Sermo 4
DE MULTIPLICI CAUSA INSTITUTIONIS FESTI OMNIUM SANCTORUM.
SAPIENTIAM Sanctorum narrant populi, et laudem eorum nuntiat Ecclesia. Eccli. XLIV, 15.
Multiplici ratione ordinavit Ecclesia ut festa Sanctorum agamus in terris. Primo, ut Deum in suis Sanctis veneremur: quia non propriis viribus, sed Dei gratioso ac indesinenti auxilio sancti effecti sunt et perseveraverunt in bonis. Idcirco, dum Sanctos laudamus ac honoramus, Dei misericordiam, omnipotentiam ac liberalissimam caritatem veneramur in eis. Secundo, ut Sancti nobis subveniant. Non enim despiciunt devotionem nostram ad eos, et honorem quem eis impendimus, sed vicissitudinem reddunt suis cultoribus. Tertio, ut inflammetur spes nostra, et nostra augeatur fiducia. Dum enim eorum celebramus solennia, qui similes nobis mortales fragilesque fuerunt, inflammatur atque augetur spes nostra, quod etiam nos auxiliante gratia Dei, ad eorum societatem poterimus pervenire. Quarto, propter nostram ædificationem: quia dum eorum peragimus festa, recordamur quam sancte vixerunt, et ad eorum imitationem accendimur. Quinto, quoniam ipsi nobis incessanter succurrunt, et gaudent de nostra conversione, profectu et salute. Dignum ergo et justum est ut eis vicem pro viribus rependamus. Sexto, quoniam Sancti veneratione dignissimi sunt. Honor namque debetur virtuti. Ipsi vero in omni virtute fuerunt perfecti. Denique, ipsi fuerunt et sunt amici et filii Dei, heredesque ejus, et duces ac domini nostri. Reges autem volunt suos amicos et filios ac heredes præcipue honorari.
Multo autem tempore non celebravit Ecclesia festa confessorum, sed martyrum tantum. Itaque Bonifacius Papa, quartus a sancto et magno Papa Gregorio, impetravit a Phoca imperatore, donari sibi et Ecclesiæ templum olim a Romanis adhuc paganis constructum ad omnium deorum et idolorum vel potius dæmoniorum suorum honorem. Quod dum imperator ille concessisset, præfatus Bonifacius Papa templum illud ab omni purgavit spurcitia falsorum deorum, et in honore Virginis gloriosæ ac omnium martyrum consecravit. Postmodum vero unus successorum ipsius, Gregorius nomine Papa, instituit festum hoc in honore omnium Sanctorum, tam angelorum quam hominum beatorum, in calendis Novembris per totam Ecclesiam solenniter celebrandum.
Cujus etiam institutionis sunt valde multæ rationabiles causæ. Prima, quia tam multi et innumerabiles sunt Sancti, quod singulos seorsum et in speciali festivare, honorare et invocare non possumus. Imo, secundum Hieronymum in epistola ad Heliodorum et Chromatium episcopos, nullus est dies in anno, in quo non plus quam quinque millium martyrum festa occurrerent, excepto die calendarum Januarii, in quo Romanorum imperatores pagani præceperunt nullum occidi, eo quod sit primus dies anni. Quoniam itaque singulos Sanctos in speciali honorare non valemus, decet ut omnes saltem in generali, uno specialiter die, solenniter veneremur. Secunda est, ut id quod in ceteris Sanctorum festis minus digne peregimus, in hac solennitate recuperemus ac suppleamus. Nam quamvis paucorum festa celebremus Sanctorum, tamen hæc ipsa multum indevote sæpe ac insufficienter servamus. Congruum ergo fuit institui festum istud, ut negligentias et peccata quæ in aliorum festis Sanctorum incurrimus, nunc expiemus. Tertia est, ut tota Ecclesia militans a tota triumphanti Ecclesia copiosius ac generaliter adjuvetur, quum impossibile sit multorum preces non exaudiri. Multoque impossibilius est, totius cœlestis exercitus preces a Rege gloriæ non impleri.
