Sermo 2
DE SANCTIFICATIONE CUSTODIAQUE TEMPLI CORPORIS NOSTRI, UT ILLUD GRATIA SUA SUAVISSIMA POSSIDEAT SPIRITUS SANCTUS.
SANCTIFICAVI mihi domum hanc, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. III Reg. ix, 3.
Ista ad litteram sunt verba Dei ad Salomonem, de templo a Salomone ædificato; sed ut ait Apostolus:1 Omnia in figura contingebant eis qui erant in veteri Testamento. Si ergo sanctificavit sibi templum illud a Salomone constructum, in quo templo non fuerunt nisi ea quæ erant figura eorum quæ sunt in Ecclesia, videlicet arca Dei, aurea urna habens manna, tabulæ Testamenti, et alia quædam:2 quanto magis est credendum quod sanctificavit sibi ecclesiam quamcumque Christianorum, sibi legitime dedicatam seu consecratam, in qua ipsemet Christus Deus et homo in Sacramento veraciter continetur, consecratur, offertur, sumitur, reservatur? Magna ergo est dignitas etiam materialis ecclesiæ, quam sibi tam sublimiter Deus sanctificavit, ut tam divini et admirabiles ac saluberrimi actus fiant in ea: in qua et Deus oratur, laudatur, prædicatur, ac variis modis honoratur et colitur. Verum quum secundo libro Machabæorum dicatur, Non propter locum gentem, sed propter gentem Dominus locum elegit;3 sanctificatio ista ecclesiæ materialis ordinatur ad sanctificationem ecclesiæ spiritualis, quæ est congregatio ipsa fidelium : de qua ait Apostolus, Templum Dei sanctum est, quod estis vos.
Præterea, sicut materialis ecclesia intus et extra et in diversis partibus suis consecratur, sic spirituale templum præfatum et quilibet Christianus debet intus et extra et in diversis membris ac viribus suis sanctificari. Primo itaque sanctificandus est homo quantum ad exteriores suos sensus, ne per eos incurrat peccatum : et primo omnium, quantum ad visum, quem nisi homo diligenter custodiat ac refrenet, magna et multa per ipsum illabitur vitia.
Propter quod in Ecclesiastico scriptum est : Oculo quid nequius creatum est?4 Nam per irrefrenatum et incautum visum incidit homo innumerabilia vitia, scilicet : concupiscentias carnis, et peccata ex concupiscentiis procedentia (quæ numerare quis poterit?); desideria quoque injusta, quibus aliorum quis appetit bona, et scelera ex tali orientia appetitu, quæ sunt furta, rapinæ, fraudes, mendacia, perjuria; item vanæ complacentiæ in vanitatibus oculorum, scilicet in choreis, spectaculis, hastiludiis; risus etiam, et variæ dissolutiones distractionesque cordis. Ecce tot et tanta incidit homo peccata per incustodiam sui visus. Unde et David rex, incaute inspiciendo Uriæ uxorem, in adulterium et homicidium lapsus est. Qui ergo vult Deo placere, peccata vitare, salutem acquirere, sanctificet suum visum, ne hauriat vanitates; non illum defigat in feminas, nec vana et illicita libenter adspiciat, et præsertim in divino Officio visum refrenet.5 Hinc orat Propheta :6 Averte, Domine, oculos meos, ne videant vanitatem.7 Et in Ecclesiastico habetur :8 Virginem ne conspicias, ne scandalizeris in decore ejus; noli circumspicere in vicis civitatis; averte oculos tuos a muliere compta.9 Sed hæc observare modicum curant multi, de quibus Salomon protestatur : Oculi sapientis in capite ejus, oculi vero stultorum in finibus terræ. Oculi quippe sapientis dicuntur esse in capite ejus, quia per rationem visum suum gubernat; oculi autem stultorum in finibus terræ, quoniam undique discurrunt et evagantur.1011
Insuper sanctificandæ sunt aures : Primo, ne audiant verba detractoria, scurrilia, mendosa seu modis aliis vitiosa, nec carmina amorosa, vana et fatua, neque in musicis inaniter delectentur.12 Hinc Ecclesiasticus docet : Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam, et seras fac auribus tuis.13 Etenim qui male loquenti aut detrahenti dat audientiam seu arridet, et se illum libenter audire ostendit, communicat ei in culpa : imo increpandus est loquens inique ; et si quis aures suas nequit avertere, nec illum audet corripere, mente dissentiat, et per vultus sui mœrorem pandat se verba prava invite audire, quia ut in Ecclesiaste legitur : Per tristitiam vultus corripitur animus delinquentis.14 Secundo sanctificare debet quilibet aures suas, applicando eas ad audiendum diligenter verbum Dei, sermones salubres, fraternas et paternas correptiones, laudem Dei, divinum Officium, quum dicat Salvator : Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.15 Et Sapiens loquitur : Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis.16 Ideo Salomon exhortatur : Audi, fili mi, disciplinam patris tui.17 Et in Ecclesiastico scriptum est : Auris bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam. Sed heu ! hujus oppositum faciunt multi, qui prædicationes audire non curant, et si audire incipiunt, ante finem recedunt. Hi audiendo verba salubria mox fatigantur, sed audiendo verba levia, inutilia et jocosa vix satiantur. Quibus timendum est valde quod asserit Filius Dei : Qui ex Deo est, verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.
