Skip to the text

Sermo 1

MAGNAM ESSE ELECTORUM MULTITUDINEM, LICET REPROBORUM NUMERO MULTO SIT INFERIOR, EX QUINQUE CONSTAT.

JUSTI epulentur et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in lætitia. Ps. LXVII, 4.

In iis verbis breviter tangit Psalmista quam ineffabilis sit beatitudo et gloria omnium Sanctorum in cœlesti patria: de quorum summa et incomparabili felicitate etiam beatissimus Joannes evangelista aliquid tangit in lectione quæ loco epistolæ legitur hodie. In qua lectione sunt multa consideratione dignissima. Primum est, quod status et processus militantis Ecclesiæ revelatus fuit S. Joanni evangelistæ. Secundum est, quemadmodum vita fidelium in sæculo isto gubernatur a Deo, et per angelos sanctos dirigitur, adjuvatur atque defenditur. Tertium est, quod crudelitas ac potestas tam visibilium quam invisibilium hostium populi christiani, refrenatur et compescitur ministerio angelorum a Domino. Quartum est, quemadmodum apud immensam sapientiam Dei certus ac determinatus est numerus electorum. Sed omnia ista modo pertranseo, quia de eis hinc inde dictum est sæpe. Quintum est, quam magna et innumerabilis sit electorum hominum multitudo. Quamvis enim, Christo testante, pauci sint electi, comparative loquendo, nihilo minus absolute loquendo, sunt multi et valde multi, imo innumerabiles vehementer:1 præsertim quum de amicis Dei, id est perfectis hominibus, dicat Propheta, Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur;2 itemque de fidelibus, Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum.3

Denique, quam inæstimabiliter magna, copiosa et innumerabilis sit electorum hominum multitudo, considerare valemus ex quinque. Primo, ex majestate et excellentia summi omnipotentisque Regis, qui est Deus sublimis et benedictus, cujus majestas, dignitas, nobilitas, excellentia nullum habet finem, nullam mensuram, sed est penitus infinita. Cujus comparatione universitas creaturarum est tanquam momentum et punctum. Quum ergo regiam dignitatem deceat copia ministrorum (propter quod in Proverbiis Salomon loquitur, In multitudine populi dignitas regis, in paucitate plebis ignominia4 principis), constat quod rex ille incomparabilis et immensus, Rex regum et Dominus universorum, multitudinem hominum electorum habeat indicibiliter magnam, præsertim quod universitas hominum electorum post diem judicii, quum fuerit adunata in regno cœlesti, erit inexcogitabiliter copiosa, pulchra et gloriosa.5

Secundo, idem patet ex dignitate pretii quo Christus redemit genus humanum : qui licet quantum in se est, omnes redemerit homines sufficienter, solos tamen electos redemit efficienter, quoniam ipsi soli effectum redemptionis salutiferæ consequuntur, atque (ut ait Apostolus) omnia facta sunt propter electos.6 Nam reprobis, potissimum impiis Christianis, passio Christi, qua redemit genus humanum, occasio est damnationis multo majoris. Porro, ut sacratissimus ait princeps Apostolorum, non corruptibilibus auro vel argento, sed pretioso sanguine suo redemit homines Christus.7 Imo se ipso eos redemit, quemadmodum ait Apostolus :8 Christus tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Nec solum pro hominibus sustinuit mortem, imo pro eorum ædificatione, gratia et salute assumpsit et passus est maximam paupertatem, plurimosque labores, varias impiissimorum irrisiones, detractiones, contumelias atque blasphemias, diaboli quoque tentationes. Christus autem, quum verus sit Deus, infinitæ est dignitatis, et ea quæ pro hominibus fecit ac pertulit, ex unita deitate cum sua humanitate fuerunt ineffabiliter digna, pretiosa, meritoria, efficacia, et Patri æterno accepta. Non ergo pro paucis hominibus electis et salvandis tantum effudit ac tribuit pretium, tanta assumpsit, fecit ac tulit, tamque acerbissimam passus est mortem : imo decentissimum est omnia illa in innumerabilibus hominibus salutarem sortiri effectum. Unde quamvis per Christum et ejus discipulos conversa sint et salvata multa millia Judæorum, tamen ob paucitatem illorum comparatione eorum quæ pro Judæorum salute fecit ac pertulit Christus, ipsemet quasi dolens et conquerens ait per Isaiam: Audite me, populi de longe, Dominus ab utero vocavit me, et ego dixi :9 In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi : ergo judicium meum cum Domino. Deinde subjungitur ibi quasi consolatio Christi : Et nunc hæc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, et glorificatus sum in oculis Domini, et dixit :10 Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob et fæces Israel convertendas; dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.

