Sermo 5
Ad religiosos
DE QUADRUPLICI MODO LAUDANDI DEUM PIISSIMUM IN SANCTIS SUIS.
LAUDATE Dominum in Sanctis ejus. PS. CL, 1.
Sive laudemus Deum in Sanctis suis, sive laudemus Sanctos in Deo, redit in idem. Nam qui laudat opus, laudat artificem. Sic igitur Sanctos Dei laudare debemus, ut quidquid virtutis et gratiæ, quidquid sanctitatis et eminentiæ in eis est, non eis, sed Deo principaliter atque fontaliter adscribamus. Propter quod unus Sanctorum dixit: In Domino laudabitur anima mea;1 et alter, Soli Deo honor et gloria;2 alius quoque, Non glorietur sapiens in sapientia sua, etc.3 In solo igitur Deo est gloriandum. Quid enim habet quis quod non accepit?4 Si autem totum quod est et habet, a Creatore accepit, quid in se ipso inaniter gloriatur quasi non acceperit?
Laudandus ergo et honorandus est Deus in Sanctis suis multiplici ratione. Primo, quia misericordissime egit cum eis, et misericordiam suam immensam declaravit in ipsis. Propter quod ipsi vocantur vasa misericordiæ, quemadmodum reprobi vasa iræ.5 Misericordissime, inquam, egit Deus cum Sanctis suis, et hoc variis modis, quosdam in utero matrum suarum sanctificando, et tanta gratia adimplendo quod postea nunquam peccaverunt mortaliter.67 Singulariter vero misericordissime egit cum virgine benedicta Maria Deifera, quam tam copiose in utero gratia prævenit, tanta divinorum exuberantia munerum adimplevit quotidie, quod nec mortaliter nec venialiter unquam peccavit. Porro cum Christi humanitate tam singularissime misericordissime egit Trinitas adoranda, quod creatura capax esse non potest misericordiæ amplioris: quia non solum ab omni prorsus culpa eam præservavit immunem, nec solum plenitudine gratiæ ac virtutum, sapientiæ et donorum, beatitudinum ac fructuum eam in primo suæ creationis instante usque ad summum extreme implevit; imo et beatitudine patriæ, beatifica visione, suavissima fruitione eam in eodem instante tam exuberanter implevit, quod creata mens, clarioris visionis perfectiorisque fruitionis susceptiva non est. Nec hæc tantum bona ei largita est, sed quod omnibus incomprehensibiliter eminet, ad hypostaticam seu personalem unionem cum Verbo æterno eam provexit, et per consequens omni creaturæ eam præfecit. Itaque Deus Trinitas infinitam suam misericordiam mirificavit et manifestavit in Christi humanitate, in termino excellentiæ absolutæ et summæ, extremitatisque fine. — Nec putandum quod Deus dicatur misericordiam suam mirificare et exercere in peccatoribus tantum, sed in omnibus in quibus pie agit, qui ex sua natura possent deficere et peccare, atque miseriis ac vanitatibus subdi, si sibi ipsis relinquerentur et gratia privarentur.
Porro in Virgine gloriosa Trinitas superbenedicta declaravit misericordiam suam in termino excellentiæ singularis ac eminentis: quoniam inter Christi humanitatem et ceteros Sanctos se habet medio modo, quanquam multo plus a perfectione humanitatis Christi deficiat, quam ceteros in perfectione transcendat. In ceteris vero Sanctis mirificavit et fecit Deus misericordiam suam excellenter atque magnifice secundum gradus diversos: quia (ut tactum est) quosdam sanctificavit in utero, et confirmavit in gratia et præservavit ab omni mortali culpa; quosdam vero post Baptismatis undam et gratiam tam gratiose prævenit et conservavit, quod nunquam peccaverunt mortaliter: sicut de multis Sanctis in novo Testamento creditur factum. Et pie credendum est, quod etiam in veteri Testamento taliter cum aliquibus egit post circumcisionem, et in lege naturæ fortasse post remedium quod tunc erat contra originale peccatum, quod fertur fuisse fides parentum. Insuper quosdam Sanctos permisit ad tempus fluctuare et cadere, et postmodum tanta gratiarum plenitudine eos implevit, quod de cetero erant confirmati in gratia, nec mortaliter peccaverunt. Sicque potissimum egit cum sanctis Apostolis in die sacratissimo Pentecostes, quando in linguis igneis eis misit, ostendit, infudit Spiritum Sanctum. Alios autem Sanctos utriusque sexus permisit in mortalia cadere magis et minus, et tamen paulatim ad sanctitatem et perfectionem eos perduxit, hunc ad altiorem, illum ad decliviorem. Quibusdam etiam contulit diversa dona gratiæ gratis datæ, uni plura et excellentiora, alteri pauciora et inferiora. Dona vero gratiæ gratis datæ, sunt prophetia, apostolatus, doctoratus, evangelica conscriptio, potestas faciendi miracula, linguarum notitia, discretio spirituum, interpretatio sermonum, etc.
