Sermo 4
DE ARDENTI AFFECTU VIDENDI JESUM; ET DE QUATUOR QUIBUS ZACHÆO SIMILES EFFICI DEBEMUS.
HODIE salus domui huic facta est.
Deus omnipotens atque piissimus, qui nullo clauditur aut circumscribitur loco, quum sit vere immensus, non solum inter Sanctos eo in cœlis beatifice perfruentes, sed etiam inter homines fideles ac virtuosos in terris habitare dignatur. Unde in Apocalypsi ait beatus evangelista Joannes: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum illis. O quam beati sunt in quorum cordibus per caritatem et gratiam habitat Deus, dummodo usque in finem perseverent in bonis, implendo quod ait Apostolus, Nolite locum dare diabolo!12 Diabolo etenim locum dat homo in corde suo, dum pravis cogitationibus præbet assensum, dum concupiscentiis acquiescit, dum tentationi succumbit. Hinc Jacobus nos hortatur apostolus: Resistite diabolo, et fugiet a vobis.3 Quid autem est diabolo resistere, nisi cogitationibus affectionibusque iniquis non consentire, tentationibus reluctari, Deum habere præ oculis, atque operibus insistere virtuosis? Ad quod faciendum hortatur nos Salomon, Omni (inquiens) custodia custodi cor tuum; et beatissimus Moyses, dicens, Custodi temetipsum et animam tuam sollicite.4
Præterea, non solum habitat Deus in Sanctis ac virtuosis hominibus, sed etiam in materiali ecclesia dicitur habitare, in qua Dominus noster Jesus Christus Deo Patri quotidie immolatur, atque in Sacramento verissime continetur; in qua etiam Deus Trinitas preces, oblationes ac vota fidelium specialiter ac clementer exaudit, suscipit et attendit. Hinc materialis ecclesia Deo altissimo dedicatur seu consecratur: quia ad hoc deputatur ac benedicitur ut in ea Deus colatur, et divinum in ea exerceatur Officium, sicque Deus in ea specialiter adsit ac operetur, orantes et eum laudantes eique sacrificantes exaudiendo ac benedicendo. Hinc in anniversario die dedicationis seu consecrationis ecclesiæ, etiam de ipsa materiali ecclesia aliquo modo verificatur thema assumptum, in hodierno evangelio scriptum, videlicet, « Hodie salus domui huic facta est » :5 quod de spirituali Ecclesia, id est fidelium congregatione, seu ipsis fidelibus in materiali ecclesia congregatis, magis verificatur, quibus in die dedicationis ipsius ecclesiæ specialiter salus fit, quia tunc specialem indulgentiam consequuntur et gratiam, nisi ex parte eorum defectus sit, hoc est, nisi in mortali exsistant peccato.
Denique, ut ista plenius intelligantur, primo advertenda est historia evangelicæ lectionis festivitatis præsentis. Narrat itaque S. Lucas evangelista, quemadmodum Christus tempore suæ passionis instante, perambulabat Jericho, id est, per civitatem sic dictam perrexit versus Jerusalem. Quumque multi occurrerent ei, desiderantes eum videre atque audire propter sanctitatem, sapientiam ac miracula ejus, inter ceteros venit vir nomine Zachæus, princeps publicanorum, id est eorum qui exactionibus tributorum et teloniis, vectigalibusque levandis intenti fuerunt: quod officium raro et difficulter fit absque peccato. Ideo publicani communiter peccatores fuerunt et a Judæis contempti. Fuit quoque Zachæus hic dives: quod idcirco exprimit Evangelista, ut exemplo Zachæi divites convertantur, despiciendo carnalia
Luc. xIX, 1 et seq. et terrena, et Deum ac spiritualia atque cœlestia bona super omnia diligendo; itemque, ad ostendendum quod Christus etiam quosdam divites gratiose vocavit, et quod Deus non spernit ipsas divitias, sed divitiarum immoderatum amorem, abusum, avaram retentionem, superfluam consumptionem. Iste Zachæus ardentissime quærebat Jesum videre, quia de ejus sanctitate, sapientia, eloquentia, venustissimis moribus, præclarissimis innumerisque miraculis multa audivit. Est autem naturale hominibus, tales viros libenter adspicere et audire. Nam tertio Regum scriptum est, quod regina Saba venit a finibus terræ usque Jerusalem ut audiret sapientiam Salomonis.6 Omnes quoque reges undique cupiebant Salomonem videre, propter sapientiam ejus.7
Et non poterat Zachæus ad Christi adspectum corporalem venire, præ turba eum impediente, quia statura pusillus erat, id est corpore brevis. Conformiter, a spirituali intuitu seu contemplatione dilectioneque Jesu Christi plurimos impedit turbæ, id est multitudo turbata, utpote: prava societas, multitudo hominum incompositorum Deum non formidantium, sæculariumque curarum. Imo vanitates mundanæ, comessationes et potationes superfluæ, loquacitates et animæ dissolutiones, a puritate atque custodia mentis in Deo, ab omni quoque virtutum profectu impediunt hominem. Quicumque igitur Deo cupit placere, in gratia permanere, in virtutibus crescere, ab inquieta hominum multitudine, ab intimorata societate se abstrahat, et locum frequenter intret secretum, ut in eo vacet Domino Deo in orationibus meditationibusque devotis.