Est ergo festivitas ista eximia instituta primo in honore Virginis gloriosæ, quæ est universorum Sanctorum totius mundi imperatrix ac domina, utpote Mater Dei Creatorisque omnium. Ipsa plane est præstantissima creatura, amantissima singularisque Dei sponsa, virgo et mater, Genitrix unigeniti Filii Dei, advocata generis humani, refugium peccatorum, spes desolatorum, misericordissima ac potentissima mater et domina nostra, quam omnes Sancti in cœlo ineffabiliter diligunt et honorant, quam et nos post Deum, Virginis Filium, summe amare ac venerari debemus. Secundo instituta et consecrata est ista solennitas in honore omnium angelicorum spirituum, utpote Seraphim, Cherubim, Thronorum, Dominationum, Virtutum, Potestatum, Principatuum, Archangelorum et Angelorum. Hi beatissimi spiritus sunt creaturæ nobilissimæ, pulcherrimæ atque fortissimæ, omnipotentis fidelissimi milites Dei, immaculati ac splendidissimi ejus ministri, incorporales, immortales, intellectuales substantiæ, omni felicitate et gloria plenæ. In quibus est summa dilectio ac summa humilitas, et quo inter eos quisque est altior, eo est vere humilior: unde et nobis pauperrimis vilissimisque vermiculis ministrare dignantur. Tertio consecrata est in honore gloriosissimorum Christi Apostolorum, qui ceteris Sanctis dignitate, potestate ac sanctitate præfulgent, imo et fructuosiores fuerunt in mundo, quoniam plures converterunt ad Dominum. Ipsi sunt senatores ac satrapæ paradisi cœlestis, amici et fratres Christi, patroni ac protectores militantis Ecclesiæ, magistri et principes, patres præceptoresque nostri.
Quarto instituta est in honore omnium Patriarcharum ac Prophetarum sanctorum qui a principio mundi fuerunt, quibus præclara gratiarum charismata contulit Deus, multifarie multisque modis apparens et loquens eis.1 De quorum semine nati sunt felices Apostoli, imo ipsemet Christus, et Mater ipsius. Quinto, in honore omnium martyrum utriusque sexus, qui sanguinis sui effusione testimonium perhibuerunt fidei christianæ. In quibus specialiter fulsit fidei robur, spei certitudo, fervor amoris, animi fortitudo, patientia singularis. Quorum ineffabilem felicitatem Deus per infinita sibique soli possibilia declaravit miracula. Sexto, in honore omnium confessorum, qui in jugi cordis custodia, in puritate præcipua, in quotidiano profectu ac sancta perseverantia servierunt Altissimo. Quos etiam per innumerabilia Deus mirificavit prodigia; qui templum fuerunt Spiritus Sancti, pretiosique lapides in Ecclesia militanti. Septimo, in honore omnium sanctarum virginum, quæ in carne sine carne viventes, angelicam puritatem et vitam sunt imitatæ in terris, et speciales ac prædilectæ Christi sunt sponsæ, sequentes Agnum quocumque ierit;2 quæ cum sexu vicerunt et mundum, atque se ipsas feliciter superaverunt. Octavo consecrata est beatissimis atque sanctissimis eremitis ac anachoretis, qui sunt splendidissima portio in Ecclesia Christi, et terrestres angeli cœlestesque homines exstiterunt: qui secretissimam ac divinissimam vitam duxerunt in terris, quibus omnis ferocia bestiarum eremi fuit subjecta, quibus et angeli sancti familiares fuerunt; quorum et plurimi in virtute et copia miraculorum erant præclari, a quorum præconiis deficit omnium lingua.
Ecce quam sublimis et gloriosa est hæc præsens solennitas. Si enim unius Apostoli aut martyris magna censetur celebritas, quanto major est ista, universis Sanctis dedicata ac instituta? Quum ergo ob tam rationabiles causas prætactas sit ordinata, studeamus cum omni devotione atque custodia tantam solennitatem peragere, et tantum diem expendere divina Officia frequentando, orationibus ac sanctis meditationibus insistendo, Sanctorum beatitudinem contemplando et adspirando ad eam; eorumque virtutes pensemus ac fortiter assequamur. Sed et devotissime invocemus eosdem, ut jugiter et specialiter hodie intercedant pro nobis, nec cessent nos adjuvare ac tueri, quousque ad eorum societatem pertingamus felicem.
Footnotes
Chapter 221 of 278