircumscriptibilisque consistit, ita et Filius. Unde quum Verbum dicitur esse apud Patrem, non est ruditer imaginandum, quasi unus sit extra et prope alium: imo totus Pater in Filio, et econtra. Sed ad designandum personalem distinctionem inter Patrem et Filium, ait Evangelista: « Verbum erat apud Deum ».
Deinceps declarat quid erat hoc Verbum. Et Deus erat Verbum, hoc est, Filius Dei fuit et invariabiliter est verus Deus, tanquam unius cum Patre essentiæ. Per quod docet Evangelista Filium Patri esse consubstantialem.
Hoc Verbum erat in principio, id est ab æterno, in ipso æternitatis momento, vel in mundi exordio, apud Deum Patrem, tanquam coæternum eidem, sicut si sol ab æterno fuisset, vel pes in pulvere ab æterno stetisset, splendor atque vestigium æternaliter exstitissent. In his namque quæ naturali emanatione procedunt, procedens sive causatum coævum est suo fontali principio, quemadmodum splendor luci. Filius autem naturali emanatione procedit a Patre.
Declarato ubi, quando, quid et quomodo erat Verbum, nunc pandit quid operabatur. Omnia per ipsum facta sunt, hoc est, omne creatum, et quidquid citra Deum est, per Verbum et a Verbo productum est et creatum mediate aut immediate. Quo patet quod Verbum non sit factum nec creatum, sed genitum. Porro quum aliquid dicitur fieri per aliud, præpositio per designat aliquod genus causæ in causali. Dicitur autem aliquid fieri per aliud multis modis. Primo, sicut per causam instrumentalem: sicut domus fit per securim et terebellum. Secundo, sicut per causam principalem: quemadmodum regnum gubernatur per eum quem rex fecit sibi comparem et consortem. Tertio, sicut per causam extrinsecam: ut homo cæditur per baculum. Quarto, sicut per causam intrinsecam aut conjunctam: ut homo vivit per animam, et scribit per manum suam. Rursus, quum aliquid dicitur fieri per aliud, intelligi potest dupliciter. Primo, ut insinuetur mediatio quædam seu medium causans inter primum agens et effectum.
Secundo, ut solum importetur processio unius ab aliquo: sicque fieri per aliquid, est fieri seu produci ab illo. Juxta quem modum ait apostolus Paulus: Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, hoc est a divina voluntate constitutus apostolus.6789
Dum itaque omnia facta dicuntur per Verbum, utroque horum modorum potest intelligi, quia immediate a Verbo æterno, tanquam ab omnipotente Creatore, sunt facta. Sic etenim omnia facta sunt a supergloriosissima Trinitate, et a qualibet divina persona. Item, omnia facta sunt per Verbum tanquam per id quod inter Patrem et creaturas est medium: non tamen quasi per causam instrumentalem separatam a Patre aut ei extrinsecam, sed sicut per causam principalem, conjunctam ac parem. Quod rursus intelligendum non est, quasi creaturæ non sint immediate factæ a Patre, præsertim quum Pater et Filius sint una omnium causa, unum principium; sed quia Filius procedit a Patre, habens virtutem creativam ab ipso, atque secundum ordinem originis mediat inter Patrem et creaturas, et quoniam Pater nil operatur ad extra sine Filio, et quoniam Verbo appropriatur efficientia causæ exemplaris. Quum enim natura sit operationis principium, quemadmodum trium Personarum est una natura, ita et una indivisaque actio ad extra.
Et sine ipso Verbo factum est nihil, hoc est, nulla prorsus res est citra Deum, quæ non sit facta per Verbum. Peccatum quoque, quia formaliter nihil est, sed solum aversio, obliquitas et defectus a summo ente, idcirco per Verbum et a Verbo non est, quantum ad istud formale, sed solum a voluntate creata, perversa ac defectiva.
Quod factum est, id est omne creatum, in ipso Verbo vita erat, hoc est, in Verbo vitaliter, intellectualiter ac idealiter exstitit ab æterno. Ut enim præhabitum est, Verbum non solum est Patris imago, sed omnis etiam creaturæ exemplar, idea ac ratio, estque ars increata, rationibus rerum plena. Porro, quod est in alio, est in illo secundum modum illius. Quum ergo Verbum sit actualissima vita, sapientia summa, veritas prima, omnia sunt in ipso vitaliter, sapientialiter ac idealiter. Verumtamen non sic omnia vita sunt in Verbo, quasi non sint vita in Patre et Spiritu Sancto. Tota enim supersanctissima Trinitas est unum omnium rerum fontale, intellectuale ac ideale principium; et ipsa divina essentia, ut imitabilis a divino intellectu apprehensa, est omnium rerum idea: nam in quantum Deus intelligit suam essentiam ut imitabilem a creaturis, essentia habet rationem ideæ.