Et præcurrens Zachæus, ascendit in arborem sycomorum ut videret Jesum, quia juxta arborem illam fuit iturus. Ita qui spiritualiter cupit Deo uniri et eum sinceriter contemplari, debet præcurrere alios, id est præ ceteris se humiliare, atque in omni mansuetudine, patientia, castitate proficere, potissime vero in vera et spirituali Dei ac proximorum caritate fervere; in arborem quoque sycomorum ascendere, id est crucem Christi considerare, ejusque passionem recolere et sectari, adversitates, persecutiones, injurias æquanimiter sustinendo: quemadmodum jubet Salvator, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in cœlis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.8 Nam et Dominus noster Jesus Christus in cruce pendens, oravit pro crucifixoribus suis, a quibus tam ignominiosissimam ac amarissimam sustinuit mortem.9 Quum itaque non sit servus major domino suo, indignus est christianus vocari aut Christi servus censeri, qui non curat Christi vestigia sequi per patientiam in adversis atque per cetera opera caritatis ac pietatis.10
Et suspiciens, id est oculos elevans, Jesus, vidit Zachæum in arbore. Quanto enim quis ferventius quærit Deum, tanto gratiosius ac specialius ab eo adspicitur.11 Propter quod David rex loquitur: Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus qui invocant eum in veritate, id est sincera intentione et debita seriositate. Dixitque Jesus: Zachæe, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere. Magnitudo enim devotionis et fervor dilectionis Zachæi ad Christum, quasi coegit Christum ad ingrediendum domum Zachæi. Præterea est pensandum, quod Christus dixit, Zachæe, festinans descende: quoniam unusquisque debet Deum fervide quærere, omnem pigritiam negligentiamque abjicere, virtuosis quoque operibus prompto ac alacri corde insistere.
Et festinans Zachæus descendit, et suscepit Jesum in domo sua cum gaudio. Quumque vidissent Judæi quod Jesus domum intrasset Zachæi, murmurabant, dicendo quod Jesus indecenter egisset, divertendo et ingrediendo ad hominem peccatorem. Stans vero Zachæus coram omnibus, dixit ad Christum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus, et si in aliquo quempiam defraudavi, id est, alicui nocumentum damnumve intuli, reddo quadruplum. Tunc Christus respondit: Hodie salus domui huic facta est, id est, habitantibus in hac domo, puta Zachæo et ejus domesticis simul cum eo pœnitentibus, remissio facta est peccatorum, et gratia Dei infusa est; eo quod ipse Zachæus filius sit Abrahæ, quia virtutes et opera pietatis Abrahæ patriarchæ jam sequi incepit. Venit enim Filius hominis, scilicet Christus, quærere et salvum facere quod perierat, id est, peccatores ad pœnitentiam et salutem reducere. — Ecce ista est historia evangelicæ lectionis solennitatis præsentis.
Et recte evangelium istud in Dedicatione ecclesiæ legitur, quoniam sicut domui Zachæi salus facta est per ingressum Christi in eam, ita templo materiali quodammodo salus facta est in die suæ dedicationis. Imo ipsis christianis fidelibus hoc die in materialem ecclesiam convenientibus, specialis gratia a Deo præstatur : nam specialis indulgentia eis hoc die confertur, dummodo per mortale peccatum non ponant obicem sive obstaculum gratiæ Dei. Insuper materiali ecclesiæ die hoc salus facta asseritur, quoniam ratione suæ consecrationis saluti fidelium cooperatur. Unde quemadmodum per adspersionem aquæ benedictæ venialia dimittuntur peccata, ita et per ingressum materialis ecclesiæ, ut S. Thomas aliique doctores testantur. Hoc tamen sciendum, quod nulli in mortali culpa exsistenti venialia dimittuntur: idcirco nec indulgentiæ, nec ingressus ecclesiæ, nec aquæ adspersio benedictæ, tales a venialibus liberant culpis. Rursus, ecclesia materialis cooperatur saluti fidelium, quia in ecclesia sacramenta conferuntur fidelibus, et Deus specialiter pronus est dona gratiæ suæ in ecclesia elargiri.