Tertio, patet idem ex magnitudine aulæ atque palatii Regis altissimi. Hoc nempe palatium est cœlum empyreum, quod suam ob magnitudinem dicitur capacitatis immensæ, estque continentia visibilium et invisibilium, cunctaque corpora vehementer excedens. De quo præcipue illud Baruch verificatur : O Israel, quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis ejus !11 magnus et non habens finem, excelsus et immensus. Verumtamen non putetur, quod cœlum empyreum aut quodcumque creatum, sit simpliciter infinitum, quia in numero, pondere et mensura facta sunt omnia, ut dicit Sapiens;12 sed ad insinuandum summam et maximam cœlestis palatii magnitudinem hæc dicuntur. Non ergo in tanto palatio esse debet nisi proportionata ei habitantium in eo civium multitudo, utpote incomputabiliter copiosa.

Quarto, constat hoc ex divinis aliisque scripturis authenticis. De ineffabili et enim multitudine hominum salvandorum ad Christum convertendorum, et pro magna parte jam conversorum, multa testatur sacra Scriptura, ut est illud in Psalmo, Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ, et adorabunt13 in conspectu ejus universæ familiæ gentium; itemque, Benedicentur in ipso omnes tribus terræ.14 Hinc asserit Christus : Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.15 Unde in Daniele fertur : Omnes populi, tribus et linguæ servient ei.16 Istud etiam ex diversis patet historiis. Quis enim valeat æstimare quam innumerabilia sint sanctorum martyrum millia, etiam in sola Italia, imo in sola Roma, et multo plus in toto Romano imperio; deinde in regno Persarum, quorum reges et imperatores Christianis molestissimi exstiterunt; in regnis quoque Indorum et aliarum provinciarum? Insuper quis cogitet millia sanctorum monachorum qui habitaverunt in solitudinibus et desertis quamplurimis, in cœnobiisque aliis et suburbanis, villis ac urbibus? Refert S. Hieronymus, se fuisse in una civitate in qua habitaverunt viginti millia monachorum et decem millia virginum seu monialium. Legitur quoque quod S. Columbanus fuit pater innumerabilium monachorum. Idem de S. Pacomio legitur. Sanctus quoque Hilarion tot præfuit monachis, quod interdum eundo per loca habuit in comitatu tria millia monachorum. Quid jam de ceteris confessoribus poterit dici, de bonis conjugatis, et variis gradibus, statibus atque ordinibus Christianorum? Et tamen a principio mundi fuerunt utique multi boni. Præterea, quis æstimet quam innumerabilia sint millia infantium baptizatorum, ante discretionis horam feliciter defunctorum?

Quinto, patet hoc ipsum ex perfectione et plenitudine gaudii Beatorum. Quum etenim inter beatos et sanctos illos cives supernos sit perfectissima caritas, certum quod universorum beatitudo et gloria redundant in singulos, ita quod unusquisque de omnium aliorum gloriatur lætitia, sicque ad invicem gaudia sua sibi accumulant. Quum itaque summa et inexcogitabilis ac perfecta sit eorum jucunditas, palam quod tam copiosa eorum sit multitudo. Hinc loquitur sanctus David :17 Jerusalem quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in id ipsum. Et Augustinus : Tanta, inquit, vis caritatis Sanctos in cœlesti pace consociat, ut quod in se quisque non accepit, hoc se accepisse in alio glorietur; una cunctis erit beatitudo lætitiæ, quamvis non una sit in omnibus sublimitas vitæ; nulla ibi erit invidia disparis claritatis, quia regnabit in omnibus unitas caritatis. Postremo, de indicibili multitudine angelorum dictum est supra.18 Si ergo cum beato Papa Gregorio sentiatur, quod tot homines salvabuntur quot angeli sancti manserunt et sunt, patebit quam innumerabilissimus sit electorum exercitus hominum.