Præterea Evangelista dicendo, « Quod factum est, in ipso vita erat », designat quod a Verbo invariabili ac æterno absque sua mutatione processit temporalis ac recens rerum productio: quoniam quidquid de novo creavit, ab æterno per rationem idealem præconcepit, atque præordinavit quando et qualiter illud produceret. Unde in illo instanti condidit mundum, in quo se id facturum ab æterno decrevit invariabiliterque præscivit.
De ideis autem ait Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum: Ideæ sunt principales formæ vel rationes rerum stabiles atque incommutabiles, quæ ipsæ formatæ non sunt, ac per hoc æternæ sunt, semper eodem modo sese habentes, quæ divina intelligentia continentur. Et quum ipsæ nec oriantur neque intereant, secundum eas tamen formatur omne quod oriri et interire potest. Has autem rationes ubi esse arbitrandum est, nisi in mente Creatoris? Non enim extra se aliquid intuebatur, ut secundum illud constitueret quod constituebat.
Itaque, quod factum est, et quidquid fit aut fiet, fuit et invariabiliter est vita in Verbo, quia secundum esse exemplare, ideale, intellectuale, præexsistit in Verbo: quod esse est realiter idem quod Verbum. Ideo subditur: Et vita, hoc est Verbum istud æternale, vitale, ac simplicissimum, utpote Unigenitus Dei, erat lux hominum, id est dator omnis lucis quæ in hominibus exstat. Ab ipso enim est lux naturæ, lux gratiæ, et lux gloriæ, naturale ingenium, omnis scientia, et omnis perfectio. Hoc etenim Verbum est summa Veritas et Sapientia increata: quod ante suam incarnationem, per invisibilem infusionem ac missionem corda hominum illustravit; post incarnationem vero, inter homines conversando corporaliterque prædicando edocuit homines. Et lux in tenebris lucet, hoc est, Verbum seu Filius Dei inter excæcatos Judæos conversans, prædicationis suæ sapientia splenduit, et radios virtutis emisit tanquam Sol sapientiæ. Vel, « in tenebris lucet », quia iniquis gratiam suæ pietatis infundit, lucem fidei ac virtutum largitur, dum convertuntur. Et tenebræ eam non comprehenderunt, id est, obtenebrati, perversi perfidique Judæi, Verbum hoc incarnatum vere non cognoverunt, nec ei credere voluerunt. Quibus in Evangelio dixit: Neque me scitis, neque Patrem meum. Non enim ejus divinitatem noverunt per fidem. Per tenebras quoque intelligi possunt omnes iniqui ac infideles, qui per fidem et caritatem Verbo æterno non uniuntur, propter quod illud non comprehendere asseruntur.
Sed advertendum, quod multiplex est comprehensio. Prima est comprehensio terminativa, qua res secundum se totam capitur, videtur sive cognoscitur, tam perfecte sicut ex sua natura cognoscibilis est. Sicque infinitum a finito comprehendi non valet. Unde hoc modo Deus est tam incomprehensibilis omni creaturæ, etiam Sanctis in patria, quam vere immensus: idcirco hoc modo solus comprehendit se ipsum. Quemadmodum enim Deus gloriosus ac benedictus, est infinitæ actualitatis, ita est et infinitæ cognoscibilitatis: ideo omnem intellectum creatum transcendit in infinitum.10 Secunda est comprehensio claræ visionis, qua essentia rei vere conspicitur seu intelligitur.11 Sicque Beati in cœlo Deum comprehendere perhibentur, quem facie ad faciem contemplantur. Nam clare per speciem vident eum: propter quod comprehensores vocantur. Tertia est comprehensio certæ adhærentiæ per fidem, aut sinceræ adhæsionis per caritatem. Sicque viatores Deum comprehendunt: de qua comprehensione Evangelista nunc loquitur. Est etiam comprehensio corporalis, qua iniqui Verbum incarnatum materialiter ac violenter comprehenderunt, prout scribitur in Evangelio: Cohors et tribunus et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum.12
Insuper, quia post pauca locuturus est Evangelista de Verbi incarnatione, ideo nunc de ejus præcursore testatur: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes: qui a Deo in hunc mundum directus est, et Deo jubente exivit de eremo ad ripam Jordanis, ad prædicandum ac baptizandum, ut Christo viam pararet, annuntiando Judæis Christum esse jam natum ac protinus prædicaturum, hortandoque eos ad fidem Christi. Hinc in Evangelio legitur:13 Anno quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, factum est verbum Domini super Joannem Zachariæ filium, in deserto.1415 Unde et Deus prædixit per Malachiam: Ecce ego mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam.16 Dicitur quippe Joannes angelus, id est nuntius, ratione officii, non naturæ, et quia conversationis fuit angelicæ.17 Porro Joannes interpretatur gratia Dei, vel in quo gratia Dei est. Idcirco hoc nomen valde congruebat Joanni, in quo tam excellens exstitit gratia, quod de ipso Christus testatus est: Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista.18 Gabriel quoque archangelus dixit ad Zachariam: Vocabis nomen ejus Joannem.19 Quum autem alicui divinitus nomen imponitur, designatur quod proprietas significata per nomen competit illi: sicut in Genesi Abram vocatus est Abraham, et Jacob dictus est Israel.
