Sermo 7
DE CHRISTI AMABILISSIMA INCARNATIONE, ET QUAS GRATIAS ILLI AGERE DEBEANT PRO TANTA DIGNATIONE CHRISTIANI; ET DE MIRACULIS NONNULLIS IN NOCTE NATIVITATIS CHRISTI FACTIS.
VERBUM caro factum est. Joann. i, 14.
Quamvis singuli articuli fidei christianæ seorsum accepti, sint admirabiles, supernaturales et incomprehensibiles valde; tamen dum omnes comparantur ad invicem, et ordo credibilium et argumenta seu rationes credendorum simul considerantur, nihil invenitur credibilius ac rationabilius eis. Omnia namque sibi mutuo pulcherrime consonant et concordant, et unum ex altero credibilius redditur; dumque omnia comportantur, fide nil certius reperitur. Ideo dixit Psalmista:1 Domine, testimonia tua credibilia facta sunt nimis.
Porro inter cetera quæ credi jubentur, unum est non mediocriter magnum, quod omnipotens ac sapientissimus Deus creavit genus humanum ad supernaturalem beatitudinem, scilicet ad sui ipsius claram per speciem fruitivamque visionem, qua divina essentia in se ipsa clare conspicitur, et quid sit Deus, videtur. Hinc enim ait Filius Dei ad Patrem æternum: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.2
Et Joannes apostolus in prima sua Cano-
I Joann. III, 2. nica: Carissimi, inquit, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus quoniam quum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est.
I Cor. XIII, 12. Unde secundum Apostolum, videbimus Deum facie ad faciem, hoc est clare et immediate, sicuti est in se ipso. Præterea, visio ista est ineffabilis dignitatis, quum sit immediata ac fruitiva contemplatio beatificaque possessio boni summi ac infiniti, videlicet Dei. Est etiam beata visio ista incomprehensibilis jucunditatis atque dulcedinis, quoniam Deus est ens immensæ pulchritudinis, infinitæ convenientiæ, atque incircumscriptibilis serenitatis ac deliciositatis. Certumque est quod quanto aliquid in se ipso est pulchrius, suavius ac convenientius, tanto delectabilius est eo frui et ipsum inspicere.
Hanc autem beatitudinem perdidit primus homo sibi ipsi ac toti suæ posteritati, transgrediendo Dei præceptum. Et quoniam beatitudo ista est tam ineffabilis dignitatis ac jucunditatis, ut tactum est, ideo nulla pura creatura, nec angelus, neque homo, digna aut idonea fuit beatitudinem istam toti humano generi recuperare. Idcirco ipse Deus creator omnipotens, unigenitus Filius Dei, dignatus est fieri homo, quia in sua deitate sibi non competebat promereri, propter excellentiam suam; sed naturam assumpsit humanam, quatenus in ea et per eam satisfaceret pro peccato originali primi parentis, ob cujus peccati reatum homines a præfata impediebantur felicitate. Sicque satisfaciendo pro illo peccato aliisque peccatis, recuperavit atque promeruit generi humano amissam beatitudinem illam, et reconciliavit Deo Patri genus humanum.3 Hac ergo de causa fatemur, quod Verbum Dei factum sit caro, id est, quod Dei Filius factus sit homo, ut homines faceret divinos atque beatos. Ecce quanta est ista solennitas, in qua Deus noster natus est frater noster, in qua natus est nobis Salvator, qui ab æterna nos damnatione eripuit, gratiam nobis promeruit, et gloriam recuperavit æternam.4
A Gratias ergo ex totis præcordiis Deo nostro agamus, ei subjiciamur, ei in omnibus fideliter obsequamur. Non despiciamus nos ipsos, id est, animarum nostrarum salutem non negligamus propter carnales delicias, temporales divitias, humanos honores; sed consideremus, quanti nos æstimavit Deus altissimus, quanta Unigenitus Dei pro nostra salute assumpsit, fecit ac pertulit. Idcirco et nos ipsi pro nostra salute laborare ac pati non recusemus. Habeamus Deum omni hora præ oculis, studamusque semper parati esse ad mortem, vivendo absque omni mortali peccato.
