Skip to the text

Sermo 9

CUR DEI FILIUS INCARNATUS SIT ET HOMO NATUS, ET PER HÆC QUID MISERO HOMINI COLLATUM.

HOMO natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Ps. LXXXVI, 5.

Secundum sacræ Scripturæ doctrinam, in uno omnes peccavimus, cecidimus, perditi fuimus; et eramus natura filii iræ, propter primi transgressionem parentis.1 Per unum quoque, hoc est per Christi incarnationem, obedientiam, passionem, sumus recuperati, redempti et Deo reconciliati. Propter quod loquitur Paulus:2 Sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur. Et rursus: Per unum (inquit) hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors; et sicut per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi, ita per unius obedientiam justi constituuntur multi.3

Oportet igitur scire, quid boni per primi parentis prævaricationem amisimus, et quid mali per eam incurrimus; quid item boni per Christum sumus adepti et adepturi, et quid mali per eum evasimus. Ad quod declarandum, necesse est tangere qualiter primi parentes fuerant instituti. Et quamvis inter doctores inveniatur dissensio, an creati fuerant in caritate et gratia gratum faciente, concorditer tamen dicunt, quod creati erant in originali justitia, et magna ordinatione interiorum suorum ac tranquillitate, atque scientia naturalium rerum: quæ scientia magis abundavit in Adam quam Eva. Habuerunt item alias quasdam infusas divinorum ac mysticorum notitias, potissimum Adam. Porro per originalem seu naturalem justitiam fuerunt in primis parentibus caro subjecta animæ, sensualitas rationi ac voluntati, ratio ac voluntas Deo. Et quamdiu ratio et voluntas manserunt Deo obedientes, obedivit sensitiva pars rationi, et caro spiritui. Mox vero ut ratio et voluntas divinæ inobedientes factæ sunt jussioni, cœpit sensualitas rationi esse rebellis, corpusque animæ. Denique Adam, Dei transgrediendo præceptum, non sibi dumtaxat, sed et omni suæ posteritati meruit originalis justitiæ amissionem, deinde carnis passibilitatem, mortalitatem, imo et moriendi necessitatem, variasque ærumnas, angustias, et labores quibus in hac vita subjicimur atque deprimimur. Promerendo demum sibi ac posteris suis originalis destitutionem justitiæ, promeruit sibi et eis regni cœlestis clausuram seu pœnam damni. Hinc omnes in originali nascimur culpa, et parvuli sine Baptismo decedentes, gloria privantur cœlesti. Ad hoc igitur Dei Filius humanam assumpsit naturam, ut ab omnibus illis incommodis nos salvaret quæ per primordialem Adæ transgressionem incurrimus: ut scilicet ad originalis justitiæ conformitatem nos reducat, gratiam et virtutes nobis recuperet, et regnum restituat sempiternum; sicque in futura resurrectione ab omni passibilitate, mortalitate atque miseria redimat suos electos. Ad originalis autem justitiæ conformitatem in Baptismo reducit, in quo etiam gratia gratum faciens, et virtutes donaque Spiritus Sancti, baptizatis infunduntur, ac janua regni aperitur cœlestis.

Sed sciscitari quis posset, anne alius quam unigenitus Dei Filius, poterat hominem sic salvare. Ad quod respondetur, quod nulla pura creatura ad hoc fuit idonea, tum propter gravitatem peccati, tum propter communicabilitatem naturæ in infinitum, tum propter gratiæ dignitatem, tum propter æternæ beatitudinis eminentiam, prout hæc alibi diffusius sunt ostensa, et nunc breviter repeti possunt.4 Primo itaque, propter gravitatem peccati hoc fieri non valebat: quia quum Deus sit dignitatis ac sanctitatis penitus infinitæ, peccatum mortale quo ipse contemnitur et offenditur, est enormitatis quodammodo infinitæ: ideo ad expiationem ipsius necessarius fuit reconciliator, satisfactor, mediator et salvator dignitatis et efficaciæ infinitæ; in cujus etiam fide et virtute, pro aliis peccatis satisfit a peccatoribus. Secundo, propter humanæ naturæ communicabilitatem immensam: propter quam pro totius humani generis peccatis satisfacere, et totam in omnibus recuperare naturam, non fuit idoneus nisi infinitæ dignitatis salvator; quum majus sit satisfacere pro pluribus quam pro uno. Tertio, propter gratiæ gratum facientis dignitatem: quæ gratia quum sit divinæ essentiæ similitudo supernaturalis, hominem in supernaturali deiformique esse constituens, est quodammodo dignitatis immensæ, ita quod eam toti humano generi promereri nulla pura creatura fuit condigna. Quarto, propter æternæ beatitudinis eminentiam: quæ beatitudo quum sit summi, increati et infiniti boni immediata, beatifica ac plena fruitio, est dignitatis magis infinitæ quam gratia.

