Sermo 5
DE QUADRUPLICI DOMO QUA RECIPITUR CHRISTUS, ET QUOMODO EUM SUMMA CUM BENEVOLENTIA IN COR NOSTRUM RECIPERE DEBEAMUS.
DOMUM tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum. Ps. XCII, 5.
Videmus in sæculo isto, quod homines aliquem venerabilem hospitem in suo habitaculo suscepturi, domum suam diligenego vobiscum sum cunctis diebus usque ad consummationem sæculi. Hinc in symbolo Apostolorum asseritur: Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam. Semper namque sunt in Ecclesia militanti aliqui boni et virtuosi, quorum meritis et precibus mundus stat, secundum Hieronymum.
Tertia domus Dei, fuit uterus Virginis gloriosæ, quæ fuit thronus veri summique Salomonis, templum Dei, sacrarium Spiritus Sancti, ac præclarissimum supergloriosissimum triclinium: in cujus mundissimo utero Jesus Christus, Unigenitus Patris æterni, novem mensibus requievit. Unde Propheta prædixit: In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo; itemque, Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
Quarta domus Dei, est cor cujuslibet Christiani vere devoti, in quo Deus per caritatem et gratiam habitat. Propter quod ait Apostolus: Vos estis templum Dei vivi. Hinc teste eodem divino Apostolo, Qui fornicatur, in proprium corpus peccat: quoniam illud enormiter dehonestat, et de templo Spiritus Sancti facit domum diaboli; tollitque membrum Christi, et facit illud membrum meretricis. Simili ratione, qui superbit, qui avarus aut invidus est, qui ab ira sive acedia superatur, aut quodcumque mortale peccatum committit aut incidit: in animam suam, quia inenarrabiliter eam dehonestat, fœdat, inficit spiritualiterque occidit, peccat. Omne enim mortale peccatum naturales potentias lædit, dona gratiæ tollit, Dei inimicum facit peccantem, et diabolo subdit eumdem. Qui ergo desiderat esse domus Christi atque a Spiritu Sancto inhabitari, ab omni inquinamento carnis et spiritus se emundet per veram contritionem, per integram confessionem, per satisfactionem condignam. Semper quoque sit timoratus et diligens proprii custos cordis, ne pravis affectionibus aut immundis cogitationibus inquinetur, quoniam in Ecclesiastico verissime scriptum est: Si non in timore Dei tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua; et rursus, Qui sine timore Dei est, justificari non potest. Væ igitur his qui lætantur quum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis. — Præterea, purgatio ista cordis specialiter facienda est et habenda in Dedicatione ecclesiæ, quatenus ingredientes ecclesiam cujus consecrationis anniversaria agitur dies, participes sint indulgentiarum quæ in ipsa conferuntur ecclesia die ista. Nullus etenim in mortali exsistens culpa, indulgentiæ capax est: idcirco communiter dicitur, quod indulgentiæ non dantur nisi vere contritis atque confessis.
Amplius, istud ad omnem pertinet Christianum, ut omni sero antequam vadat dormitum, vitam suam discutiat, conscientiam intueatur, et qualiter diem expenderit penset, quid boni omiserit, quid mali commiserit diligenter examinet, atque de universis suis peccatis tam die illo quam ante commissis aut per omissionem admissis, cordialiter dolens, veniam deprecetur a Deo, et confiteri ac satisfacere proponat tempore opportuno. In lecto quoque decenter se habeat, et salubria cogitando obdormiat. Et quandocumque evigilat, statim cor suum levet ad Deum, orando, aut meditando de beneficiis Dei, de pœnis inferni, de gaudiis regni cœlorum, de bonitate, excellentia et infinita beatitudine Dei, creatoris universorum. Mane vero consurgens, primo quærat regnum Dei et justitiam ejus, id est, aliqua opera virtuosa exerceat, orando, et Missam (si potest) audiendo, et cuncta quæ die illo acturus est, ad Dei honorem et gloriam ordinando; verba quoque illicita vitet, et in exterioribus occupationibus mentem suam levet ad eum frequenter.
