Sermo 1
OB SEX GLORIOSAM DICI ECCLESIAM MILITANTEM, QUIBUS CHRISTIANI UT MEMBRA CONGAUDERE DEBENT.
GLORIOSA dicta sunt de te, civitas Dei. Ps. LXXXVI, 3.
Vere gloriosa dicuntur de civitate Dei, id est de Ecclesia militanti, in lectione quæ hodie loco epistolæ legitur. Primum est, quod ipsa est civitas Dei:1 quoniam in Ecclesia est unio atque concordia Christianorum per fidem et caritatem, ita quod omnes idem credunt ac sentiunt de pertinentibus ad salutem, et uni Domino Jesu Christo, ac ejus summo vicario, Romano Pontifici, rite obediunt, atque se invicem diligunt. Hinc hæretici et schismatici ab
Ecclesia sequestrantur, et ab ejus unitate damnabiliter dividunt semetipsos. Quicumque etiam spirituali carent amore, aut in aliqua mortali culpa sunt, non sunt perfecte filii ac membra Ecclesiæ, sed sunt corrupta et putrida, imo potius mortua membra: idcirco vere sunt filii ac ministri et membra diaboli, a quo diriguntur et cui obediunt. Quemadmodum enim omnia membra corporis naturalis ab uno spiritu vivificantur, moventur atque reguntur, sicut omnia membra hominis ab una anima rationali; sic omnes filii
Ecclesiæ qui vere sunt viva membra ipsius, spiritualiter vivificantur, ad opera bona moventur, ad æternam quoque salutem diriguntur a Spiritu Sancto, qui est principalis vivificator, rector et motor Ecclesiæ. In primis ergo, maxime necessarium est omnibus Christianis ut fide et caritate uniantur in Christo et inter se, sicque ab omni peccato mortali immunes sint, et se invicem diligant spiritualiter et sincere, nec unus alium sponte et scienter offendat in verbo aut facto;2 imo alteri faciat unusquisque prout sibi ipsi vult rationabiliter fieri. Hinc ad Philippenses hortatur Apostolus: Idem sapiatis, unanimes, id ipsum sentientes;3 nihil agatis per contentionem, neque per inanem gloriam. Sed, proh dolor! hujus contrarium agunt multi, præsertim in Dedicatione, in qua se ipsos inebriant, jurant ac litigant, per quod filios diaboli se esse demonstrant: idcirco cum ipso æternaliter punientur.
Secundum quod de Ecclesia in hac lectione dicitur, est quod ipsa est sancta.4 Nam Spiritus Sanctus ab universis eam purificat peccatis mortalibus, splendoreque gratiæ et decore virtutum eam perornat. Unde in symbolo Apostolorum fatemur, dicentes: Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam. Hinc ait Apostolus: Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquæ in verbo vitæ, ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam.5 Rogemus ergo indesinenter infinitam bonitatem et pietatem Spiritus Sancti, quatenus corda nostra purificare atque sanctificare dignetur, ut sint munda et placita habitacula Dei. Studeamus ergo semper et singulariter in hoc festo devoti ac sobrii esse, et divina Officia reverenter ac timorate audire. — Denique materialis ecclesia in qua sedemus, sancta vocatur, quia consecrata est Deo, et deputata ad hoc ut in ea celebrentur divina Officia, conficiantur ac suscipiantur ecclesiastica sacramenta, orationibus et meditationibus insistatur, et verbum Dei prædicetur in ea. Idcirco qui in ecclesia confabulantur, rident, vage et lascive circumspiciunt, intimorate et indevote se habent, valde graviter peccant. Nemo itaque aliud in ecclesia agat nisi ad quod instituta est; sed in ea devote Deum laudemus, ferventer oremus, veniam peccatorum nostrorum petamus, passionem Christi, Filii Dei, intueamur, atque a Deo semper protegi ac juvari precemur. Ob hæc enim agenda, est in ecclesiam conveniendum.
