Skip to the text

Sermo 7

DE IMMENSA SUAVITATE AC GLORIA PATRIÆ COELESTIS, ET QUIBUS MODIS AD EAM FACILIUS ACCEDATUR.

GLORIOSA dicta sunt de te, civitas Dei. Ps. LXXXVI, 3.

Quamvis gloriosa in Scripturis dicantur de civitate Dei peregrinante in terris, quæ est Ecclesia militans, multo tamen gloriosiora dicuntur de civitate Dei quiescente et regnante in cœlis, quæ est triumphans Ecclesia, in qua sicut lætantium omnium habitatio exsistit. De qua loquitur in Evangelio Filius Dei: In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Et Psalmista: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in sæcula sæculorum laudabunt te. Hæc est civitas in quam non ingreditur aliquid coinquinatum. De qua in Apocalypsi asseritur: Civitas non eget sole neque luna, nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna ejus est Agnus. Ad quam per Isaiam loquitur Deus: Ponam visitationem tuam pacem, et præpositos tuos justitiam; occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio; non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te per noctem, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. Nempe omnes cives civitatis gloriosissimæ hujus vident facie ad faciem Deum, quem tam clare videre, est plena felicitas. Vident eum sicuti est, et cognoscunt eum sicut ab eo noscuntur. Vident, fruendoque possident, quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, nec cor hominis apprehendere valet. Contemplantur clarissime superbeatissimam Trinitatem, et supersubstantialem ipsius simplicissimam unitatem, et omnem superdignissimæ Trinitatis mutuam intuitionem, dilectionem, complacentiam, fruitionem, emanationem et communicationem ejus ad intra, æternam et supergloriosissimam consistentiam ejus, fruunturque ea plenarie, et usque ad omnem contentationem delectantur in ipsa. Et quoniam bonitatem Dei puram, incomparabilem et immensam, in se ipsa clare ac immediate cognoscunt, indicibiliter accenduntur amore ipsius, et absorbentur in ipsam dulcissime, atque inavertibiliter in ipsa quiescunt. Ecce quam gloriosa dicuntur de ea.

Verum nunc advertamus, qualiter pertingatur ad ipsam, qualiter ad eam compendiosius valeamus pertingere. Et hoc, in evangelio hodierno docet Salvator, rex civitatis illius. Nam ponit octo gradus seu actus aut beatitudines quibus ad veram, plenam et unicam illam beatitudinem pervenitur: Beati (inquiens) pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Quod sive de spontanea paupertate seu temporalium et propriorum abdicatione, sive de cordiali humilitate intelligatur, specialiter consolatorium est bonorum religiosorum, qui amore Dei omnia relinquentes, paupertatem sponte voverunt, obedientiam quoque, id est humilem subjectionem et obtemperationem. Per quam spiritus paupertatem merentur regnum cœlorum. In regno namque cœlorum duo insinuantur, videlicet: opulentia summa omnis boni, æterna hereditas electorum, et æternalium ac spiritualium plenitudo divitiarum. Et quantum ad istud, correspondet atque pro præmio assignatur regnum cœlorum spontaneæ paupertati. Secundum quod in regno cœlorum insinuantur, est exaltatio gloriosa et elevatio plena super omnem statum humanum. Sicque regnum cœlorum proportionatur et pro præmio datur humilitati, juxta quod alibi fertur: Qui se humiliat, exaltabitur.1 Quis jam adeo cæcus est, ut tantæ beatitudinis desiderio non amplectatur utramque hanc paupertatem? Quis non velit ad modicum tempus temporalium propria possessione carere, ut queat cœlestibus in æternum repleri divitiis, cœlesti hereditate ditari, omnium bonorum aggregatione remunerari? Similiter quis non cupiat Dei intuitu ac amore ad breve tempus humiliari, subdi et obedire, ut mereatur æternaliter exaltari et cum Christo sine fine regnare?

Verum, quum modicum videatur propria non habere et nihilo minus in cunctis vitæ necessariis abundare, et hoc absque propriis sollicitudine et labore: idcirco votum paupertatis sic impleamus, ut inopiam pati non recusemus, nec murmurare præsumamus, dum in victualibus nobis non ministratur ad copiam et affectum, aut dum grossa et non lauta exstant pocula atque cibaria; sed cogitemus cur venimus, quid Deo promisimus, et quid sit arcta via pœnitentialisque vita, quod item pertinentes ad Christum, carnem suam crucifigunt cum vitiis et concupiscentiis ejus, quod etiam natura paucis contentatur ac modicis.23 Unde et sancti Patres multo diutius olim vixerunt in eremo, radicibus, herbis, modico pane et aqua contenti, quam nos modo in cœnobio, in quo omnia tam exquisite et abundanter habemus. Non obliviscamur quod tenuitas victus atque vestitus voto paupertatis inseparabiliter annectitur: ideo omnem cupiditatem a nobis radicitus expellamus, neque ad aliquid inordinate afficiamur, quum hoc sit impeditivum incrementi ac puritatis divini amoris. Insuper, si cum Christo et a Christo judice summo cupimus æternaliter exaltari ac honorari in cœlis, nequaquam ægre feramus si despiciamur, irrideamur, humiliemur injuriasque patiamur in terris: imo gaudeamus in eis. Rursus, qui sic appetit exaltari in cœlis, non cupiat exaltari, præsidere, famari et honorari in cœnobio aut sæculo isto, sed ab eo prorsus abhorreatur et procul pellatur omnis ambitio, vanitas cuncta et universa elatio, quum sanctus dicat Gregorius: Toties Deum meum præire desidero, quoties proximis meis præesse affecto; et rursus: Post hanc (inquit) vitam non delectabit eum Christum judicem summum videre, quem nunc delectat fratribus suis præesse. — Itaque paupertas spiritus est prima beatitudo, beatitudo utique viæ, id est meritum quo ad cœleste pertingitur præmium.