Ecce sic quilibet Christianus vivere obligatur, juxta doctrinam sacræ Scripturæ et exigentiam legis divinæ. Sed, proh dolor! multi vivunt ut bestiæ, et totum diem expendunt, vix semel aut raro cogitando de Deo, atque in suis perseverant sceleri-
Eccl. xxvii, 4.
Ibid. 1, 28.
Prov. 11, 14.
Matth. vi, 33.
Ps. xviii, 6.
Ps. xiv, 5.
II Cor. vi, 16.
I Cor. vi, 18.
Ibid. 15.
II Cor. vii, 1.
Ps. lxxxvii, 5.
Joann. xiv, 2.
Apoc. xvi, 27.
Joann. xiv, 2.
Ps. xvi, 2.
Matth. 20.
Matth. 20. ter emundant et ornant, convenientia quoque cibaria præparant, quietis ac pacis locum suo hospiti exhibentes, et eum jucunde suscipiunt reverenterque tractant. Et istud in die hoc Dedicationis præcipue agitur, in quo habitatores et parochiani cognatos atque amicos suos cum magno suscipiunt gaudio et delicate reficiunt. Incomparabiliter magis debet unusquisque habitaculum suæ mentis seu conscientiam suam ab omni inquinamento peccati purgare, virtutibus decorare et sanctis fulcire operibus : quatenus Dominum Deum suum in corde suo digne suscipiat, ejusque gratiosam præsentiam sollicite veneretur, atque per hoc Deus omnipotens mansionem in eo facere semper dignetur, quemadmodum Christus in Evangelio ait :1 Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Quoniam sicut in themate præassumpto testatur Propheta, Domum Dei decet sanctitudo in longitudinem dierum, id est perseveranter usque in finem. In vitiosis etenim cordibus habitare aspernatur Altissimus, cujus sanctitatis nullus est finis. Propter quod Salomon loquitur :2 Longe est Dominus ab impiis. Et Paulus apostolus : Quæ (inquit) societas luci ad tenebras ? Imo iniquorum corda sunt dæmonum habitacula atque prostibula, quia eorum animæ dæmonum exstant adulteræ, quemadmodum animæ virtuosorum sponsæ sunt Christi regis cœlorum. Impii namque per voluntatis suæ consensum admiscentur dæmonibus, eisque communicant in actibus pravis.
Præterea habitaculum suo debet habitatori proportionari, sicut videmus quod reges ac principes in magnis ac speciosis morantur palatiis : quanto magis Regi regum, Creatori ac Domino universorum, præparandum et exhibendum est decorum et grande palatium in medio cordis, quatenus ipse per fidem et sapientiam inhabitet intellectum, per caritatem Dei et proximi inhabitet voluntatem ? Tunc etenim habitaculum cordis spiritualiter magnum est, dum anima veram et spiritualem habet dilectionem : quia per illam se ad universos extendit, amicos inimicosque diligendo, omnium desiderando salutem, atque pro cunctis cordialiter exorando, sicut jubet Salvator : Diligite (inquiens) inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.3 Istud ad omnem pertinet Christianum, quia necessarium est ad salutem. Insuper, ad hoc et propter hoc Filius Dei, Dominus noster Jesus Christus, venit in mundum, ut quilibet Christianus (cujus anima domus Dei esse tenetur) in sanctitate et æquitate Deo altissimo obsequatur. Propterea Zacharias effatur : Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suæ, ut serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus vitæ nostræ.4 denique multiplex est domus Dei quam condecet sanctitudo. Prima, est triumphans Ecclesia, utpote societas, congregatio seu universitas omnium Beatorum Deum in regno cœlesti clare cernentium : in qua felici Ecclesia nullus potest peccare, quoniam omnes in bono sunt confirmati, fontique sanctitatis Deo essentialiter sancto inseparabiliter copulati. De qua domo Propheta loquitur Deo : Beati qui habitant in domo tua, Domine; in sæcula sæculorum laudabunt te.5 Christus quoque : In domo (inquit) Patris mei mansiones multæ sunt. Unde in Apocalypsi habetur : Non intrabit in illam aliquid coinquinatum.6 In hac domo habitat Deus per sui ipsius beatificam fruitionem et gratiam consummatam. Nam ut ait Joannes apostolus, Videbimus eum sicuti est.7 Ad hanc domum cœlestem debemus quotidie adspirare per desideria sancta, ac jugiter festinare per opera virtuosa, cum Propheta dicentes :8 Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.