B Insuper, quia communiter, imo verissime dicitur, Felix quem faciunt aliena damna peritum, efficiamur et nos sapientes ex consideratione damni eorum qui æternaliter sunt damnati, et irrecuperabiliter perierunt. Inspiciamus diligentissime, quam magna et indicibilis sit nunc eorum calamitas, pœna, desolatio et pressura, qui in inferno sepulti sunt, eo quod tempus vitæ præsentis negligenter et carnaliter expenderunt, et Christi beneficiis fuerunt ingrati, atque hæc temporalia et terrena magis quam Deum et spiritualia ac bona cœlestia dilexerunt. Inæstimabilis certe eorum est pœna, et tristissima exspectatione torquentur, quia nil aliud præstolantur nisi suppliciorum augmenta. Nam qui nunc solum puniuntur in anima, post diem judicii simul in corpore punientur, jacentes in igne gehennæ. Verum ut istam evadamus damnationem, nunc ambulemus quotidie per arctam viam salutis, in continua cordis custodia, in Dei timore, in sobrietate, humilitate, patientia, pietate et dilectione, in fructuosa temporis deductione, et omnia ad Dei honorem ac gloriam referamus.56
C Amplius, hodie Christus Dominus noster multa mirabilia fecit in mundo, per quæ suam declaravit nativitatem. Siquidem in nocte nativitatis Christi, pulcherrium atque fortissimum templum æternitatis corruit Romæ. Nam, ut testatur Papa Innocentius III, in Roma per duodecim annos magna pax fuit: idcirco Romani pulcherrimum construxerunt templum in Roma, quod Pacis templum nominaverunt. Consuluerunt quoque Apollinem, quamdiu duraret hoc templum. Et respondit Apollo: Quousque pariet virgo. Tunc dixerunt Romani: Ergo in æternum durabit. Nam virginem parere reputabant impossibile. Hinc in foribus templi scripserunt hunc titulum: Templum Pacis æternum. Sed in nocte qua peperit virgo Maria Christum, templum illud funditus cecidit; et ibi nunc est ecclesia S. Mariæ nova. Tunc etiam cecidit statua Romuli, quem pro deo colebant Romani: quam statuam in templo æternitatis Romani posuerant. Iterum ait Papa Innocentius III, et idem testatur Orosius, quod in nocte nativitatis Christi, fons aquæ versus est Romæ in oleum, qui erumpens usque in Tiberim fluxit, totoque die illo largissime emanavit; et ibi nunc est S. Maria trans Tiberim. Prophetaverat quippe Sibylla, quod quando erumperet fons olei, nasceretur Salvator. Per hoc autem significatum est, quod per Christi adventum fons pietatis divinæ misericordiam suam cunctis hominibus præ solito copiosissime exhiberet, quia per oleum misericordia designatur.
Insuper legitur, quod sanctus Jeremias propheta, post mortem Godoliæ in Ægyptum descendens, prædixit Ægyptiis, quod virgine pariente, eorum corruerent idola. Quod (ut legitur) accidit ita.
Recitat rursus Innocentius Papa, quod quum Octavianus imperator Romanum maxime dilatasset imperium, et rempublicam valde auxisset, in tantum Romanis placuit, quod voluerunt eum pro deo adorare et colere. Prudens vero imperator se esse mortalem considerans, recusavit adorari et coli ut deus. Romanis vero importune instantibus, imperator advocavit Sibyllam, interrogans eam an unquam nasciturus esset in mundo rex major eo. Quumque in die nativitatis Christi Sibylla instaret oraculis, quærendo de hoc certificationem a Deo in camera imperatoris, ecce medio die vidit circa solem aureum circulum, atque in medio circuli virginem speciosissimam, puerum in sinu gestantem. Quam visionem imperatori ostendens, dixit: Hic puer major te erit, ideo ipsum adora. Imperator autem valde admirans, puerum adoravit, et deus vocari penitus recusavit.
Multa alia mirabilia die hoc facta leguntur: per quæ omnia declaratur, quam admiranda ac gratiosa fuit nativitas Christi Filii Dei ex Virgine. Ideo tempus istud cum maxima devotione est expendendum.
Footnotes
Chapter 55 of 161