Enarratio in evangelium
VIDENS JESUS TURBAS, ASCENDIT IN MONTEM, ETC. Matth. v, 1-12.
EVANGELIUM istud hodie convenientissime legitur, quia in eo de duplici beatitudine agitur, utpote de beatitudine viæ et de beatitudine patriæ: per quam viæ beatitudinem Sancti ad patriæ beatitudinem sunt perducti. Beatitudo equidem viæ est aliqua actio virtuosa, cœlestis beatitudinis meritoria. Itaque Matthæus asserit:
Videns Jesus turbas eum sequentes: de quibus alibi Matthæus ait, Secutæ sunt Jesum turbæ multæ de Galilæa et Decapoli, et de Jerosolymis et de trans Jordanem. In iis turbis aliqui sequebantur Christum ut ejus prædicationem audirent, aliqui ut sanarentur ab eo, quidam ut viderent miracula, nonnulli ut insidiarentur ei. Quosdam etiam alliciebat eloquentia Salvatoris, quosdam speciosus gratiosusque vultus ejus ac morum venustas: imo in multis concurrebant aliquæ harum causarum. Ascendit in montem: non in montem Oliveti, ut aliqui putaverunt, sed in montem quemdam Galilææ, videlicet in montem Thabor, aut alium montem Galilææ, secundum Hieronymum. Quod etiam ex circumstantia textus perpenditur. Siquidem Matthæus alibi ait, quod Christus sermone isto finito, intravit Capharnaum, quæ fuit urbs Galilææ.1 Ascendit autem Dominus Jesus in montem, ad litteram, ut melius videretur et audiretur ab omnibus; spiritualiter vero, ut insinuaret prædicatorem verbi Dei debere virtutum arcem ascendere, juxta illud Isaiæ:2 Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion; itemque, ut per altitudinem montis materialis, sublimitas evangelicæ legis ac sapientiæ monstraretur. Et quum sedisset in monte tanquam magister, ad quem pertinet sessio in docendo, accesserunt ad eum discipuli ejus, qui tanquam familiares et domestici propinquius et fiducialius accesserunt ad eum, communique populo perfectiores fuerunt. Et aperiens os suum. Per hanc circumlocutionem notatur magnitudo dicendorum. Itaque, « aperiens os suum », id est, personaliter loquens atque evangelicam legem tradens, qui olim per angelos et Prophetas loquebatur, et per Moysen legem dedit, docebat eos, dicens. Non dicitur, quod docuit turbas, sed discipulos suos : unde et Lucas asserit, Elevatis oculis in discipulos suos.3 Nihilo minus sermo iste dicitur factus ad turbas : nam Christus principaliter verba sua direxit ad suos discipulos, præsertim Apostolos, tanquam ad totius mundi futuros doctores atque prælatos ; et ex consequenti intendebat etiam turbas instruere.