Secunda domus Dei, est universalis Ecclesia militans, puta congregatio fidelium : in qua domo Deus per incessabilem habitat gratiam. Unde sub persona Apostolorum Christus promisit Ecclesiæ :9 Ecce10 bus, absque timore peccantes, pleni superbia, avaritia, incontinentia ac aliis vitiis. Hi indesinenter propinquant, imo et currunt ad inferos, et nisi vere pœniteant, cito damnationem incident infernalem ac æternalem. Præterea tales sunt, qui diebus Dedicationis, quando cum speciali devotione serviendum est Deo, potationibus et ebrietatibus vacant, ex quibus oriuntur contentiones, loquacitates, pugnæ et homicidia; item qui choreis et ceteris vanitatibus carnalitatibusque intenti sunt. Isti non gradiuntur per viam arctam, quæ sola ducit ad vitam gloriæ sempiternæ, sed per viam perditionis perpetuæ, mente obtenebrati, nec animarum suarum pericula contemplati.11 In quibus impletur quod Salomon loquitur: Via impiorum tenebrosa;12 nesciunt ubi corruunt.13 Excæcavit enim eos malitia eorum, prout in libro Sapientiæ legitur.
Consideret ergo unusquisque brevitatem, incertitudinem atque fallaciam vitæ præsentis, perpetuitatem quoque vitæ sequentis, in qua quilibet erit vel in felicitate et gloria æternali, aut certe in pœna ac miseria gehennali. Caveamus a vana lætitia, a vita intimorata, atque (ut docet Apostolus) sobrie, juste ac pie vivamus in hoc sæculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriæ magni Dei;14 devotisque precibus Deum fervide invocemus, quatenus die isto et semper nos a vitiis præservare ac totam vitam nostram gubernare dignetur. Singulariter quippe paratus est Deus die hoc Dedicationis preces exaudire fidelium in ecclesia cujus dedicatio celebratur orantium. Unde legitur tertio Regum, quod quum Salomon rex Deo altissimo templum ædificasset, illudque dedicasset seu consecrasset, nebula et (ut secundo Paralipomenon scribitur) nubes implevit domum Domini, et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nubem illam et nebulam:151617 impleverat enim gloria Domini templum. Quumque Salomon Deum rogasset ut preces in templo orantium exaudiret, statim nocte sequenti Deus apparuit Salomoni, dixitque ei quod orantes in templo clementer audiret.1819
Footnotes
-
Joann. xiv, 23. ↩
-
Prov. xv, 29. Il Cor. vi, 14. ↩
-
Matth. v, 44. ↩
-
Luc. i, 68, 74, 75. ↩
-
Ps. lxxxiii, 5. ↩
-
Apoc. xxi, 27. ↩
-
I Joann. iii, 2. ↩
-
Ps. xli, 2. ↩
-
Matth. xxviii, 20. ↩
-
II Cor. vi, 14. ↩
-
Matth. vii, 13, 14. ↩
-
Prov. iv, 19. ↩
-
Sap. ii, 21. ↩
-
Tit. ii, 12, 13. ↩
-
II Par. v, 13, 14. ↩
-
II Par. viii, 10, 11. ↩
-
III Reg. vi, viii. ↩
-
III Reg. vii, 12 et seq. ↩
-
III Reg. vi, 20 et seq. ↩
Chapter 275 of 278