Skip to the text

Sermo 8

Ad religiosos

QUIS, QUALIS, ET QUANTUS SIT, QUI HODIE SERVI FORMAM MISERAM ACCEPIT; QUODQUE OB HOC PLENE LÆTABITUR NEMO, QUI NON OMNI AJECTO TORPORE DESIDIAQUE, NOVUM CUM CHRISTO HOMINEM INDUERIT.

EVANGELIZO vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator. Luc. II, 10, 11.

Vere hæc est solennitas solennitatum gaudiosa nimis, in qua natus est nobis Salvator, qui non corruptibilibus auro vel argento, sed pretiosissimo sanguine suo nos liberavit, non de morte corporali et brevi, sed infernali atque perpetua;1 et insuper nostra delevit peccata, et gratiam nobis promeruit, ac cœlestem felicitatem recuperavit. Nunquam tale quid mundus audivit, nunquam tam felices percepit rumores.

Denique in hac Christi nativitate multa sunt consideranda, de quibus modo per ordinem in sermonibus, quod Dominus dederit referetur. Primo, quis, qualis, et quantus sit iste qui nobis hodie natus denuntiatur. Ad quod sanctus archangelus Gabriel respondet: Hic (inquiens) erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur; et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis.2 Verumtamen Isaias propheta Spiritu Sancto repletus, clarius pleniusque locutus videtur, dicendo: Puer natus est nobis, et filius datus est nobis, et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis.3 In quibus angelicis atque propheticis verbis, duplex in Christo natura et una personalitas designantur. Est enim in eo vera, æterna ac plena deitas, vera quoque humanitas. Et in gemina hac natura, una persona est Christus, qui per generationem æternam, intellectualem, divinam, accepit a Patre deitatis naturam; per generationem vero temporalem, corporalem, humanam, accepit a Virgine matre naturam humanam. Ecce quis, qualis, et quantus est, qui hodie natus est nobis: quis, quia verus Deus, Dei Patris unigenitus Filius; qualis, quia omnipotens; quantus, quia immensus. Et ista ipsi conveniunt secundum deitatis naturam, secundum quam est Patri consubstantialis, æqualis et coæternus. Secundum naturam vero assumptam, est homo penitus innocens, tanta gratia, sanctitate et gloria adimpletus, quod natura creata majoris capax esse non potest, sed tota suæ humanitatis capacitas fuit in eo repleta.

Gaudeamus ergo in Domino, et totis præcordiis regratiemur Deo uni ac trino, quod is, talis ac tantus, hodie nobis est natus. Siquidem Deus et Creator noster, factus est frater et salvator noster: non angelorum, sed hominum assumpsit naturam; factus est homo, non angelus.4 Ecce quam incomprehensibiliter magnifice egit nobiscum; quantum sublevavit et honoravit naturam humanam, eam potissimum quam assumpsit, quam hypostatica unione sibi univit, et per eam totum redemit genus humanum. Vident omnes angelici spiritus in Domino Deo suo humanam naturam deitati immediate suppositali conjunctione unitam, omni creaturæ incomparabiliter ineffabiliterque prælatam. Et super hoc vehementissime admirantur, infinitam Dei dignationem, pietatem, bonitatem, caritatem, munificentiam, comprehendere non valentes, nec genus humanum parvi pendendum jam arbitrantes.

Quum ergo Dominus Deus noster propter nos tantum se exinanivit, debemus cum omni diligentia ejus circa nos caritatem, pietatem, dignationem, liberalitatem advertere, atque pro viribus grates ac vicem rependere.5 Nempe in ultima mundi ætate, quum totum pene mundum idololatria et alia horribilia innumerabilia vitia occupassent, non obstantibus tantis generis humani sceleribus, Unigenitus Dei, Deus verus, essentialiter sanctus, in hunc mundum venire, humanam naturam assumere, ex Virgine nasci, inter homines conversari, eosque visitare, docere, curare, salvare dignatus est. Quis hanc Dei bonitatem, misericordiam, caritatem, patientiam concipere, admirari, effari, collaudare, venerari sufficiat? Verumtamen laudemus, regratiemur, veneremur pro posse, et eum qui in tantum nos prior dilexit, ferventer rediligamus, vicissitudinem prout possimus ei exhibeamus.6 Hoc quippe requirit a nobis, hoc pro summa gratiarum suscipit actione, hoc pro vicissitudinis redditione acceptat, ut præmemoratam ipsius bonitatem, caritatem, misericordiam, dignationem, munificentiam non solum mente recognoscamus et verbis laudemus, sed operibus quoque pro posse sectemur: ut simus et nos cunctis benevoli, et alios quamvis adversarios caritate præveniamus; ut viscera misericordiæ geramus et demonstremus ad eos, dignanter et pie ad omnes nos habeamus, atque universis et singulis quantum valet possibilitas nostra, benefacere non cessemus, quidquid boni nobis desuper concessum est, aliis liberaliter communicantes.

