Skip to the text

Sermo 3

DE MISERICORDIA ET MUNDITIA CORDIS, DE PACE ET PERSECUTIONUM TOLERANTIA.

SER VI Dei videbunt faciem ejus, et regnabunt in sœcula sœculorum. Apoc. XXII, 4, 5.

Ad se beatifice contemplandum ac integerrime diligendum condidit Deus omnipotens omnem intellectualem creaturam, angelum ac hominem. Sed quia Deus hoc fecit ex sola sua pietate et gratia, non ob creaturarum justitias aut merita, ideo decet ut creaturæ intellectuales sibi invicem misericordes et piæ seu gratiosæ exsistant, invicem condolendo, ignoscendo, subministrando et succurrendo. Hinc Christus hortatur : Estote misericordes sicut et Pater vester cœlestis misericors est.1

Quid tam justum et rationabile, ut qui sibi a Deo misericordiam cupit impendi, qui sibi cupit divinitus indulgeri gratiamque præstari, et se ad æternam cupit salutem perduci, proximis suis exstet misericors, injuriantibus sibi ignoscat, indigentibus pro posse auxilietur, et omnibus quantum valet, ad salutem cooperetur, præsertim quum peccata nostra in Deum sint incomparabiliter graviora quam peccata proximorum nostrorum in nos ut in nos, atque nos ipsi sine mensura amplius indigeamus misericordia Dei, quam proximi nostri indigeant misericordia nostra ? Hinc in evangelio hodierno loquitur Dominus apud Matthæum : Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.2 Porro ad veram misericordiam pertinent duo. Primum est, interna compassio. Secundum est, externa subventio. Propter quod asserit Augustinus : Misericordia est animi condolentis affectus cum additamento beneficii. Suntque septem opera misericordiæ corporalia, et septem spiritualia. Quæ omnia unusquisque pro posse suo exerceat. Unde ut Rabanus protestatur : Misericordia consistit in eleemosynis largiendis, in defectibus aliorum supportandis, in injuriis remittendis, in imperitiis corrigendis, in ignorantiis instruendis.

Denique quam libenter debeant Christiani esse misericordes affectu et opere, ex duabus etiam Sanctorum auctoritatibus demonstratur. Ait namque Hieronymus : Non memini male mortuum, qui libenter opera pietatis exercuit. Habet enim multos intercessores, et impossibile est multorum preces non exaudiri. Ambrosius quoque : Summa (inquit) christianæ religionis in misericordia et pietate consistit. Imo, quod beatissimus apostolus Jacobus terribiliter loquitur, omnem hominem ad misericordiam potest et debet satis inducere et quasi compellere :3 Judicium (ait) sine misericordia fiet ei qui non fecerit misericordiam. Quid terribilius dici potest? Indigentibus ergo non solum danda sunt alimenta, sed etiam vestimenta et combustibilia, ac cetera quibus egent. Verum ut ait Bernardus : Sunt quidam misericordes de his quæ ad ipsos non pertinent, qui scandalizantur si non datur omnibus abundanter, sic tamen ut ne ipsi quidem in modico aggraventur. Quod si vere misericordes essent, de suo misericordiam facerent; si non possent de terrena substantia, saltem de bona voluntate darent. His qui forsitan contra eos peccaverunt, indulgentiam darent, dulce signum, verbum bonum, ut eos ad pœnitentiam provocarent; et his omnibus quos in peccato esse cognoscerent, compassionem impenderent et orationem : alioqui misericordia illorum nulla est, et misericordiam consequentur nullam. Hæc S. Bernardi verba notanda sunt valde, multumque formidanda.

Insuper sextam beatitudinem possidere nitamur, qua dicitur :4 Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Quum enim summum bonum sit Deum videre, secundum quod Christus ad Patrem profitetur, Hæc est (inquit) vita æterna, ut cognoscant te verum Deum;5 summe satagendum est ad habendum cor mundum. Et vocatur cor mundum, non solum ob vitiorum carentiam, sed etiam ob virtutum decorum. Itaque mundum cor habet, qui omni mortali caret peccato, et venialia cum diligentia vitat, atque pro eis ac ceteris quotidie satisfacit orando, divinum Officium frequentando, eleemosynas dando, etc. Et insuper gratia ac virtutibus decoratur, et cordis custodiæ vigilanter intendit, juxta illud Proverbii : Omni custodia custodi cor tuum. Simus ergo summe solliciti in præsentia Dei altissimi, ne aliqua immunda cogitatio, prava affectio, detestabilis negligentia, aut quævis culpa nostro cordi inhæreat; et si oriatur, protinus repellatur. Unde quotidie antequam imus dormitum, debemus conscientias nostras examinare, vitam discutere, et qualiter diem expenderimus considerare, quid boni omisimus, quid mali commisimus ponderare; sicque de malis pœnitere, veniam petere, confessionem et satisfactionem proponere. Hinc sanctus Moyses loquitur : Custodi temetipsum et animam tuam sollicite; ne obliviscaris verborum Domini Dei tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ.6 Verum ut sanctus fatetur Bernardus : Sunt qui peccata sua sic confitentur, ut videri possint ex desiderio mundandi cordis id agere, nisi quod ea quæ ipsi sponte dicunt aliis de propriis culpis, ab aliis patienter audire non possunt. Quod si vere mundari desiderarent, non irritarentur, sed regratiarentur eis qui sibi suas maculas demonstrarent.