Beati pauperes spiritu. Hoc loco docet Salvator octo beatitudines, et in qualibet beatitudine tangit duo, videlicet meritum et præmium. Meritum est actus virtutis, et beatitudo viæ, ac dispositio ad beatitudinem patriæ, quæ præmium appellatur. Denique, quia in omni multitudine ordinata, necesse est esse unum primum atque præcipuum ad quod cetera ordinantur; idcirco inter has octo beatitudines est una summa, et essentialiter beatitudo vocata, ad quam aliæ disponunt ac referuntur. Et hæc beatitudo, in via est munditia cordis, in patria visio Dei, quæ dicitur merces tota. Beatitudo etenim proprie sumpta, est optima operatio perfectissimæ virtutis. Hinc patet quod Christus, sapientia Dei Patris, non exprimit hoc loco beatitudines secundum ordinem dignitatis, quo perfectiora primo ponuntur, sed partim secundum ordinem generationis, quo imperfectum præcedit perfectum :4 juxta quem modum ait Apostolus, Non prius quod spirituale, sed quod animale.5
Porro hanc beatitudinem primam Hieronymus, Augustinus et Chrysostomus exponunt de humilitate, ut sit sensus : « Beati pauperes spiritu », id est humiles corde, qui de se ipsis non sentiunt magna, nec aliquid boni sibi ipsis, sed Deo omne bonum attribuunt, juxta illud Apostoli :6 Quid habes quod non accepisti ? Unde Christus fatetur : Sine me nihil potestis facere.7
Etenim a nobis ipsis non habemus nisi deficere et peccare. Qui autem in propriis oculis sapientes et magni sunt, seque ceteris præferunt, non sunt pauperes spiritu, imo se divites arbitrantur, quum tamen revera sint pauperes coram Deo, qui uni talium ait in Apocalypsi : Dicis, Quia dives sum et nullius egeo;8 et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus. — Ambrosius vero et Leo Papa exponunt de voluntaria paupertate, propter Deum assumpta, desiderata, aut complacente; eritque sensus : « Beati » beatitudine viæ, « pauperes spiritu », id est temporalibus divitiis carentes cum cordis affectu, ita quod divitias non appetunt, sed contemnunt, et in paupertate sua lætantur, nil proprium possidentes; dicentes cum Paulo apostolo : Omnia arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam.9 Hæc est paupertas evangelica quam Christus consulit, dicens : Qui non renuntiaverit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus.10 Hujus demum paupertatis Christus perfectissimum se præbuit exemplum, asserens de se ipso : Volucres cœli nidos habent, et vulpes terræ foveas; Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet.11 — Præterea, secundum utramque expositionem, paupertas spiritus est fundamentum beatitudinum ceterarum. Humilitas namque est radix, custos et basis virtutum et omnis perfectionis. Similiter divitiarum abjectio seu contemptus efficit hominem ad spiritualia exercitia expeditum atque cœlestium gratiarum abundanter capacem, quemadmodum opulentia vehementer impedit eum ab illis.
Deinde exprimitur præmium pauperum spiritu : quoniam ipsorum est regnum cœlorum, id est, cœlestis patriæ opulentia, sublimitas et demoratio eis pro mercede reddetur ac parata est, dummodo perseverent usque in finem in bonis. Per regnum ergo cœlorum, cœlestis patriæ divitiæ designantur, de quibus ait Apostolus :12 Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus diligentibus se. Quæ autem sunt bona hæc, nisi objectaliter ipsemet Deus gloriosus et felix, dives in se et dives in aliis, in quo est omnium bonorum et pulchrorum ac desiderabilium plena, perfecta et infinita possessio? Formaliter vero sunt dotes animæ et corporis, et cetera ad beatitudinis plenitudinem pertinentia. At vero quum præmium correspondeat merito, pauperibus et humilibus rite promittitur opulentia atque sublimitas regni cœlestis.
Sequitur beatitudo secunda. Beati mites, id est mansueti ac patientes, qui omnem immoderantiam iræ ac impatientiæ reprimunt et devincunt. Hæc mansuetudo valde necessaria et optanda est Christianis, quum dicat Salvator : Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Facit namque hominem Deo placentem, divinæ illuminationis capacem, et ordinate agentem, proximis quoque acceptum, amabilem, exemplarem. Ira vero facit hominem præcipitem, onerosum ac fatuo similem. Propter quod in Ecclesiaste dicitur : Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit. Quoniam ipsi possidebunt terram, id est, proprium corpus habebunt rationi subjectum, quoniam per prudentiam illud bene gubernant. In futuro quoque « possidebunt terram », id est stabilem ac firmam cœlestis paradisi mansionem. De qua ait Propheta : Credo videre bona Domini in terra viventium; et Isaias : Si glorificaveris Dominum, sustollet te super altitudinem terræ.
