Sermo 7
DE VIRTUTIBUS RELIGIOSOS QUAM MAXIME DECENTIBUS, ET DE MULTIPLICI ORNATU QUO EXORNANDI SUNT.
DOMINE, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ. Ps. xxv, 8.
Sicut diversæ sunt domus Dei, prout præcedenti tangebatur sermone, ita diversi sunt earum decores. Nunc autem de domo Dei quæ est anima justi, dicendum est. Hujus itaque domus duplex est decor, videlicet naturalis, et supernaturalis. Porro naturalis decor animæ duplex est: unus innatus, alius acquisitus. Decor innatus, est etiam duplex, puta substantialis, et accidentalis. Naturalis animæ decor, est pulchritudo sive perfectio sibi ex sua natura conveniens. Decor vero animæ naturalis et substantialis, est perfectio sua specifica, quæ realiter idem est quod anima ipsa rationalis. Pulchrum namque et ens (ut divinus docet Dionysius) convertuntur, quemadmodum bonum et ens.1 Decor vero animæ naturalis et accidentalis, est duplex, utpote separabilis, et inseparabilis. Decor ejus inseparabilis, est ornatus naturalium potentiarum ipsius, potissime virium ejus superiorum, in quibus summæ ac adorandæ Trinitatis resplendet imago. Decor vero separabilis, est ipsarum virium actuatio seu expolitio per virtutes atque scientias et actus ipsarum.
At vero supernaturalis decor animæ, est perornatio ejus per dona gratiæ, et in primis per ipsam gratiam gratum facientem, quæ essentiam animæ perficit, atque in esse supernaturali, deiformi, ad promerendum vitam æternam idoneo, ponit. Et hic animæ decor est valde præcipuus, imo tam altus, ut nullius rei creatæ decor naturalis quantumlibet magnus, possit ejus attingere dignitatem. Est namque supernaturalis similitudo divinæ essentiæ, et alterius superiorisque ordinis quam quæcumque naturalis perfectio rei creatæ. Præterea, per naturalem suum decorem non consecratur anima rationalis in domum Dei, quia per pura naturalia non fit ei accepta nec ejus habitatione condigna, sed primo consecratur in domum ac templum Dei sui per gratiam gratum facientem.
Deinde supernaturalis decor animæ, est perornatio ejus per virtutes infusas ac dona Spiritus Sancti, et per actus horum habituum, et præsertim per fidem et spem et caritatem earumque actus: per quas anima specialiter Christo desponsatur, et thalamus ejus efficitur, et spiritualiter integratur seu virgo efficitur eo modo quo Ecclesia virgo asseritur. Spiritualis namque virginitas, secundum Augustinum, potest recuperari, quum sit integra cordis adhæsio cum Christo, cœlesti Sponso. Magnus est decor hic animæ, et naturalem angelorum decorem vehementer transcendens. Siquidem fides est supernaturalis radius primæ et increatæ veritatis, habitusque infusus Deum sub ratione primæ veritatis habens pro objecto, intellectum inclinans ad consentiendum credendis secundum Scripturas, et eum illuminans ad cognoscendum aliqualiter veritatem eorum quæ cadunt sub fide. Spes vero est certa exspectatio futuræ beatitudinis, ex gratia Dei meritisque proveniens. Et datur ista spei descriptio de actu spei, non de ipsa spe, quæ essentialiter habitus est supernaturalis infusus Deum sub ratione summæ felicitatis pro objecto habens, animamque inclinans ut adipisci confidat ac præstoletur beatitudinem æternalem, atque bene agendo tendat in eam. Caritas vero est summa et nobilissima animæ virtus, per quam ipsa efficitur sui Creatoris sponsa ac filia, heres atque amica. Et caritas ista est supernaturalis participatio ac similitudo increati amoris, præsertim Spiritus Sancti. Estque caritas theologica virtus Deum sub ratione summi boni habens pro objecto, et animæ voluntatem inclinans ad diligendum Deum pure et principaliter ac meritorie propter propriam bonitatem ipsius. Verumtamen, quia beatitudo sive perfectio non consistit principaliter in ipsis virtutum ac donorum habitibus, sed in actionibus eorumdem, præcipue in actibus sapientiæ et caritatis (nam habitus ordinatur ad actum tanquam ad finem, et beatitudo est optima operatio optimæ virtutis secundum statum perfectum in vita perfecta); idcirco supernaturalis hic decor animæ summe consistit in contemplatione Deitatis sincera, et in dilectione ejus intensa, deinde in aliarum actionibus exercitiisque virtutum.