Hic venit in testimonium, hoc est, Joannes ex abditis eremi venit in publicum, non ad salvandum genus humanum, sed ad testificandum de Christo omnium salvatore, sicut subjungitur: ut testimonium perhiberet de lumine, id est, veritatem de Christo prædicaret, ut omnes homines crederent in Christum, tanquam in verum Deum, per illum, id est mediante testificatione ac prædicatione Joannis, qua hominum corda ad credendum in Christum disposuit. Non erat ille lux, id est, Joannes Baptista non fuit lux principalis et prima, quæ essentialiter lux est, utpote Christus. Verumtamen Joannes fuit lux quædam participata, instrumentalis et secundaria, quemadmodum et Apostolis ait Salvator: Vos estis lux mundi.20 At vero, ut divinus Dionysius docet, triplex est lux. Est enim lux illuminans non illuminata, ut Deus. Et est lux tantum illuminata, ut hi qui modicam gratiam sortiuntur, nec illuminant alios.21 Et est lux medio modo se habens, scilicet lux illuminans et illuminata, ut hi qui de gratia sibi communicata aliorum illuminant corda, de quibus legitur in Daniele:22 Qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ fulgebunt in perpetuas æternitates. Inter hos beatissimus iste Joannes fuit unus de summis, de quo in Evangelio loquitur Christus, Ille erat lucerna lucens et ardens:23 lucens per sapientiam, ardens per caritatem. Sed ut testimonium perhiberet de lumine, hoc est de Christo. Quod fecit, dicendo Judæis id quod scriptum est in Marco: Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.24
Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, hoc est, Christus salvator mundi, erat et est lux plena, non participata aut defectiva: quia ut Deus, est lux prima, superessentialis, superclarissima et immensa. Imo Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt una lux, sicut sunt una essentia, una sapientia, una potestas: quidquid enim absolute de Deo dicitur, tribus personis commune est. Nihilo minus lux Filio appropriatur, quia lux spiritualis præcipue pertinet ad intellectum ac sapientiam. Quum ergo Verbum seu Filius sit emanatio intellectus, sic ei appropriatur lux, quemadmodum sapientia, veritas, ars, splendor, et species. Hæc lux «illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum», hoc est, qui per nativitatem ingreditur mundum istum, lumine naturalis ingenii, juxta illud in Psalmo: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; dedisti lætitiam in corde meo.25 «Illuminat» quoque lumen gratiæ «omnem hominem» qui lumine illo illuminatur. Vel, «illuminat omnem hominem», id est quosdam de omni genere hominum. Juxta quem sensum in Psalmo prædictum est:26 Benedicentur in ipso omnes tribus terræ, omnes gentes magnificabunt eum. Deinde Christus post suam passionem per Apostolorum prædicationem totum mundum illuminavit, secundum quod Paulus testatur:27 Nos, inquiens, docentes omnem hominem. «Illuminat» etiam «omnem hominem», dando unicuique homini custodem angelum sanctum, qui a diversis erroribus et peccatis retrahit hominem sibi commissum, et bona suggerit ei.28
In mundo erat. Nam Christus secundum quod Deus, incircumscriptibilis est et immensus: ideo omnia implet ac penetrat, et essentiis rerum illabitur; estque ubique per essentiam, præsentiam atque potentiam.29 Propter quod loquitur: Numquid non cœlum et terram ego impleo? Porro Christus secundum quod homo, inter homines ambulavit. Et mundus per ipsum factus est, eo sensu quo dictum est, Omnia per ipsum facta sunt. Et mundus eum non cognovit. Mundus in evangelio S. Joannis diversis accipitur modis. Primo, pro tota creatura, sicut in verbo præhabito. Secundo, pro cunctis hominibus in terra degentibus, tam bonis quam malis. Tertio, pro electis, ut quum dicitur:30 Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Quarto, pro perversis ac perfidis, et ita nunc ait Evangelista, «mundus eum non cognovit»: quoniam obtenebrati et impii Christum non cognoverunt per fidem ac sapientiæ donum.