Nec ab hac Dei incarnati et hodie nobis nati imitatione, quorumcumque improbitate, ingratitudine, malitia retrahamur, ne vincamur a malo, sed mala proximorum vincamus in bono, quemadmodum Christus Deus noster hodie nobis natus, sua bonitate, sapientia, pietate, nostras vicit malitias.7 Pensemus quid dicat Propheta: Si reddidi (inquit) retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis;8 persequatur inimicus animam meam et comprehendat, et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat. Ecce quanta mala sibi imprecatur vir sanctus, si injuriantibus sibi, mala retribuit, si ultus est semetipsum. Ubi ergo nos religiosi manebimus? Quid fiet de nobis? Ubi latebimus, si nobis mala inferentibus, mala retribuamus? si vindicare nos volumus, qui jam Christi præcepta, consilia, documenta, exempla suscepimus et habemus; quum et Salomon in veteri dixerit Testamento: Ne dicas, Reddam malum pro malo;9 exspecta Dominum, et liberabit te. Job quoque in lege naturæ, Si gavisus sum (inquit) ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum.10 Præsertim quum nostra a nobis requirat professio, subjectione et abjectione gaudere.

Præterea, quoniam Dominus majestatis tantum se inclinavit, quod nostræ propaginis sibi assumpsit naturam, debemus nos semper humillime inclinare, et fratribus nostris pie nos ac affabiliter applicare, atque per caritatem servire in invicem, imo per humilitatem superiores invicem æstimare;1112 nec quemquam quasi vilem, imperitum aut defectuosum ita despicere, ut quasi dedignemur eum affari, assidere, sociumque habere. Imo recordemur frequenter quod per Isaiam loquitur Spiritus Sanctus: Væ qui spernis, nonne et ipse sperneris?13 Quum fatigatus desieris contemnere, tunc et ipse contemneris. Idcirco consideret unusquisque proprias defectuositates, culpas, ærumnas, et aliorum virtutes seu bona: sicque contemnet se ipsum, non alios.

O quanta incidunt vitia, qui sibi ipsis inaniter placent, et in propriis oculis magni sunt! De quibus princeps ait Apostolorum, Audaces, sibi placentes. Isti in hac præclarissima solennitate spiritualiter nequeunt exsultare.14 Nos vero præfatas abjicientes insanias, attento quod angelus sanctus evangelizaverit nobis hoc die gaudium magnum, gloriemur hoc die et deinceps in Domino. Lætetur cor nostrum, ut timeat Deum. Exsultent labia nostra quum cantaverimus ei, et quidquid spirituali gaudio contrariatur, vitemus.1516 Spirituale etenim gaudium virtuosæ est actioni annexum, et procedit ex ea. Propterea volens in Domino spiritualiter gloriari, necesse habet virtuosis actibus inhærere, otiositates, loquacitates, dissolutiones, contentiones rejicere, et ea quæ agit, ad Dei honorem humiliter ordinare, ne et de ipsis bonis inaniter extollatur ac fatue glorietur. Faciat sibi religiosus vim utilem, violentiam salutarem, custodiens semetipsum et animam suam sollicite, quousque ad consuetudinem perveniat bonam:17 qua adepta, erit sibi perfacile et jucundum passiones reprimere, solitudini silentioque vacare, orationibus, meditationibus, psalmodiis, vigiliis occupari, in colloquio quoque et cum visitantibus moderamen servare in verbis condecentiamque in moribus.

Hos ergo celeberrimos dies cum ingenti alacritate et devotione præcipua fructuose ac saluberrime expendamus. Nec vigiliæ molestent quempiam, sed delectent. Laudibus Dei Officiisque divinis non tædium, non somnolentia, sed fervor ac diligentia honorem, cultum, subjectionem, amorose misceantur, et puero Deo propter nos nato, benedictionem, gratiarum actionem, ac devotissime jugiter offeramus. Ad laudem et gloriam Omnipotentis.

Footnotes

  1. I Petr. 1, 18, 19. ↩

  2. Luc. 1, 32, 33. ↩

  3. Is. ix, 6. ↩

  4. Joann. 1, 14. ↩

  5. Philipp. 11, 7. ↩

  6. Joann. 11, 10. ↩

  7. Rom. xii, 21. ↩

  8. Ps. vii, 5, 6. ↩

  9. Prov. xx, 22. ↩

  10. Job xxxi, 29. ↩

  11. Philipp. II, 3. ↩

  12. Galat. v, 13. ↩

  13. Is. xxxiii, 1. ↩

  14. II Petr. II, 10. ↩

  15. Ps. lxx, 23. ↩

  16. Ps. lxxxv, 11. ↩

  17. Deut. IV, 9. ↩

Chapter 56 of 161