Consequenter quilibet sanctificare debet proprium tactum, a libidinosis attactibus palpationibusque cavendo, potissime dum inde sentit in se inordinatum consurgere motum. In osculis namque et tactibus atque amplexibus libidinosis consistit mortale peccatum. Hinc et vestimentorum ac lectorum mollities est vitanda, et per asperas vestes, ut per cilicium, castigandum est corpus. Unde ait Salvator:18 Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. — Conformiter gustum nostrum sanctificare debemus, ut in cibis et potibus non voluptatem sensualem, sed naturæ necessitatem quæramus. Contra quod agunt gulosi et homines delicati, qui exquisita quærunt alimenta ac pocula: ideo formidandum quod de numero servorum Christi non sint, quum dicat Apostolus, Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifigunt cum vitiis et concupiscentiis.19 Isti autem carnem suam non crucifigunt, ejus concupiscentias refrenando, sed laute enutriunt. — Denique et olfactum nostrum sanctificare debemus, a voluptate odorum immoderata eum frenando.
Exteriora quoque membra nostra sanctificare debemus, a pravis operibus ea penitus compescendo atque opera virtuosa per ea agendo. Non ergo chorizando saltare debent Christiani quasi cameli, nec composito gradu incedere, neque per manus suas taxillare aut alios ludos illicitos exercere, præsertim in festis hora qua ad divina Officia habent transire et illa audire. Hinc ait Apostolus: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus; neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed arma justitiæ Deo.20 — Insuper interiores sensus nostros sanctificare debemus, ab inutilibus phantasiis, a stultis imaginationibus, a turpibus phantasmatibus præcavendo; utilia quoque et salubria imaginando ac memorando: sicut de mortis horrore, de judicii extremi rigore, de pœnis inferni passioneque Christi. Similiter et appetitum sensitivum tam concupiscibilem quam irascibilem sanctificare debemus, ut de sensibilibus rebus nil desideremus ac formidemus, nisi secundum rectæ rationis dictamen, omnesque affectiones seu passiones appetitus sensitivi habeamus rationi subjectas.
Denique intellectum nostrum sanctificare debemus ab omni errore et falsitate christianæ fidei et determinationi Ecclesiæ seu sacris Scripturis contrariis; ea quoque quæ fidei sunt firmissime continendo, et ea in primis discendo, sciendo ac cogitando, quæ Deus requirit a nobis et necessaria sunt ad salutem. Item per dona sapientiæ et intellectus, consilii atque scientiæ, et per prudentiam ac sacræ Scripturæ notitiam, per contemplationes divinorum, per meditationes cœlestium, sanctificare debemus nostrum intellectum seu rationem. — Voluntatem quoque sanctificare debemus, ab omni cavendo malitia, ab omni inordinato amore, a consensu iniquo; caritatem vero et spem ceterasque virtutes et dona ad voluntatem spectantia semper habendo, atque in Dei amore fervendo, ad æternam beatitudinem adspirando, zelo justitiæ æstuando, proximos spiritualiter ac fervide diligendo.
Qui ita se ipsum sanctificat, consecrat seu dedicat Creatori, vere est pulchrum templum Spiritus Sancti, habitaculum Dei, thronus Altissimi. Et istud ad quemlibet pertinet Christianum. Quemadmodum enim totum quod habemus et sumus, a Deo accepimus, sic totum ad ejus honorem, cultum, amorem, obsequium debemus convertere.21 Legitur secundo libro Machabæorum, quod quum Heliodorus dux missus a rege Asiæ, intrasset templum Jerusalem ut illud spoliaret, et sacerdotes Dominum invocarent ut templum custodiret inviolatum, statim apparuit ibi equus terribilem habens sessorem, qui Heliodorum calce equi elisit. Apparuerunt etiam ibi duo juvenes speciosissimi, qui Heliodorum ex utraque parte durissime flagellabant ac vulnerabant, ita quod quasi mortuus efferebatur de templo. Tunc sacerdotes gratias Deo agebant, qui locum suum servavit inviolatum. Nec dubium quin ille equester et duo juvenes illi fuerint angeli Dei. Ex quo patet, quanta sit dignitas sacri loci, et quam enorme peccatum sit violare aut inhonorare ecclesiam, quæ semper est honoranda.
Footnotes
-
I Cor. x, 11. ↩
-
Hebr. ix, 4. ↩
-
II Mach. v, 19. ↩
-
Eccli. XXXI, 15. ↩
-
II Reg. XI, 2 et seq. ↩
-
Eccl. III, 31. ↩
-
Ps. CXVIII, 37. ↩
-
1 Cor. III, 17. ↩
-
Eccli. IX, 5, 7, 8. ↩
-
Eccle. II, 14; ↩
-
Prov. XVII, 24. ↩
-
Joann. VIII, 47. ↩
-
Eccli. XXVIII, 28. ↩
-
Eccl. VII, 4. ↩
-
Luc. XI, 28. ↩
-
Prov. XXVIII, 9. ↩
-
Prov. I, 8. ↩
-
Matth. xi, 8. ↩
-
Galat. v, 24. ↩
-
Rom. vi, 12, 13. ↩
-
II Mach. III, 7 et seq. ↩
Chapter 272 of 278