Amplius, ex evangelio hodierno instruimur ad multa animabus nostris salubria, quæ et necessaria sunt ad salutem. Primum est, ut cum Christo perambulemus Jericho, id est, temporalia, carnalia et terrena pertranseamus ac relinquamus. Jericho namque interpretatur luna. Luna vero in continua variatione consistit, crescendo et decrescendo in claritate: idcirco per eam temporalium ac sensibilium rerum instabilitas vanitasque signantur. Itaque Christiani, quibus cœleste regnum paratum est ac promissum, debent terrena atque carnalia pertransire, parvi pendere, itemque relinquere, ea superflue non amando, sed bona divina, cœlestia et æterna toto corde desiderando, contemplando et exquirendo, temporalia vero non amplius appetendo quam necessaria sive utilia sunt ad acquirendum bona cœlestia et æterna.
Denique in libro Josue legitur, quod dum filii Israel per alveum Jordanis transissent in terram promissionis, primo omnium funditus destruxerunt civitatem Jericho dictam.12 Per quod spiritualiter designatur, quod Christiani cœlestem patriam ingredi cupientes, primo in se ipsis destruere et eradicare debent omnem carnalem et impurum mundanarum ac carnalium rerum amorem: quoniam talis amor efficit hominem dæmonum servum, diaboli membrum Babylonisque civem, nec stare potest cum spirituali ac puro Dei ac proximorum amore, per quem sanctum amorem efficitur homo filius Dei, membrum Christi, heres ac civis supernæ Jerusalem. Præterea in eodem Josue legitur libro, quod Deus omnipotens prohibuit civitatem Jericho reædificari;1314 Josue quoque maledixit homini eam reædificanti. Per quod significatur, quod homo nequaquam debeat recidivare, rursus in se carnalem atque mundanum suscipiendo amorem, per quem præcepta Dei derelinquuntur nec observantur: imo qui facit hoc, meretur maledici a Deo. Cui loquitur sanctus in Psalmo:15 Maledicti qui declinant a mandatis tuis; et rursus: Odisti omnes qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium; virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.16
Secundo, ex evangelio hodierno docemur, exemplo Zachæi Christum cum fervore requirere, ad ejus contemplationem fideliter adspirare, ejus quoque vestigia efficaciter imitari. Unde ait propheta David : Ps. civ, 3, 4. Lætetur cor quærentium Dominum; quærite Dominum et confortamini, quærite Is. lv, 6. faciem ejus semper. Isaias quoque : Quærite (inquit) Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est. Porro Deum quærere, est eum desiderare, ei velle uniri ac complacere, eum per divinorum observantiam præceptorum jugiter honorare finaliterque ei intendere, se ipsum et omnia sua ad Dei honorem ac gloriam referendo. Insuper ad Christi contemplationem adspirare debemus; et si nondum ejus divinitatem et excellentiam intueri valemus, ejus tamen benedictam passionem, quam pro nostra redemptione atque salute sustinuit, quotidie cum omni attentione et gratiarum actione debemus recolere, ut sic Christo propter nos passo condoleamus, vanitates mundi voluptatesque carnis despiciamus, et in continuo Dei timore, virtutum tenore ac cordis custodia perseveremus. Sic quoque Christi vestigia imitari tenemur, ejus humilitatem, patientiam, mansuetudinem, misericordiam, caritatem pensando et assequendo. Indignus namque est christianus vocari, qui Christi virtutes non conatur sectari. Unde omnis superbus, omnis invidus, omnis avarus, omnis luxuriosus aut iracundus, non Christi sed diaboli est minister.
Tertio, ex evangelio instruimur hodierno, ut Zachæi exemplo Christum cum gaudio in cordis nostri habitaculo suscipiamus ac teneamus, ejus frequenter reminiscendo, eum fideliter contemplando, ferventer amando ac jugiter venerando. Omnes ergo cogitationes et affectiones inanes, pravas, inutiles abjiciamus, totoque corde adhærere Deo conemur, quemadmodum Isaias propheta hortatur : Derelinquat impius viam suam, id est conversationem injustam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum;17 et miserebitur ejus.
Quarto, docemur ex evangelio isto ad opera misericordiæ atque justitiæ : quatenus sicut Zachæus dixit ad Christum, Ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus, et si aliquem defraudavi, reddo quadruplum; sic quilibet Christianus opera misericordiæ pro posse suo, caritativo, prompto et hilari exerceat animo, pauperibus succurrendo et benefaciendo; bona quoque injuste adepta omnino restituat, et si non quadruplum cum Zachæo, saltem simplum : quoniam Augustino testante, Non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum. Specialiter autem in festo Dedicationis vitanda sunt vitia gulæ, loquacitates, ebrietates, ex quibus etiam frequenter bella et rixæ nascuntur; similiter chorizationes et similes vanitates : ut omnia cum Dei timore agantur, et unusquisque particeps sit indulgentiæ quæ hodie in ecclesia ista confertur.
Footnotes
Chapter 274 of 278