Præterea, cur Filio magis quam Patri aut Spiritui Sancto competebat incarnari, rationabiles causæ traduntur. Filio namque specialiter competit Patrem placare, atque pro Patris honore zelari. Rursus, quoniam Filio proprie competit similitudo cum Patre; angelus autem et homo, Dei similitudinem inordinate cupierant, et sibi, quod Filii est, quodammodo usurpaverant, sicque in Filium specialiter peccaverant:56 propter quod Pater pro Filio zelans, utrumque damnavit; Filius vero conspiciens Patrem ita pro se zelatum, et rationales creaturas damnasse, volens Patri recuperare quod sui occasione perdiderat, servi induit formam, et angelicam reparavit ruinam per humani generis salvationem. Insuper, homini cum Verbo æterno est specialis assimilatio: quoniam homo a rationali seu intellectuali perfectione sortitus est speciem (unde et animal rationale mortale esse definitur); Verbum autem æternum emanatio est intellectus Patris æterni, exemplarisque ratio omnium rerum. Amplius, Filio in divinis magis quam alteri personæ congruebat esse Filium hominis. Rursus, si Pater aut Spiritus Sanctus esset incarnatus, essent duo Filii in divinis, et videretur ibi esse quasi quædam filiationis confusio. Adhuc autem, sicut omnia per Filium sunt creata, sic per eum omnia decuit reformari.

Ex præhabitis innotescit, cur sancti Doctores affirment, quod Filii Dei ad infima descensio sit nostra ad summa provectio, quod Verbi incarnatio sit nostra deificatio, quod ejus exinanitio atque dignatio sit nostra sublimatio ac dignificatio, utpote: quoniam Unigenitus Dei ita se propter nos inclinando, exinaniendo, humanæ naturæ applicando, promeruit sive obtinuit nobis gratiarum charismata in præsenti et dona gloriæ in futuro, per quæ deificamur, dignificamur ac sublimamur.

Quum igitur istis ex causis sit Dei Filius incarnatus, studeamus indesinenter ab omni corruptione vitiorum passionumque abstinere, ut simus integri mente, in nullo deficientes, et toto corde Domino jugiter adhærentes, juxta quod scriptum est:7 Adhæsit anima mea post te; et, Mihi adhærere Deo bonum est.8 Conemur quotidie deificari, hoc est, Deo per dona gratiæ ac virtutum earumque actus, et spirituales profectus, præsertim per contemplationis splendorem ac sanctæ dilectionis fervorem, magis ac supernaturalius assimilari. A Quum enim Deo sit proprium misereri ac parcere, per pietatem internam et misericordiæ viscera, pia, copiosa viscerosaque opera, Deo valde salubriter conformamur:9 quatenus, sicut ipsemet Dominus Deus a nobis miserrimis toties et tam dire offensus, non protinus infert iram, nec ulciscitur scelus valde, sed condolet, longanimiter præstolatur;10 imo per se et angelos sanctos ac homines bonos, per beneficia et miracula ac flagella, ad reconciliationem et emendationem nos exhortatur

(propter quod asserit Paulus: Pro Christo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos;11 obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo): ita nos injuriatoribus nostris condoleamus, non irascamur, ignoscamus, non ulciscamur, eosque pie præveniamus, et omni quo possumus modo, ad caritatem, pacem et emendationem eos trahamus.

Denique, quum tam justus sit Deus ut nullum peccatum deserat impunitum, tunc justo Deo salubriter assimilamur, quum nullum in nobis ipsis peccatum dimittimus impunitum, indiscussum, indijudicatum. Verum sunt aliqui ad vindictam culpæ proximorum suorum pronissimi, hortanturque præsidentem ut illos corripiat acriter et castiget; proprias vero vitiositates dissimulant, nec tangi, corripi corrigique permittunt. Qui si vera caritate atque justitia essent ornati, inciperent a se ipsis.

Postremo, quum unumquodque illi potissimum conformetur cujus actionibus magis insistit, et ipsi Deo omnipotenti ac adorando sit proprium, se ipsum æternaliter contemplari ac summe diligere; certum est quod quanto ipsius contemplationi atque ferventi dilectioni frequentius, purius stabiliusque vacamus, tanto deiformiores efficimur.

Footnotes

  1. Ephes. n, 3. ↩

  2. 1 Cor. xv, 22. ↩

  3. Rom. v, 12, 19. ↩

  4. Cf. t. XXIII, p. 36 B et s. ↩

  5. Gen. iii, 5, 6. ↩

  6. Is. xiv, 14; ↩

  7. Ps. LXII, 9. ↩

  8. Ps. LXXII, 28. ↩

  9. Job xxiv, 12. ↩

  10. Job xxxv, 15. ↩

  11. II Cor. v, 20. ↩

Chapter 57 of 161