Sermo 11
DE TRIPLICI CHRISTI NATIVITATE SIVE GENERATIONE.
DOMINUS dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Ps. II, 7.
Triplex assignatur generatio Christi, tam admiranda ut de unaquaque earum verificetur illud Isaiæ: Generationem ejus quis enarrabit?
Prima, quæ et incomparabiliter admirabilis, ineffabilis incomprehensibilisque consistit, est generatio illa æterna, divina et intellectualis, qua a Patre æterno æternaliter, immaterialiter atque invariabiliter genitus est. Nam Deus Pater, quum sit mens actualissima, simplicissima, fecundissima et supersapientissima, se ipsum incessabiliter ac æternaliter intuens et intelligens, sui ipsius conceptum et verbum internum intra se profert ac gignit. Quod enim in se et de se intuetur ac conspicit, hoc intra se exprimit. Et hæc ipsa expressio seu interna locutio Dei Patris, est activa generatio ejus; ipsa vero Verbi prolatio, est passiva ipsius generatio. Porro Verbum ita a Patre prolatum, recte appellatur Filius ejus, quum sit emanatio intellectus paterni secundum rationem similitudinis ab ipso procedens. Hinc quoque vocatur imago Patris, imago utique naturalis, plena, perfecta, consubstantialis, in qua quidquid Patris est, plenissime splendet. Simili ratione dicitur splendor lucis æternæ, et speculum sine macula majestatis1 Dei Patris, atque figura seu character substantiæ ejus, quemadmodum ad Hebræos et apud Sapientem patet.2 — Insuper, quoniam Deus Pater uno et eodem actu intelligendi cognoscit se ipsum et cuncta creata, ideo unico actu generat Verbum suum æternum, perfectum, quod est sui ipsius imago, et omnium rerum creatarum exemplar, idea et archetypa ratio.
De hac generatione sua æterna loquitur Filius Dei, sub nomine Sapientiæ: Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram; ante colles ego parturiebar;3 quando præparabat cœlos, aderam, et eram cum eo cuncta componens.4 Et rursus: Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. Unde et per Isaiam loquitur Pater: Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? Si ego qui generationem aliis tribuo, sterilis remanebo?5
Denique generatio ista æterna, quamvis tantumdem exprimatur et capiatur a nobis, nihilo minus incomprehensibilis et ineffabilis fertur: quoniam qualis sit et qualiter actu consistat sive agatur generatio illa, nequaquam plene ut est, comprehendere possumus aut effari. Et multa circa eam creduntur quæ omnem naturalem rationem transcendunt, et omnem capacitatem mentis humanæ excedunt: ut quod in Patre sunt idem realiter persona generans, essentia ejus, et generatio sua activa; Filius quoque eamdem numero cum Patre essentiam habet, et quamvis vere generetur a Patre, non tamen in eo est indigentia, dependentia, potentialitas, aut imperfectio ulla. Et breviter, quam incomprehensibilis et ineffabilis est Deus Pater, tam incomprehensibilis et indicibilis est generatio ejus. Et idem sentiendum de Filio. Ad quod insinuandum loquitur Salomon, dicens: Quod nomen ejus, et quod nomen Filii ejus, si nosti?6
Præterea, alia est generatio Christi, humana, corporalis ac temporalis, qua hodierna die processit ex Virgine matre: quæ item ineffabilis incomprehensibilisque est, quum nec hoc valeat comprehendi qualiter verus homo ex clauso prodierit Virginis utero; nec hoc, qualiter persona æterna verusque Deus de novo sit veraciter generatus; nec illud, qualiter Christo hinc inde realiter atque localiter moto, nequaquam, hoc est nec per se neque per accidens, mota sint omnia quæ erant et sunt in eo: nam divinitas ejus semper mansit prorsus immobilis.
Præterea generatio ista Christi humana ponitur duplex: una in utero, et alia ex utero. De quarum prima habetur in Matthæo: Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est.7 Hæc generatio facta est in Annuntiatione dominica, quando ad verba archangeli Gabrielis respondit divinissima Virgo: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum.8 Tunc enim omnipotente et infinita Dei agente virtute, præstantissima Virgo in instanti Filium Dei concepit: ita quod tunc in momento formatum et organizatum est corpus Christi, et anima ejus creata corporique unita; atque utrumque simul formaliter junctum, est a Verbo æterno assumptum, et suæ divinitati immediata personalique unione conjunctum, ita quod in increato esse hypostatico Verbi suppositata est humanitas Christi, et sic tunc generatus et natus est Christus in utero. Nam et in ceteris generabilibus generatio in utero nuncupatur, quando anima corpori copulatur. Generatio autem ex utero, est quasi manifestatio seu proditio generationis factæ in utero, seu geniti nati in eo.
