Sermo 10
DE FRUCTU INCARNATIONIS NATIVITATISQUE CHRISTI; ET QUOMODO SE ILLO DIGNIFICARE DEBEANT RELIGIOSI.
NOTUM fecit Dominus Salutare suum, in conspectu gentium revelavit justitiam suam. Ps. xcvii, 2.
Quum finis incarnationis, nativitatis et passionis Filii Dei, sit salus mundi et honorificantia ac gloria supergloriosissimæ Trinitatis; ideo sicut ab exordio sæculi cœpit summe pius ac sapientissimus Deus Christi adventum, nativitatem, passionem, ac cetera ejus mysteria prænuntiare, sic Christo nato, mox cœpit ejus nativitatem ac liberationem per eum fiendam, tam Judæis quam gentibus revelare, ut universi ad Dei cognitionem majorem perduci inciperent, et beneficia Dei agnoscere, grati esse ac suæ saluti providere satagerent.1
Hinc eadem qua natus est Christus hora, angelus sanctus apparuit dixitque pastoribus: Evangelizo vobis gaudium magnum, quia natus est vobis hodie Salvator.2 Tunc quoque (ut creditur) stella in oriente apparuit tribus Magis, et eos ad Christum ducere cœpit.3 Pastores vero quæ viderant et audierant, ceteris retulerunt Judæis, similiter Magi gentilibus. Atque, ut asserit Leo Papa, non tunc latuit Christi nativitas Romanum imperium, quia tunc Romæ fons olei erupisse, et templum æternitatis corruisse, unaque Sibyllarum Octaviano imperatori de Christo locuta, leguntur. Per alia quoque multa tunc fuerat declarata, sicut in Aurea fertur legenda. Hinc
Is. LII, 10. per Isaiam prædictum est: Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium; et videbunt omnes fines terræ Salutare Dei nostri. Hoc est quod justus Simeon cecinit, quum puerum Jesum in ulnis tenens, gratulabundus inter cetera sic deprompsit:4 Viderunt oculi mei Salutare tuum, Domine, quod parasti ante faciem omnium populorum, etc.
Porro Christus secundum naturam humanam assumptam, Salutare Dei vocatur, quoniam Deus Pater, seu Trinitas tota, per ipsum salvavit genus humanum, quemadmodum scriptum est: Deus autem rex noster ante sæcula, operatus est salutem in medio terræ.5 Unde per Isaiam loquitur Pater ad Christum: Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.6 Idcirco asserit Dominus Jesus:7 A me ipso facio nihil; Pater vero in me manens, ipse facit opera.
Præterea, quamvis ab exordio mundi Deus naturaliter bonus, pius et liberalis, diversa et magna beneficia gratiarumque dona hominibus sit largitus, postquam tamen assumpsit de nobis quod nostrum est, hoc est, postquam ex Virgine gloriosa, proxima, domina et sorore nostra, humanam assumpsit naturam, cœpit præ solito quæ sua sunt, copiosissime impertiri et communicare hominibus, electorumque corda gratiosissime visitare, mentes illuminare, incerta et occulta sapientiæ suæ manifestare eisdem.8 Et quod ante paucis Prophetis revelavit ac Patriarchis, jam undique universis orsus est publicare. Propter quod per Jeremiam præ dixit: Omnes cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum;9 et in Isaia scriptum est, Repleta est terra scientia Domini, sicut guttæ maris operientes.10 Hinc Christo nondum nato, beatissimus Joannes Baptista in utero matris Spiritu Sancto repletus est, et parentes ejus copiosa gratia sunt perfusi;11 natoque Christo, pastores, Simeon, Anna, et alii multi. Nihilo minus verum est quod ait Joannes evangelista: Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.12 Quamvis enim quæ dicta sunt, ante Christi glorificationem (quæ in ejus resurrectione et ascensione peracta est) cœperint fieri, non tamen in tanta plenitudine datus est Spiritus Sanctus ante Christi ascensionem ut postea. Non quod Virgo sacratissima et Joannes Baptista ante diem illum Pentecostes non acceperint Spiritum Sanctum tam copiose sicut in die Pentecostes Apostoli: imo de Virgine benedicta nullum est dubium quin copiosius valde; sed quod ante in paucis fiebat electis, in die Pentecostes et postmodum usque in præsens, in multis millibus factum est ubique terrarum.
Itaque, quum idcirco venerit Christus ut in Dei cognitione crescamus, et ad beatificam ejus perveniamus notitiam, studeamus in Dei cognitione proficere, quemadmodum Paulus hortatur: Pater gloriæ det vobis spiritum sapientiæ in agnitione ejus, illuminatos oculos cordis vestri;13 et alibi, Postulamus (inquit) ut impleamini agnitione voluntatis Dei, in omni sapientia et intellectu spirituali, ut ambuletis digne Deo, per omnia crescentes in scientia Dei.14
C Quæ omnia præsertim intelligi possunt de sapientia, intellectu et scientia, prout sunt dona Spiritus Sancti, non prout sunt habitus acquisiti; quanquam etiam possunt intelligi de sapientia, intellectu, scientia, in quantum acquisiti habitus appellantur. Sapientia autem et intellectus atque scientia, ut sunt inter septem dona Spiritus Sancti, omnibus et solis in caritate et gratia exsistentibus insunt.15 Idcirco, sicut per actus meritorios ac devotos, cum diligentia tota factos, proficimus in caritate, ita et in sapientia, intellectu et scientia jam præfatis. Sapientia vero et intellectus ac scientia, prout sunt habitus acquisiti, humano studio addiscuntur, legendo, audiendo, seu inveniendo.16 Sicque ad intelligendum sacram Scripturam, ad agnoscendum varios intellectus ipsius, ad sciendum quæ de creaturis in Scripturis traduntur, studiosi esse debemus, quum ipsa Scriptura sit quasi epistola nobis a Spiritu Sancto missa:17 ad quam intelligendam non laborare, est Spiritus Sancti verba parvi pendere, et ejus excellentiæ derogare.