Insuper septimam beatitudinem apprehendamus, ut simus vere pacifici, ita ut nos ipsi in primis cum Deo, deinde cum proximis pacem atque concordiam habeamus.7 Deinde aliorum mutuam concordiam virtuosam totis præcordiis cupiamus, et eam promoveamus, procuremus ac conservemus pro viribus, discordes reconciliando, de proximorum dissensionibus contristando, pro eorum pacificatione orando ac laborando per nos ipsos et per alios magis idoneos. Et totum hoc faciamus ex divino ac fraterno amore, ad Dei honorem, non ob laudem humanam aut terrenam commoditatem. Sed ut ait Bernardus : Sunt quidam qui si viderint quempiam vel leviter scandalizatum aut conturbatum, valde solliciti sunt quomodo eum ad pacem reducere possint, et viderentur pacifici, nisi quod eorum commotio, si forte quid contra eos dictum aut factum videbitur, tardius universis difficiliusque poterit sedari. Qui nimirum si vere pacem diligerent, haud dubium quin et eam quærerent sibimetipsis. Hinc et Chrysostomus scribit: Multi sunt qui alios libenter reconciliant, et ipsi inimicis suis nunquam ex corde reconciliantur. Hi tales illusores sunt pacis, non amatores.

Postremo octavam beatitudinem amplectamur, qua dicitur: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. O quantum distat vera sanctissimaque Christi doctrina a documentis, imo a deceptionibus paganorum et Sarracenorum! Illi enim in prosperitate vitæ præsentis beatitudinem quamdam constituunt, et omnem injuriam docent ab injuriato esse ulciscendam. Unde quum præfectus urbis Romæ S. Anastasiam ad idolorum invitaret culturam, illaque responderet, Christum pro me crucifixum adoro, ille dixit: Et cur non adoras Jovem, qui nunquam alicui subjacuit injuriæ? Siquidem perfidi illi et excæcati, omnipotentis Dei providentiam ac justitiam circa homines non rite advertunt. Christus vero in adversitatibus, persecutionibus, penuriis hujus vitæ felicitatem locavit, in quantum per illas ad cœlestem beatitudinem pervenitur. Itaque in tribulationibus, adversitatibus, imo et persecutionibus propter justitiam, simus patientes, imo et hilares, gratiasque Deo agentes, qui in vita hac paternaliter nos castigat, atque per hoc caritatem suam ad nos pandit. Primo, quia per tribulationes ac tales persecutiones purgamur a nostris peccatis. Secundo, quia per eas liberamur a futuris tormentis. Tertio, quia per eas ad gratiam Dei disponimur, et si sumus in gratia, majora gratiæ dona sortimur. Quarto, quia per eas Christo propter nos passo, et ejus electis qui per multas tentationes transierunt fideles, aliqualiter conformamur.

A Quinto, quia per eas ad æternam beatitudinem compendiosius pervenimus.8 Sexto, quia per eas confortatur spes nostra quod filii Dei sumus et de numero electorum illius, qui ait:9 Ego quos amo, arguo et castigo. Atque de reprobis:10 Dimisi (inquit) eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis. Qua derelictione nihil periculosius horribiliusque videtur.

Ecce per has beatitudines, Sancti quos hodie veneramur, ineffabilem et æternalem illam beatitudinem sunt mercati de qua ait Apostolus:11 Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam. Si ergo ad eorum beatissimam perduci optamus societatem, non respuamus eorum sequi misericordiam, puritatem, pacem et patientiam. Non recusemus pati adversitates et persecutiones pravorum, si esse optamus de numero electorum. Pensemus quam infinitam beatitudinem per modica et momentanea sint adepti adversa. Propter quod scriptum est:12 In paucis vexati, in multis bene disponentur. Specialissime vero intueamur quæ, quanta et qualia pro nobis pertulerit unigenitus Filius Dei, et tunc adversa omnia cum gaudio perferemus, juxta illud Jacobi: Omne gaudium existimate, fratres, quum in diversas tentationes incideritis.13 Sed quum persecutiones pro justitia illatæ, sint æquanimiter tolerandæ, valde distant a beatitudine, qui increpationes et castigationes pro suis peccatis illatas ferre despiciunt, sed indignantur et irascuntur in eis. Quorum, heu! corda sunt nimium obscurata, nec attendunt animarum suarum vulnera atque pericula. Discant igitur quantum eis propriæ noceant culpæ, et quantum eis prosint correptiones et correctiones caritative illatæ, dummodo eas gratanter acceptent.

Footnotes

  1. Luc. vi, 36. ↩

  2. Matth. v, 7. ↩

  3. Jacob. II, 13. ↩

  4. Matth. V, 8. ↩

  5. Joann. XVII, 3. ↩

  6. Deut. IV, 9. ↩

  7. Matth. V, 9. ↩

  8. Judith viii, 23. ↩

  9. Apoc. iii, 19. ↩

  10. Ps. lxxx, 13. ↩

  11. Rom. viii, 18. ↩

  12. Sap. iii, 5. ↩

  13. Jacob. i, 2. ↩

Chapter 220 of 278