Denique hodie omnium Sanctorum tam hominum quam angelorum solennitas agitur, de quibus ait Propheta :19 « Justi epulentur et exsultent in conspectu Dei ». Epulatio omnium horum Sanctorum, est clara et incessabilis contemplatio superspeciosissimi vultus Dei, ferventissima et inseparabilis dilectio ejus, plena et sempiterna fruitio increatæ et infinitæ dulcedinis Omnipotentis, beatifica et secura infiniti boni possessio. In hac epulatione Sanctorum consistit plenaria et contentativa lætitia eorumdem, ita quod præ jucunditate immensa qua in semetipsis superabundant, semetipsos vix capere queunt. Nam super se gaudent, Deum superpulcherrimum clare inspiciendo, deinde in Unigenito Dei humanam naturam glorificatissimam ac venustissimam cum ingenti gaudio intuendo, deinde Virginem gloriosam, et omnes ordines angelorum ac hominum beatorum. Et quidem in Dei visione consistit essentiale præmium Beatorum, in ceteris jam prætactis præmium accidentale eorum reponitur. O quam incomparabile gaudium est, Deum infinitæ pulchritudinis in se ipso clare per speciem cum secura æternitate conspicere, bonum illud incomparabile et immensum cum summo caritatis fervore præsentissimum amplexari, infinitaque ejus dulcedine ad libitum frui, et ipsum perenniter possidere! Hinc itaque

S. Gregorius optime loquitur: Si consideremus quæ et quanta sunt quæ nobis promittuntur in cœlis, vilescunt animo omnia quæ habentur in terris; nam temporalis vita æternæ vitæ comparata, mors est potius dicenda quam vita. Quæ etenim lingua exprimere, aut quis intellectus capere queat, illa supernæ civitatis quanta sint gaudia: angelorum choris interesse, cum beatissimis spiritibus gloriæ Conditoris adsistere, præsentem Dei vultum cernere, incircumscriptum lumen videre, nullo mortis metu affici, incorruptionis perpetuæ dono lætari? Præterea, quum omnes illi cives superni Deum perfecte summeque diligant, certum est quod sicut Deum plus quam se ipsos incomparabiliter ac ardentissime amant, sic incomparabiliter plus lætantur de infinita beatitudine Dei quam de omni beatitudine sui, et ineffabiliter amplius divinæ beatitudini congratulantur, quam de propria gloria jucundentur.

Quum ergo ad hanc tantam beatitudinem simus creati, et per Christum ad eam recuperati ac invitati, non cessemus adspirare ad eam, laborare pro ea, contemplari nunc eam per fidem. Ideo Dei et Ecclesiæ cuncta diligenter observemus præcepta; omnem superbiam, avaritiam, incontinentiam, acediam, gulam, otiositatem, negligentiam prorsus vitemus. Nullus labor durus, nullum tempus longum nobis appareat, quo æterna acquiritur beatitudo.

Footnotes

  1. Matth.xx, 16; xxii.14. ↩

  2. Ps cxxxviii, 18. ↩

  3. Ps. xxxix, 6. ↩

  4. Prov. xiv, 28. ↩

  5. Apoc. xix, 16. ↩

  6. Cf. I Cor. iii, 22. ↩

  7. I Petr. i, 18, 19. ↩

  8. Ephes. v, 2. ↩

  9. Is. XLIX, 1, 4. ↩

  10. Ibid. 5, 6. ↩

  11. Baruch iii, 24, 25. ↩

  12. Sap. xi, 21. ↩

  13. Ps. xxi, 28. ↩

  14. Ps. LXXI, 17. ↩

  15. Joann. XII, 32. ↩

  16. Dan. VII, 14. ↩

  17. Ps. CXXI, 3. ↩

  18. Cf. p. 433 D et s. ↩

  19. Ps. LXVII, 4. ↩

Chapter 217 of 278