Verumtamen ad proficiendum in sapientia, intellectu et scientia, prout sunt dona Spiritus Sancti, præcipue debemus invigilare, cordis puritati studendo, et omni malitiæ resistendo. In malevolam enim animam non introibit sapientia ista quæ donum est, nec habitabit in corpore subdito peccatis.18 Mundi vero corde, illuminantur a Deo, a cujus gratiosa ac affluentissima illuminatione nihil nos impedit nisi propria culpa, remissio seu negligentia, quemadmodum loquitur Jeremias:19 Peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis;20 et Isaias, Iniquitates (inquit) vestræ diviserunt inter Deum vestrum et vos. Ideo Samuel primo Regum hortatur: Præparate corda vestra Domino.21 Debet etenim homo facere quod in se est, se disponendo ad gratiarum charismata, ad sapientiæ salutaris suscipienda fluenta et incrementa.22 Propter quod ait Psalmista: Accedite ad eum, et illuminamini. In Proverbiis quoque fertur: Hominis est animam præparare.23 Imo quanto plus ad ea nos præparamus, desiderando, orando, vitia declinando, passionem dominicam intime recolendo, virtuosis exercitiis inhærendo, tanto abundantius eis implebimur, quum apud Job dicatur:24 Si direxerit homo ad Deum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.25 Insuper carnalia oblectamenta gustus, tactus, necesse est devitare: quia ut in Job asseritur, sapientia ista non invenitur in terra suaviter viventium. Propter quod per Isaiam inducitur: Quem docebit Dominus scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab ubere.26 Et breviter, quum universa peccata non sint nisi quædam stultitiæ, oportet non solum ab omni abstinere peccato mortali, sed etiam a venialibus, quantum humana permittit fragilitas, et præsertim ab incustodia oris: quia ut Salomon protestatur, Qui inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.27 Et iterum ait: Vidisti aliquem velocem ad loquendum?28 stultitia magis speranda est quam illius correctio.
Præterea sic agentes, præparamus et exhibemus puero Jesu Deo æterno propter nos hodie nato, speciosissimum intra nos thalamum, cunabula mollia, repausatorium placitum ac suave, utpote propriam mentem sanctarum cogitationum varietate ornatam, ardentium affectionum sinceritate fragrantem, virtutum ac donorum depictam habitibus, bonorumque operum divitem meritis, virtuosis actibus jugiter occupatam. O quam libenter in hujusmodi mente Christus quiescit! Quod ut fiat in nobis, indefesse conemur ne inutilium cogitationum pulveribus, ne verborum inanium maculis, ne illicitarum appetitionum inquinamentis, ne negligentiarum et pigritiarum cineribus domicilium nostræ animæ respergamus, mentem dehonestemus, locum diabolo præparemus.29 Sed nec ebrietate aut crapula cor nostrum gravetur, quoniam optimum est gratia stabiliri cor, non escis.30 Beatus est plane, cui quotidie zelus inest ardentior Deo placendi, proximis succurrendi, in sapientia salutari crescendi.
Footnotes
-
Cf. p. 152 in fine et 153. ↩
-
Luc. ii, 10, 11. ↩
-
Matth. ii, 2. ↩
-
Luc. II, 30, 31. ↩
-
Ps. LXXIII, 12. ↩
-
Is. XLIX, 6. ↩
-
Joann. VIII, 28; XIV, 10. ↩
-
Ps. L, 8. ↩
-
Jer. XXXI, 34. ↩
-
Is. XI, 9. ↩
-
Luc. I, 15. ↩
-
Joann. VII, 39. ↩
-
Ephes. I, 17, 18. ↩
-
Coloss. I, 9, 10. ↩
-
Is. XI, 2. ↩
-
* aquæ ↩
-
Joann. II, 8 et seq. ↩
-
Sap. I, 4. ↩
-
Matth. V, 8. ↩
-
Jer. V, 25. ↩
-
Is. LIX, 2. ↩
-
I Reg. VII, 3. ↩
-
Ps. XXXIII, 6. ↩
-
Prov. XVI, 1. Job XXXIV, 14. ↩
-
Prov. XXVIII, 13. ↩
-
Is. XXVIII, 9. ↩
-
Prov. XIII, 3. ↩
-
Prov. XXIX, 20. ↩
-
Luc. XXI, 34. ↩
-
Hebr. XIII, 9. ↩
Chapter 58 of 161