Sequitur beatitudo tertia. Beati qui lugent, id est, propria vel proximorum peccata deplorant; vel desiderio patriæ cœlestis, aut ex compassione passionis Christi, seu alia pia causa lacrimas fundunt, juxta illud in Psalmo : Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. Unde et Christus deflevit civitatem Jerusalem, et Samuel Saul regem. Quoniam ipsi consolabuntur : quia non solum in futuro æternam a Deo jucunditatem adipiscentur, sed etiam in præsenti suaviter visitantur ac recreantur ab eo, sicut ait Propheta : Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.13 Apostolus quoque profatur :14 Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.
Sequitur beatitudo quarta. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, id est, ferventem zelum justitiæ habent, et tam ardenter optant justitiam observari, in justitia crescere, Dei mandata impleri, Deum ab omnibus honorari, deformata reformari, quam ardenter famelicus cupit cibum et potum. Verumtamen per hanc justitiæ esuriem non excluditur dulcor misericordiæ : imo de justitia prout est communis virtus, exponitur ista beatitudo. Sic esurivit ac sitivit justitiam Elias propheta, qui ait : Zelo zelatus sum pro Domino exercituum;15 et Paulus apostolus, dicens : Quis scandalizatur, et ego non uror?16 Quoniam ipsi saturabuntur : quia in regno cœlesti replebuntur beatifica Dei visione et ejus dulcissima fruitione, omnique optata perfectione et virtute justitiæ, juxta illud Psalmistæ : Satiabor quum apparuerit gloria tua.17 In vita quoque præsenti aliqualiter saturantur spirituali refectione sacramenti Eucharistiæ, et pane obedientiæ quotidiano, et profectu gratiæ ac virtutum : quia quo amplius optant justitiam et profectum, eo aptiores fiunt ad gratiæ et virtutum augmentum. Hinc ait Psalmista : Benedic, anima mea, Domino, qui replet in bonis desiderium tuum.18 De Apostolis quoque ait Scriptura :19 Repleti sunt omnes Spiritu Sancto. Qui autem repletur, quodammodo saturatur. Imo interdum tam gratiose ac liberaliter visitat Deus devotissimam mentem in sæculo isto, ut ipsa ferre non valens, clamare cogatur : Domine, contine undas gratiæ tuæ. Hoc experiuntur qui rapiuntur in Domino.
Sequitur beatitudo quinta. Beati misericordes, hoc est, qui opera misericordiæ spiritualia et corporalia pro posse ex pietate exercent, et miseris afflictisque condolent. Quoniam ipsi misericordiam consequentur, id est, gratiam et opem optatam obtinebunt a Domino in hac vita, atque æternam salutem in patria, juxta quod scriptum est : Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus; Dominus conservet eum et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra.20 Unde et Salomon loquitur : Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur.21 Hinc ad Ephesios monet Apostolus : Estote benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.22 Quemadmodum etenim homo facit proximo suo, ita fit sibi a Deo, Christo testante : Qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Hac virtute Deo præcipue assimilamur, quoniam ei proprium est misereri ac parcere.
Sequitur beatitudo sexta. Beati mundo corde, hoc est, puri in intellectu, et sinceri in affectu, purgati a vitiis, quorum simplex est oculus, id est recta intentio, munda conscientia. Quoniam ipsi Deum videbunt (qui non nisi a purgatissimis mentibus cernitur), id est, in regno cœlesti Deitatis essentiam clare in se ipsa per speciem intuebuntur, sicut ait Joannes apostolus :23 Videbimus eum sicuti est; et Paulus :24 Videmus (inquit) nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem.