In propria venit, id est, per incarnationem descendit in mundum istum quem condidit, specialiter in Judæam et Israeliticam plebem sibi olim peculiarem; et sui eum non receperunt, hoc est, Judæi (qui fuerunt tunc populus Dei, per legem Mosaicam ad unius veri Dei cultum specialiter deputati) non receperunt Christum per fidem, sed pro majori parte manserunt increduli. Quotquot autem receperunt eum per fidem formatam, dedit eis potestatem, id est idoneitatem ac gratiam efficacem, filios Dei fieri, hoc est per quam efficiuntur Dei filii adoptivi. Hæc etenim gratia gratum faciens, datur simul cum fide et caritate: quæ gratia ponit hominem in esse supernaturali, deiformi, atque ad promerendum idoneo; et ita per gratiam hanc fit homo Dei filius adoptivus. Porro, omnibus Christum per fidem recipientibus datur potestas filios Dei fieri, filiatione gloriæ consummata in patria. Per fidem namque venitur ad speciem. Filiatio quoque gratiæ adoptionis ordinatur ad filiationem gloriæ beatificæ fruitionis: filiatio equidem in assimilatione fundatur. His qui credunt in nomine ejus nominato, hoc est in ipso Christo, fide formata, id est per caritatem ornata. Quum itaque Verbum sit Dei Filius naturalis, homines qui ei per fidem junguntur atque per caritatem incorporantur, efficiuntur Dei filii adoptivi, quoniam filiatio adoptiva, est participatio quædam filiationis naturalis.
Consequenter Evangelista distinguit generationem spiritualem, per quam filiatio adoptiva acquiritur, a generatione carnali. Qui credentes adoptivique filii, non ex sanguinibus, id est non ex semine viri, in quo est virtus formativa, et semine mulieris, quod est materia prolis. Semen autem vocatur sanguis coagulatus. Neque ex voluntate carnis, hoc est concupiscentia sensualitatis, vel feminæ, quæ nomine carnis exprimitur, quoniam viro est mollior atque in ratione debilior; neque ex voluntate, id est concupiscentia, viri; sed ex
Deo nati sunt, hoc est, divina virtute, miseratione ac gratia spiritualiter regenerati sunt, et esse divinum sortiti. Nam loquendo de esse naturæ, certum est quod sicut infideles ac reprobi, ita et fideles et electi ex commixtione viri et feminæ nati sint: sed loquendo de esse gratiæ, electi et boni ex Deo renati sunt; quod communiter fit in Baptismo, juxta illud:31 Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest intrare in regnum Dei. Unde Jacobus asserit: Voluntarie genuit nos verbo veritatis.32 Potest demum in verbis expositis, per voluntatem carnis et viri superior appetitus intelligi, in quantum actum generationis imperat aut ei consentit.
Supra docuit Evangelista quod Verbum Dei fuit ab æterno. Nunc pandit quod factum est in tempore, dicens: Et Verbum caro factum est, hoc est, Unigenitus Dei verus exsistens Deus, veraciter factus est homo, assumendo naturam humanam ad suam propriam et increatam personalitatem: ita quod in eodem esse personali increato in quo Verbum subsistit ab æterno, subsistit et Christi humanitas. Sicque in Christo sunt duæ naturæ, et una persona. Deinceps in eodem momento est corpus Christi a Spiritu Sancto formatum et organizatum, ejusque anima creata et corpori illi conjuncta, atque utrumque simul a Verbo assumptum. Itaque caro hic sumitur pro homine, utpote pars pro toto, sicut in Psalmo: Ad te omnis caro veniet.33 Et potius dixit Spiritus Sanctus per Evangelistam, Verbum caro factum est, quam, Verbum homo factum est: primo, ut magnitudo divinæ inclinationis ac exinanitionis evidentius demonstretur; secundo, ut veritas incarnationis clarius designetur, et hæresis Manichæorum evidentissime confundatur.