Secundo laudandus est Deus in Sanctis suis, quia omnipotentiam suam declaravit in eis per hoc, quod eos, quum tam fragilis erant naturæ, tam defectivæ potentiæ, tantæ defectuositatis atque miseriæ, fecit in omni gratia et virtute tam fortes, omni sanctitate ita conspicuos in vita præsenti, deinde tam sublimes in gloria, tam beatos in patria, quod subjecit eis in vita hac invisibiles hostes diabolos, et omnem pene universi naturam, legem ac ordinem, quod et omnem mundi gloriam ac virtutem prostravit per eos, fecitque eos pro fide et justitia paratissimos mori.8 Præterea, si major apparet omnipotentia in justificatione impii quam in creatione mundi, quam gloriosissime et uberrime declaravit Deus omnipotentiam suam prorsus immensam in subitanea, insperata atque plenissima conversione multorum millium sceleratissimorum hominum? Laudemus ergo et veneremur omnipotentiam Creatoris essentialiter et incircumscriptibiliter sancti in Sanctis suis, fortitudinemque Sanctorum laudemus in Domino, et Sanctos de omni fortitudine sua laudemus in ipso.
Tertio laudandus est Deus in Sanctis suis, quia caritatem et liberalitatem suam declaravit in eis, tot et tanta beneficia eis in vita hac tribuendo, et tam innumerabilia gaudia eis in cœlis præstando. Hanc vero caritatem et liberalitatem Deus in Sanctis ostendit secundum gradus diversos, quia excellentissime in homine Christo seu in ejus humanitate, deinde in Virgine gloriosa, deinceps in aliis Sanctis, secundum quod magis aut minus electi fuerunt ab ipso.
Quarto laudandus est Deus in Sanctis suis, quia sapientiæ suæ incomprehensibilem altitudinem declaravit in eis, ipsos præ ceteris taliter eligendo, vocando, justificando et glorificando; sed et mirabiliter regit eos in sæculo isto, et miro modo disponit cum ipsis, exponendo eos multis et magnis tribulationibus in hoc mundo, et omnia faciens cooperari eis in bonum.
Quinto laudandus est Deus in Sanctis suis, quoniam suam justitiam in eis pulchre demonstrat. Nam quamvis misericorditer eos elegit, et gratis gratiam eis infudit, nihilo minus per meritorios actus ipsorum juste auget ac perficit gratiam et virtutes ac dona in ipsis, et pro meritis tribulationibusque ipsorum juste ipsos coronat præmiumque largitur, quamvis ultra condignum hoc faciat, et per hoc actui suæ justitiæ actum admisceat misericordiæ suæ.
Sic itaque collaudemus, contemplemur, diligamus ac veneremur Deum in Sanctis suis, quem nunc in se ipso contemplari non possumus. Gratias ei devotissime referamus, quod tam misericordissime, tam potentissime, tam amorose ac liberalissime, tam sapientissime atque justissime egit cum eis: nam et per hoc juste fecit cum ipsis, quia eorum persecutores tam graviter condemnavit, et multos illorum etiam in sæculo isto repente et severe plagavit. Laudemus quoque et totis præcordiis diligamus ac veneremur Sanctos in Domino, pro omni sanctitate et perfectione, pro omni victoria et labore, pro omni tribulatione, patientia et sinceritate, pro omni felicitate et gloria æternali eorum, quum et ipsi sint amici ac filii Dei, patroni ac domini nostri. Insuper, Deum incessanter et affectuosissime deprecemur, ut nobiscum misericordissime, omnipotenter, amorose et munificenter operari dignetur, sicut fecit cum Sanctis suis, et totam vitam nostram in sapientia sua gubernet, et omni die perficiat, feliciterque consummet. Nos quoque Sanctorum quos honoramus, provocemur exemplis, accendamur operibus, ædificemur virtutibus, quia et ipsi passibiles ac similes nobis fuerunt, et tamen tam strenue peregerunt, tantam perfectionem adepti sunt, ad tantam beatitudinem pervenerunt.
Proficiamus ergo quotidie in omni cordis custodia, in sancto timore ac divino amore, et caritate fraterna; sobrii, timorati, fructuosi, discreti jugiter simus; in humilitate, patientia, fortitudine solidemur, et Deo altissimo in sanctitate et justitia obsequamur indesinenter cum ampliori devotione, solliciti semper omnem ipsius vitare offensam, omnem culpam, non solum ex genere suo mortalem, puta acediam, invidiam, animositatem, iram, gulam, detractionem, contentionem, susurrationem, discordiæ seminationem, sed etiam venialem. Idcirco in omni sensu simus incessabiliter custoditi, in verbis providi, in cunctis actibus circumspecti.
Footnotes
Chapter 222 of 278