Sequitur beatitudo septima. Beati pacifici, id est, qui in se ipsis cum Deo pacem habere conantur, et cum proximis concorditer conversantur, ac discordantes ac perturbatos concordare ac tranquillare nituntur, sicque solliciti sunt servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unde ad Romanos orat Apostolus : Deus patientiæ et solatii det vobis id ipsum sapere in alterutrum, ut unanimes uno ore honorificetis Deum. Quoniam filii Dei vocabuntur, id est, digni erunt vocari adoptivi filii Dei. Homines namque vocantur filii Dei propter aliquam assimilationem cum
A Deo. Quum ergo Deo sit proprium amare ac facere pacem, unitatem, concordiam, et ipse Deus in se ipso tranquillissimus imperturbabilisque consistat, hinc pacifici rite vocantur filii Dei, qui dicere possunt : Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus.25
Sequitur beatitudo octava. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, id est propter veritatem doctrinæ, aut vitæ (aut propter justam conversationem), seu propter juris et æquitatis defensionem, et hoc ex amore Dei, ad ejus honorem. Veritas namque et æquitas pariunt odium. Qui ergo ob nullam adversitatem aut persecutionem relinquit viam justitiæ, ille beatus est. Multi vero dum propter suos castigantur excessus, volentes se excusare et quasi beatificare, inconvenienter allegant istam scripturam, dicentes, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam; quum ipsi condignam luant correctionem propter suam malitiam. Itaque, beati propter justitiam persecutionem patientes, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Hoc quoque primæ beatitudini pro præmio est promissum, quum dictum est : Beati pauperes spiritu, etc. Considerando enim in regno cœlorum sublimitatem et opulentiam omnis boni, ponitur præmium primæ beatitudinis; considerando autem in eo felicem victoriam et gloriæ coronam, seu plenitudinem gaudiorum, ponitur præmium patientium propter justitiam. Hæc ultima beatitudo ad beatissimos martyres maxime pertinet, cujus tamen omnes electi participes sunt, dicente Apostolo : Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur.26
Deinde Christus hanc ultimam beatitudinem quasi exponens, inquit : Beati estis quum maledixerint vobis homines, detrahendo aut malum imprecando, et persecuti vos fuerint, mala infligendo, vel de loco ad locum fugando, et dixerint omne malum adversum vos, id est, omnia vitia imputaverint vobis, mentientes, id est mendaciter vos accusantes, propter me, id est, omnia mala hæc vobis infererentes ob hoc quod mihi adhæretis ac ministratis, videlicet propter justitiam vestram.27 Et sumitur hic justitia prout est virtus communis, videlicet prout quælibet virtus est quædam justitia, quia per eam homo se habet ut decet et rectum est.
Gaudete in corde, et exsultate, id est, ex plenitudine interioris lætitiæ, signa jucunditatis foris monstrate, seu in appetitu sensitivo etiam læti estote, juxta illud Psalmistæ: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.28 Quoniam merces vestra copiosa est in cœlis. Hæc est una ratio gloriandi in adversis, magnitudo æternæ remunerationis, juxta illud ad Corinthios: Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis.29 Unde Christus ait discipulis: Vos nunc quidem tristitiam habetis;30 iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Sunt autem et aliæ causæ gloriandi in adversis, de quibus in sermone dicetur.
Footnotes
-
Matth. viii, 1, 5. ↩
-
Is. xl, 9. ↩
-
Luc. vi, 20. ↩
-
1 Cor. 1, 24. ↩
-
1 Cor. xv, 46. ↩
-
1 Cor. iv, 7. ↩
-
Joann. xv, 5. ↩
-
Apoc. iii, 17. ↩
-
Philipp. iii, 8. ↩
-
Luc. xiv, 33. ↩
-
Matth. viii, 20. ↩
-
I Cor. II, 9. ↩
-
Ps. XCIII, 19. ↩
-
II Cor. I, 3, 4. ↩
-
III Reg. XIX, 10, 14. ↩
-
II Cor. XI, 29. ↩
-
Ps. XVI, 15. ↩
-
Ps. CII, 1, 5. ↩
-
Act. II, 4. ↩
-
Ps. xl, 2, 3. ↩
-
Prov. xxii, 9. ↩
-
Ephes. iv, 32. ↩
-
1 Joann. iii, 2. ↩
-
1 Cor. xiii, 12. ↩
-
Ps. cxix, 7. ↩
-
II Tim. iii, 12. ↩
-
Matth. vii, 2. ↩
-
Ps. LXXXIII, 3. ↩
-
II Cor. IV, 17. ↩
-
Joann. XVI, 22. ↩
Chapter 218 of 278