Et habitavit in nobis, quia inter homines vixit et ambulavit, præsertim inter Apostolos. Humanitas quoque assumpta, fuit templum et habitaculum Deitatis in eo latentis. Unde dixit Judæis, Solvite templum hoc:34 quod dixit de templo corporis sui, secundum Evangelistam. Et vidimus gloriam ejus, hoc est excellentiam Christi in verbis et factis, in omni sapientia et miraculorum eminentia, in potestate et omni perfectione. Claritatem quoque quam habuit in transfiguratione, viderunt Joannes iste evangelista, ejusque frater Jacobus, et gloriosus apostolici agminis princeps Petrus;35 glorificationem etiam ejus in ascensione viderunt Apostoli; subinde deitatem ipsius oculo interiori viderunt per fidem.36 Gloriam quasi Unigeniti a Patre, hoc est, talem ejus vidimus gloriam, qualem decuit esse et conspici in Filio Dei. Et ita hæc dictio, «quasi», notat veritatem, non similitudinem tantum. Ac si de aliquo rege cum magno apparatu intrante, diceremus: Ipse intravit quasi rex, id est tam præclare ut spectat ad regem.
Vidimus etiam eum plenum gratiæ et veritatis. Tota enim capacitas animæ Christi gratia fuit impleta; nec capax est mens creata gratiæ amplioris. Hæc gratia gratum faciens habitualis in Christo, vocatur etiam in eodem gratia capitis, in quantum est tam superabundans, quod ipse de ejus plenitudine influit suis membris, puta fidelibus, quorum caput ipse est.37 Christus etiam dicitur plenus veritate, hoc est deitate, secundum Augustinum, quia in ipso habitat totius divinitatis plenitudo.38 Anima insuper Christi plena fuit veritate doctrinæ, veritate vitæ, et veritate justitiæ. Si autem per veritatem sapientia intelligatur, dicendum quod Christus homo ab incarnationis exordio plenus fuit sapientia Beatorum, quia vidit Deum clare per speciem, imo eminenter præ omnibus Sanctis, et tam clare ut modo. Fuit demum in Christo sapientia indita seu infusa, qua res creatas cognovit in propriis naturis, ordinibus ac generibus, per species suæ animæ concreatas; sed et sapientia illa quæ donum est, perfectissima fuit in Christo, sicut et cetera dona.
De expositione evangelii hujus hoc loco tam breviter transeo, quia super Joannem illud diffusius elucidavi.
Footnotes
-
Eccl. XVIII, 1. ↩
-
Ibid. 1, 5. ↩
-
Sap. VII, 25, 26. ↩
-
Eccli. XXIV, 5. ↩
-
Prov. VIII, 23-25. ↩
-
II Cor. 1, 1; ↩
-
Ephes. 1, 1; ↩
-
Coloss. 1, 1; ↩
-
II Tim. 1, 1. ↩
-
Gen. XVII, 5. ↩
-
Gen. XXXII, 28. ↩
-
Joann. xviii, 12. ↩
-
Joann. VIII, 19. ↩
-
Luc. III, 2 et seq. ↩
-
Joann. I, 2. ↩
-
Malach. III, 1. ↩
-
1 Cor. XIII, 12. ↩
-
Matth. XI, 11. ↩
-
Luc. I, 13. ↩
-
Matth. v, 14. ↩
-
Cf. t. XVI, p. 543 A. ↩
-
Dan. XII, 3. ↩
-
Joann. v, 35. ↩
-
Marc. I, 7. ↩
-
Ps. IV, 7. ↩
-
Ps. LXXI, 17. ↩
-
Coloss. I, 28. ↩
-
Hebr. I, 14. ↩
-
Jer. XXIII, 24. ↩
-
Joann. III, 16. ↩
-
Joann. III, 5. ↩
-
Jacob. I, 18. ↩
-
Ps. LXIV, 3. ↩
-
Joann. II, 19, 21. ↩
-
Matth xvii, 1, 2. ↩
-
Act. i, 9. ↩
-
Ephes. i, 22. ↩
-
Coloss. ii, 9. ↩
Chapter 54 of 161