Tertia generatio Christi est spiritualis, qua ipse spiritualiter nascitur seu esse incipit in cordibus credentium, et eorum qui convertuntur ad ipsum, seu regenerantur in eo. Quæ generatio valde exstat mirabilis. Quis enim satis valeat admirari, qualiter totus pene mundus ad eum conversus est, eumque credidit esse verum Deum qui homo est, et in tanta humilitate, paupertate ac persecutionibus vixit in mundo, ac tandem amarissimam atque turpissimam mortem toleravit in ipso latronum patibulo?9 Luce clarius constat, istud nunquam fieri potuisse nisi omnipotente Deo agente, qui per tot et tanta sibi soli possibilia miracula, mundum convertit ad Christum: imo potius per interiores instinctus divinos, per illuminationes supernas, per inspirationes secretas id egit; nec exteriora miracula per se fuissent ad hoc sufficientia, propter tarditatem, fragilitatem, imo et perversitatem cordis humani. Hanc quoque tam admirabilem fidem conservavit et prævalere fecit Deus omnipotens, inter tot fidei impugnationes a tyrannis, ab hæreticis, a philosophis, a Judæis, et ab invisibilibus hostibus ejus: quam et nunc usque conservat, et usque in finem mundi Omnipotens conservabit, quanquam tempore Antichristi ad tempus modicum videbitur ex magna parte occumbere; sed tunc paulo post, plus quam unquam ante, vigebit. Unde ad insinuandum causam ineffabilitatis generationis istius spiritualis Christi, quum Isaias propheta dixisset, Generationem ejus quis enarrabit?10 subtilissime addidit: Quia abscissus est de terra viventium.11 Pro quo Septuaginta transtulerunt: Quia tolletur de terra vita illius, id est, per occisionem auferetur de sæculo isto. Itaque enitamur ad hoc, ut Christus semper spiritualiter generetur in nobis per gratiæ incrementa et virtutum profectus. Ipse enim in Evangelio protestatur: Quicumque fecerit voluntatem Patris mei qui in cœlis est, ipse meus frater et soror et mater est.12
Denique ad hoc Filius Dei de Virgine matre corporaliter natus est, ut spiritualiter in omnibus nobis nascatur, et renascamur in eo. Nascitur quippe in nobis, quando per fidem et caritatem incipit esse in nobis, aut certe per caritatis et ceterarum incrementa virtutum, splendidius ac perfectius demoratur et regnat in nobis quam ante. Utraque vero generatio ista Christi ordinatur ad hoc, ut ad claram et beatificam contemplationem primæ et æternæ generationis Christi perveniamus: quia in hoc plena consistit electorum felicitas, ut superbeatissimæ Trinitatis essentiam, consistentiam, emanationem et communicationem ad intra, mutuam quoque intuitionem, dilectionem, complacentiam et fruitionem clare per speciem contemplentur. O quam inæstimabiliter gaudent omnes cœlestis Jerusalem cives, limpidissime intuendo quemadmodum unigenitus Filius a Patre æterno invariabiliter generatur; quemadmodum etiam Spiritus Sanctus a Patre et Filio tanquam ab uno principio æternaliter profluit et spiratur; quemadmodum Pater se totum communicat Filio, Pater quoque et Filius Spiritui Sancto; qualiter item hæ tres superbenedictæ personæ se invicem intuentur superclarissime cum infinita delectatione, ac superardentissime diligunt cum immensa suavitate! Hoc et nunc per fidem ac sapientiæ donum pie ac humiliter contemplemur cum intima congratulatione.
Postremo, ut ad hujuscemodi contemplationem simus idonei, per exercitia virtutum moralium oportet nos præparari, purgari ac reformari. Quomodo enim in tam supersplendidissimum increatumque lumen mens poterit figi, si motibus subjacet vitiorum, inquietudinibus passionum, atque facile hinc inde instar arundinis agitatur? Necesse est ergo, ut suo quisque animo dominetur, ut animositatem suppeditet, iram impatientiamque conculcet, timoratus, custoditus, sollicitus semper in Deo exsistat. Quod si ita habuerimus nos, erimus certe Deo carissimi; affluentissime aderit nobis, stillicidia gratiæ suæ, sapientiæ rivos, caritatis ardores, lucem miserationum suarum multiplicabit, perficiet et conservabit in cordibus nostris. Ubique itaque et indefesse adspiremus ad Deum et suspiremus ad eum, et intra nos ipsum alloquamur, invocemus, laudemus ac veneremur, ne ad momentum recedat a nobis, ne gratia ejus minuatur in nobis, ne caritas unquam tepescat aut spirituale studium remittatur; imo quotidie virtuosiores, ferventiores efficacioresque simus in omni ejus obsequio, ad laudem et gloriam ejus.
Footnotes
Chapter 59 of 161