Sermo 6
QUAM HILARES AC LÆTOS NOS ESSE DECEAT QUOD TEMPORE GRATIÆ AC LEGIS EVANGELICÆ NATI SUMUS, ET IN CHRISTIANORUM NUMERO CONSTITUTI; QUAMQUE ENORME MALUM SIT, INGRATUM NUNC ET NEGLIGENTEM EXSISTERE.
SCIET populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum. Is. LII, 6.
Merito tempus adventus Christi et deinceps, videlicet tempus evangelicæ legis, tempus gratiæ appellatur, quia in eo copiosior ac multiplicior gratia data est hominibus, etiam in toto orbe terrarum, quam ante. Nam ante adventum Christi pene ubique in mundo idololatria, perfidia, ignorantia Dei, et alia innumerabilia regnaverunt peccata; et in solo quasi populo Judæorum, cultus et cognitio veri Dei vigebant. Propter quod dixit Psalmista : Notus in Judæa Deus, in Israel magnum nomen ejus. Sed post Christi incarnationem ac nativitatem, per ipsius prædicationem et gratiam cœperunt non solum multa millia Judæorum, sed et copiosa multitudo gentium illustrari, converti, et Deum veraciter colere. Fama etenim sapientiæ, sanctitatis miraculorumque Christi, eo adhuc in mundo hoc conversante, in totam Syriam diffundebatur, ut patet in evangelio Matthæi. Deinde per beatos Apostolos et alios Christi discipulos, in universo mundo prædicata est evangelica lex et recepta, omnibusque Dei cognitio est concessa. Idcirco in Isaia scriptum est: Repleta est terra scientia Domini, quasi aquæ maris operientes; et per Jeremiam quoque prædictum est: Omnes cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, dicit Dominus.
Denique tempore novi Testamenti ac gratiæ, non solum concessa est hominibus cognitio Dei secundum quod unus est, sed etiam quod sit trinus : quod ante Salvatoris adventum, non nisi majoribus fidelibus, utpote Patriarchis atque Prophetis, et aliis quibusdam sapientibus specialiter illuminatis, innotuit. Et hoc est quod in hodiernæ solennitatis epistola scribit Apostolus, quod scilicet Deus olim variis modis loquens hominibus per Prophetas, novissime his diebus, hoc est in exordio evangelicæ prædicationis, locutus est nobis per unigenitum Filium suum hominem factum, Deum esse non desinentem. Ecce quanta est gratia, quanta prærogativa, excellentia, temporis Christi ac evangelicæ legis, in quo ipse omnium Dominus Prophetarum, fons sapientiæ, Deus altissimus, personaliter venit in mundum, legem dedit hominibus, evangelicam prædicavit doctrinam, cordaque hominum gratia adimplevit præcipua. Unde ab Isaia fuerat prophetatum : Dominus judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse veniet et salvabit nos. Et rursus, secundum aliam translationem, loquitur Isaias : Non angelus, non legatus, sed ipse veniet. Ista ergo ex causa, tempus Christi, tempus gratiæ dicitur.
Insuper, ideo tempus gratiæ appellatur, quia in tempore isto per Christi passionem satisfactum est pro originali peccato, ita quod homines virtuosi dum moriuntur, ab ore ingrediuntur regnum cœleste, dummodo per propriæ culpæ non differebantur reatum. Hoc autem impossibile fuit ante Christi passionem, quia tunc propter originalis peccati debitum seu reatum, homines differebantur a gloria.
Denique, legitur quod Alexandro Magno nato, Philippus rex Macedonum, pater illius putativus, scripsit Aristoteli, dicens : Natus est mihi filius, et plus regratior
Hebr. I, 1 et seq.
Act. x, 36.
Eccl. I, 5.
Is. XXXIII, 22.
Cf. p. 131 A'.
Ps. LXXV, 2.
Act. II, 41; IV, 4, 32; V, 14; etc.
Matth. IV, 24.
Is. XI, 9.