Tertium quod in lectione hac de Ecclesia dicitur, est quod ipsa est Jerusalem, id est, pacem cœlestis patriæ speculans, et ad eam suspirans ac tendens.6 Est autem triplex pax quam omnis Christifidelis debet appetere. Prima est, pax exterior, quæ vocatur pax temporis, et est quies ab exterioribus inimicis et litibus ac perturbationibus. Unde ad Romanos dicitur: Si fieri potest, cum omnibus hominibus pacem habete.7 Et Christus in Evangelio: Pacem (inquit) habete inter vos.8 Studeat ergo unusquisque pro posse cum omnibus hominibus exteriorem hanc pacem habere; nec aliquem turbet, ut moris est superborum. De quibus Salomon protestatur: Inter superbos sunt semper jurgia.9 Et Isaias propheta fatetur: Impii sunt quasi mare fervens, quod quiescere non potest.10 Tales sunt multi, qui provocant contentiones et pugnas: quorum aliqui improvise occiduntur, et in suis sceleribus morientes, æternaliter atque gravissime condemnantur; vel alios occidunt, qui improvise moriendo in suis peccatis, æternam mortem miseriæ infernalis incurrunt. O quam graviter peccant hi bellatores et homicidæ, non solum quoniam corpora lædunt ac perimunt, sed ideo etiam, quoniam tam propriam quam proximi animam æternæ damnationis exponunt periculo! Imo primo omnium se ipsos spiritualiter necant tam dire peccando. — Secunda est, pax interior, quæ vocatur pax pectoris, et est quies mentis in Deo. Hæc est pax conscientiæ bonæ, quæ remorsum non habet de mortali peccato : idcirco adhæret Deo, suaviterque quiescit in eo. Unde ait Apostolus : Gloria nostra est testimonium conscientiæ nostræ.11 Hanc pacem semper habere debemus, quantumcumque forinsecus impugnemur aut provocemur, ita ut omnia sustineamus adversa, mente tranquilla, nec vindicemus nos ipsos. Hinc sanctus David rex loquitur : Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus.12 — Tertia est, pax superior, quæ vocatur pax æternitatis. Est quoque pax Beatorum in patria : qui suavissima atque plenissima pace fruuntur, ac gloriantur in æternum in Deo, quia eorum mentes absque omni turbatione et interruptione quiescunt et gaudent in ipso. De qua pace ait apostolus Paulus : Pax Christi, quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra. Unde de Sanctis dicit Propheta ad Dominum :13 Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos. Ad hanc beatificam pacem pertingere enitamur, quia in hac vita pacem continuam ac perfectam adipisci non possumus.14
Quartum quod in lectione hac de Ecclesia dicitur, est quod ipsa est a Deo parata : quoniam per supernaturalia dona Spiritus Sancti, per diversa gratiarum charismata, per opera virtuosa decoratur a Creatore.15 Gratia quippe et virtutes, ac dona Spiritus Sancti, virtuosique actus, sunt animæ ornamenta, et vestes ac arma, per quæ Deo placet, a peccatis se protegit, et hostibus suæ salutis resistit.16 Hinc in Apocalypsi loquitur Christus : Qui non inquinaverunt vestimenta sua, ambulabunt mecum in albis17, id est, qui per peccata mortalia præfatas virtutes non maculant nec expellunt, stolam gloriæ consequentur. Studeamus ergo animas nostras per sanctas cogitationes, virtuosas affectiones, verba salubria et opera bona ornare, cogitationes vanas ac frivolas, pravas affectiones, verba illicita vitiosaque opera devitantes.18
Quintum est, quod ipsa est sponsa Dei. O quanta est dignitas ista ! Nec sola Ecclesia, sed et quælibet anima virtuosa sponsa est Creatoris Salvatorisque sui. Christus etenim triplicem habet sponsam, videlicet : universalem, quæ est Ecclesia ; specialem, quæ est anima justi ; singularem, quæ est beatissima virgo Maria. Et sicut anima virtuosa sponsa est Dei, sic anima hominis vitiosi adultera exstat diaboli : qui miscetur cum ea per pravas suggestiones, et ipsa cum diabolo per consensum iniquum. Itaque Christum rogemus ut animæ nostræ semper sint sponsæ suæ, et brachiis caritatis spiritualiter amplectantur ab eo, ac lumine Spiritus Sancti fecundentur ab ipso, ut sint fructuosæ in bonis operibus.
Sextum est, quod ipsa est habitaculum Dei habitantis in ea per gratiam copiosam, et quod Deus est specialiter Deus ipsius, videlicet populi veraciter christiani. Impii vero sunt a Deo extranei, suntque domus diaboli, qui in eorum cordibus demoratur. Ecce quanta est differentia inter hominem virtuosum ac vitiosum : et sicut nunc multum distant in merito, sic paulo post, multum distabunt in præmio, quoniam unus ponetur post vitam hanc brevem in regno cœlorum, alter in carcere inferorum. Postremo in lectione hac edocemur, quanta erit in cœlis felicitas electorum : quia absterget Deus ab eis omnem luctum, et erunt penitus alieni ac liberi ab omni dolore, timore et pœnalitate ;19 imo Deum altissimum cum incomprehensibili jucunditate adspicient in æternum. Ad quam nos dignetur perducere Deus omnipotens, super omnia benedictus.20
Footnotes
-
Apoc. xxi, 2. ↩
-
Matth. vii, 12. ↩
-
Philipp. II, 2, 3. ↩
-
Apoc. xxi, 2. ↩
-
Ephes. v, 25-27. ↩
-
Apoc. xxi, 2. ↩
-
Rom. xii, 18. ↩
-
Marc. ix, 49. ↩
-
Prov. xiii, 10. ↩
-
Is. LVII, 20. ↩
-
Apoc. xxi, 2. ↩
-
Ps. cxix, 7. ↩
-
Philipp. iv, 7. ↩
-
Ps. xxxv, 9. ↩
-
Ibid. 3. ↩
-
Apoc. xxi, 2. ↩
-
Apoc. III, 4. ↩
-
II Cor. 1, 12. ↩
-
Apoc. xxi, 4. ↩
-
II Cor. i, 12. ↩
Chapter 270 of 278