Secunda beatitudo aperitur, quum dicitur: Beati mites. Mititas ista est virtus moralis iram refrenans.4 Quæ virtus est religiosis necessaria vehementer, quatenus eorum conversatio non sit alicui onerosa, sed omnibus grata, exemplaris, jucunda. Nam impetus iræ efficit hominem aliis importabilem, scandalosum ac contristativum, quemadmodum Salomon loquitur: Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor;5 et impetum concitati spiritus ferre quis poterit? Et certe nisi mititas esset valde elegans, exemplaris ac necessaria virtus, non dixisset Salvator:6 Discite a me quia mitis sum et humilis corde.

Tertia beatitudo est: Beati qui lugent.7 Defleamus ergo in primis propria, deinde et aliorum peccata, eorum præsertim pro quibus magis orare et sollicitari tenemur. Defleamus quotidianas Dei injurias multas, imo innumerabiles et nimis enormes. Ploremus in meditatione dominicæ passionis, ex pietate internæ compassionis; plangamus desiderio regni cœlestis et ex affectu majoris spiritualis profectus. Lugeamus ex ardentissima affectione communis reformationis totius Ecclesiæ, et cum lacrimis pro ea instanter oremus. Sæpe quoque ex spirituali ploremus lætitia in contemplatione sincera, præ intima complacentia supergratiosissimæ Deitatis. Ploremus his modis et causis ex corde, nec ad risum et dissolutionem, verba vana viliaque solatia facile moveamur.

Matth. v, 6. Quarta beatitudo est: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam. Quemadmodum ergo esuriens assidue cogitat cibum et appetit illum, ita indesinenter cogitemus et peroptemus justitiam, spiritualem profectum, veram perfectionem, in omni virtute exercitationem, honorificentiam Dei in omnibus; atque in zelum discretum justitiæ convertatur cor nostrum, ut nulla ex causa, commoditate aut affectione, ad vitia derivetur, ad injustitiæ obliquitatem flectatur: sicque diligentes ac fervidi simus in observatione universorum quæ Ordinis sunt, et ad quæ tenemur sive ex jure naturali, sive ex jure divino, sive ex jure positivo.

Ibid. 7. Quinta beatitudo est: Beati misericordes. Idcirco ad opera misericordiæ, potissimum spiritualia, quæ nostram vocationem magis concernunt, simus promptissimi, libentissime ignoscendo, alter alterius onera portando, quidquid consilii atque auxilii possumus mutuo impendendo, peccantem fraternaliter corripiendo, afflictis, tentatis, lapsis ac miseris condolendo.8

Sexta beatitudo est: Beati mundo corde. Matth. v, 8. Nil igitur vanæ cogitationis, nil pravæ affectionis immoretur cordibus nostris, sed sanctis affectionibus, fructuosis meditationibus jugiter decorentur.

Septima beatitudo est: Beati pacifici. Ibid. 9. Propterea pectoris pacem semper in Deo possideamus, atque cum aliis concorditer conversemur. Discordantes quoque reconciliemus pro posse; et quidquid nobis fuerit forefactum, protinus condonemus, ut nunquam necesse sit nos reconciliari cum altero, et antequam venia postuletur, indulgeamus.

Octava beatitudo est: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam.9 Idcirco non relinquamus viam justitiæ persecutionum formidine, nec illatas pro justitia persecutiones patiamur moleste, sed gaudiose.

IN COMMEMORATIONE

OMNIUM DEFUNCTORUM

Footnotes

  1. Luc. xiv, 11; xviii, 14. ↩

  2. Galat. v, 24. ↩

  3. Matth. vii, 14. ↩

  4. Matth. v, 4. ↩

  5. Prov. xxvii, 4. ↩

  6. Matth. xi, 29. ↩

  7. Matth. v, 5. ↩

  8. Galat. v1, 2. ↩

  9. Ibid. 10. ↩

Chapter 224 of 278