Sermo 6
Ad religiosos
QUIBUS POTISSIMUM ORNARE SE DEBEANT RELIGIOSI VIRTUTIBUS, UT SPIRITUS SANCTI TEMPLUM REPRÆSENTENT.
LÆTATUS sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. Ps. cxxi, 1.
Illocalis et intemporalis Deus, qui nullo clauditur loco, quum incircumscriptibilis et immensus consistat, multiplicem dicitur domum habere. Primo enim cœlum empyreum dicitur habitaculum Dei et domus ipsius. De quo in Deuteronomio legitur: Habitaculum ejus sursum;1 et in
D Psalmis, Dominus in cœlo paravit sedem suam;2 itemque, summo cœlo egressio ejus.3 De quo et uno modo accipitur illud: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in sæcula sæculorum laudabunt te;4 et quod ait Salvator, In domo Patris mei maniones multæ sunt.5 Secundo, domus Dei est triumphans Ecclesia seu congregatio Beatorum in patria, in qua habitat Deus per gratiam consummatam seu gloriam, atque per speciem seu sui ipsius claram et facialem ostensionem. Tertio, domus Dei dicitur materialis ecclesia. Quarto, universalis Ecclesia militans seu universa collectio populi christiani. Unde ait Apostolus: Christus in domo sua, quæ domus sumus nos.6 Quinto, quæcumque particularis congregatio christiana: in qua per fidem habitat Deus. Sexto, quæcumque persona fidelis devota seu quælibet anima christiana: in qua per fidem et caritatem Deus moratur.
Quemadmodum ergo in solennitate Dedicationis ecclesiæ, ipsa materialis ecclesia non solum a magnis et notabilibus immunditiis expurgatur, sed a minoribus quoque immunditiis pulveribusque scopatur et emundatur, deinde viridibus ac virentibus adspergitur et ornatur graminibus, ramis ac floribus, insuper pretiosiora clenodia atque reliquiæ cum repositoriis suis ponuntur in publico, altaria quoque specialiter decorantur, jucundiusque pulsatur, et dulcius canitur, ac plurima luminaria accenduntur, vasa item sacri ministerii reserantur, et plures ad divina conveniunt; sic omnia ista spiritualiter in nostris debent fieri animabus, præsertim hoc die, imo et semper. Ut ergo uniuscujusque nostrum anima sit domus pura, placens ac splendida Creatoris ac Salvatoris, oportet ea quæ dicta sunt, in ea spiritualiter agi.
Primo igitur emundanda est anima non a majoribus immunditiis tantum, id est peccatis mortalibus, sed a minoribus quoque seu venialibus, ut nihil prorsus in ea appareat quod oculos offendat Omnipotentis, maxime ne per venialia, si parvi pendantur, negligantur et accumulentur, in mortalia delabatur. Purgatio ista fit per contritionem, confessionem et satisfactionem. Multa demum disponunt hominem ad istam purgationem, videlicet: discussio propriæ conscientiæ, timor Dei, consideratio novissimorum, contemplatio majestatis, honorabilitatis bonitatisque Dei, et recognitio beneficiorum ipsius. Nempe dum homo profunde considerat quod Deus, qui per peccata offenditur ac hominem deserit, est tam infinitæ bonitatis et amabilitatis, tamque immensæ majestatis et honorabilitatis; quod item tot et tanta beneficia contulit nobis, et tam indicibilem nobis beatitudinem præparavit: tunc incipimus valde dolere quod tam superoptimum ac amabilissimum Deum et Creatorem nostrum offendimus, quod ejus beneficiis tam ingrati exstitimus, quod coram tam superdignissimo ac honorabilissimo Domino habuimus nos tam impudenter et irreverenter, tam culpabiliter et indigne; tuncque implemus illud propheticum: Exercitabar, et scopebam spiritum meum. Cordialem ergo et valde intensam habeamus de nostris peccatis contritionem, potissime ex Dei amore et zelo justitiæ, et confessionem faciamus quotidie dolorosam, distinctam, maturam, non aridam ex consuetudine superficialiter prodeuntem; sed et confessione peracta, habeamus nos tam custodite, tam irreprehensibiliter et compuncte, ut veraciter opere demonstremus cordialiter nos dolere de peccatis præteritis. Insuper, per frequentem et ardentem mentis ad Deum elevationem, per caritatis ardorem, per fœditatis peccati pudorem, per orationes et meditationes assiduas, et varia opera supererogationis, purgemus nos a quotidianis peccatis et ab omni reatu eorum, a reliquiis quoque præteritorum malorum.