Jer. XXXI, 34. diis quia natus est tempore tuo, quam quoniam natus est : nam spero quod erudietur a te. Quanto magis nos Christiani Deo omnipotenti regratiari tenemur, non tam quoniam nati sumus, quam quod tempore legis evangelicæ nati sumus? Nos quippe ex gentilibus sumus progeniti : et si illorum fuissemus temporibus, quid aliud quam quod ipsi egerunt, fecissemus? Sicque cum illis æternaliter condemnati essemus. Gaudeamus itaque, et intimo cordis affectu regratiemur Altissimo, quod nati sumus tempore isto, in quo non Aristotelis, sed Christi Filii Dei, qui est Sapientia æterna, increata, immensa, saluberrimis instruimur documentis.
Præterea jugiter advertamus, quod quanto tempore isto evangelicæ legis majora et gratiosiora a Deo nobis beneficia sunt impensa, quanto copiosior gratia nobis a Spiritu Sancto Deo vero et vivo offertur, tanto graviora sunt nostra peccata, et tanto damnabilior est conversatio nostra, si Deo ingrati ac negligentes fuerimus. Ubi enim major beneficentia, major quoque gratiarum actio esse debet. Iterum, quo major est dignitas Domini nostri Jesu Christi legislatoris ac regis nostri, eo enormioris est culpæ eum offendere, ejus legem prævaricari, ejus doctrinam non sequi. Propter quod ad Hebræos ait Apostolus : Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla contradictione duobus aut tribus testibus moritur : quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, id est, contempserit?1 Contemnit autem, qui præcepta ipsius observare non curat.
Deinceps, in hoc mundo secundum leges civiles, crimen læsæ majestatis, videlicet injuriatio regis aut principis, reputatur gravissimum, atque dirissime vindicatur : imo pro illo non solum principalis transgressor, sed et filii ejus perpetuo damnantur exsilio, et paterna hereditate privantur. Si ergo tam grave est, terrenum lædere principem et offendere regem : quam ineffabiliter grave, impium atque damnabile est, summum legislatorem, unigenitum Filium Dei offendere, et ejus præcepta negligere, aut ipsum in suis lædere membris, de cujus excellentia tam multa scribit Apostolus in hodierna epistola? Ipse namque universorum est Dominus, conditor angelorum, et Deus verus, cunctis creatis in infinitum præstantior, qui ex sua incomprehensibili caritate, pietate et gratia dignatus est inter homines tam suaviter tamque humiliter conversari, et hodie ex Virgine illibata natus est nobis, ut ejus caritatem, pietatem, dignationem pro posse semper et ubique sectemur, inter proximos nostros caritative, benigne, humiliter, juste exemplariterque vivendo :234 sicque cum Christo diligamus justitiam, et odio habeamus iniquitatem, vitando peccata, potius quia in se fœda et odibilia sunt ac displicentia Deo inhonorativaque ejus, quam timore supplicii.5
Postremo, istud agendo et ita vivendo, ad divinæ invariabilitatis participationem aliqualem accedimus, rectæ rationi atque virtutum vigori jugiter inhærendo : quod est sapientiæ signum et opus. Qui autem instabiles sunt, et omni impulsu passionum subduntur, sapientia atque virtutibus destitutos se esse ostendunt. Idcirco in Ecclesiastico scriptum est :6 Homo sanctus in sapientia manet sicut sol ; nam stultus sicut luna mutatur. Hinc hortatur Apostolus :7 Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper. Nam ut Salomon protestatur, Justus est quasi fundamentum æternum, impius quasi tempestas pertransiens.8 Passionibus ergo et vitiis dominemur, non subjiciamur, et mentes nostras stabiliamus in Deo, eum ubertim intuentes, atque cum sancto Job asserentes : Nonne Deus scit vias meas, et omnes gressus meos dinumerat?9 Qui Judicem summum, cœlestem, metuendissimum, sic sibi esse intentum perpendit, custodite se habet ac timorate, implens quod Propheta loquitur Deo :10 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo. Sic ergo agamus, ad laudem Omnipotentis. Amen.
Footnotes
Chapter 53 of 161