Secundo, sicut materialis ecclesia jam scopata, adspergitur et ornatur graminibus virentibus et floribus; sic animam modo præfato purgatam, oportet virtutibus infusis ac donis Spiritus Sancti, actionibus sanctis contemplationibusque fulciri et expoliri. Unde in Canticis loquitur sponsa: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.7 Porro per flores intelligi possunt pulcherrimæ ac fervidæ contemplationes Altissimi, quæ instar florum virent, fulgent, fragrant in mente. Per virentia gramina designantur bona opera exteriora, aut ceteri actus virtutum, quæ ornant animam sicut gramina virescentia terram.8 Et sicut terra sine graminibus est nuda, informis, non decorata; sic anima sine actibus istis. Rursus, quemadmodum sole materiali in zodiaco accedente, terra virescit graminibus ornaturque floribus; recedenteque sole in circulo illo obliquo, terra fit sterilis, gramina quoque arescunt, floresque decidunt: sic plane spirituali Sole justitiæ, Spiritu Sancto accedente, anima gratiose præfatis contemplationibus et actionibus virtuosis fecundatur, vestitur et expolitur; recedenteque Sole illo intelligentiæ, anima incipit fieri infructuosa, deformis et nuda. Propter quod dixit Propheta:9 Anima mea sicut terra sine aqua tibi; itemque: Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.10 Jugiter ergo invocemus gratiosam præsentiam hujus intellectualis supersplendidissimi Solis, dicentes: Illustra, Domine, faciem tuam super servum tuum;11 salvum me fac in misericordia tua.
Tertio, sicut tempore Dedicationis in materiali ecclesia pretiosiora clenodia atque reliquiæ cum repositoriis suis ponuntur in publico, ad Dei honorem et ad fidelium provocandam devotionem; sic animam virtuosam quam Spiritus Sanctus inhabitat, oportet interiora gratiarum charismata sibi desuper contributa, aliis communicare, bonaque opera et exercitia religiosa, ea potissime ad quæ tenetur, publice agere ad gloriam Creatoris ac ædificationem plebis fidelis seu congregationis.
Propter quod Salomon dixit: Deriventur fontes tui foras. Et Salvator: Luceat (inquit) lux vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.12 In Ecclesiastico quoque fertur: Sapientia abscondita et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque?13 Sed et princeps Apostolorum: Unusquisque (ait) sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes.14 Unusquisque igitur alium, quantum valet, dirigat, exhortetur, instruat, corripiat, consoletur, et omni modo sibi possibili ædificet ac juvet in via salutis. Verumtamen opera supererogationis, et quæ specialem videntur devotionem prætendere, abscondenda sunt potius quam pandenda, nisi efficax ratio postulet aliud.
Quarto, sicut in Dedicatione altaria magis ornantur, ita in anima superiores potentiæ, quæ in actibus suis Deum directe attingunt tanquam actuum suorum objectum, videlicet intellectus, memoria et voluntas, in quibus superbenedictæ Trinitatis consistit imago, sunt singulariter decorandæ actibus sapientiæ, ardoribus caritatis, meditationibus sanctis, actionibus fidei et spei atque justitiæ, præsertimque latriæ, cujus actus sunt oratio, adoratio, immolatio divinæ majestati exhibita: quibus omnibus animam religiosi oportet semper cum omni attentione insistere.
Quinto, sicut in Dedicatione solennius pulsatur et canitur, ita in anima Deo dicata, hymnis, psalmis et canticis spiritualibus intentissime est vacandum, præsertim hoc die, Deoque jubilandum; et per linguam tanquam per campanam admonendi sunt alii ad honorificentiam Dei. Unde hortatur Apostolus: Pax Christi exsultet semper in cordibus vestris, docentes et commonentes vosmetipsos in hymnis et psalmis.15
Sexto, in Dedicatione plura luminaria accenduntur: ita in anima lumen gratiæ, virtus discretionis, lux sapientiæ, claritas fidei, splendor salutaris scientiæ, fulgor consilii, donumque intellectus, et candor rectæ intentionis, nunc specialiter, imo et omni hora sunt accendenda, illustranda, perficienda a Spiritu Sancto, ut in anima splendeant, et eam suo Creatori placitam faciant et acceptam, in tantum ut ipsa alios quoque donis sibi collatis perfundat. — Verum de his in sequentibus magis dicetur, Deo præstante, sermonibus.
Footnotes
Chapter 276 of 278