Hunc igitur domus Dei decorem debemus diligere, appetere, adipisci, conservare, complere, ita ut in primis studeamus eum habere in anima nostra, seu unusquisque in anima sua, deinde in aliis. Nempe quid proficit homo, si lucretur universum mundum, se ipsumque perdat?2 Quidquid ergo caritati contrarium est, tanquam infernale virus vitemus, puta seminationem discordiæ, detractionem, contentionem, aversionem, rancorem, invidiam ac scandala;3 et faciat unusquisque alteri prout rationabiliter vult fieri sibi. Sit omnis religiosus circumspectus, imo cautissimus in loquendo, ne in secreto accepta revelet, et ne ultra dicat quæ non expediunt divulgari, et maxime ne quis alicui dicat verba per quæ caritas ejus ad proximum lædi potest, seu odium sive aversio provocari. Nec sufficit dicere, Ego non habui intentionem lædendi caritatem in ipso; sed oportet advertere quid ex verbis prolatis verisimiliter possit sequi. Si autem talia interdum dici oportet, tam caute dicenda sunt sicut possibile est, et admonendus est is cui dicuntur, ne inde tentetur. Ex incustodia linguæ et incircumspectione loquendi enormia mala proveniunt. Merito Sapiens ait:4 Detestatur anima mea eum qui seminat inter fratres discordiam. Deus quoque per Sapientem testatus est: Os bilingue detestor;5 et iterum, Qui inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.6 Audiamus verba Scripturæ. In Ecclesiastico enim legitur:7 Qui denudat arcana amici, fidem perdit; denudare amici mysteria, desperatio est animæ infelicis. Unde secundum doctores, mortale peccatum est, ea promulgare quæ in secreto sub fide accepta sunt. Nec expedit, faciliter aliqua capere in secreto, propter periculum imminens si pandantur.
Iterum ait Scriptura: Si mordeat serpens in secreto, nihil eo minus habet qui occulte detrahit.8 Ideo labia detrahentia sint procul a nobis, ita ut nec labia nostra alicui obloquantur, nec aliorum detrahentia labia libenter audiamus, approbemus seu admittamus, sed detestemur ac fugiamus, vel saltem mœstum ostendamus vultum oblocutori, ut quantum nobis displiceat detractio ejus, advertat.9 Etenim per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. Et rursus Salomon fatur Proverbiorum vicesimo quinto: Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.10 Nemo in hoc mollis exsistat ex timore humano, applaudendo aut non dissentiendo detrahenti aut prave loquenti: imo detrahentem et vitiose loquentem, caritative ac fervide increpemus, ne et de cetero audeat nobis taliter loqui.
Præterea magnum consequitur anima nostra decorem ex quatuor virtutibus cardinalibus earumque actibus. Imo quum in vitiis gulæ atque libidinis et in delectationibus gustus et tactus sit maxima turpitudo ac fœditas, ne anima nostra inquinetur aliqua hujuscemodi fœditate in cibo et potu, in tactu, osculo aut amplexu, in cogitatu vel affectu, indigemus in primis temperantia, quæ voluptates tales coerceat: imo quum et corpora nostra templa sint Spiritus Sancti, conservanda sunt valde in puritate, et præservanda a gulæ et immunditiæ fœditate.11 Itaque sobrie et juste ac pie vivamus in hoc sæculo, corpusque nostrum ita regamus ut sit expeditum, idoneum atque obediens nostræ animæ instrumentum in omni opere virtuoso.12
Insuper fortitudo in nobis sit magna, ut aggrediamur viriliter ardua, nec propter quæcumque mundi adversa seu mortis pericula relinquamus viam justitiæ, honorificentiam Dei, opera caritatis, quum dicat Salvator: Nolite timere eos qui corpus occidunt.13 Et rursus: In mundo (inquit) pressuram habebitis, sed confidite, quia ego vici mundum.14 Non sit in aliquo nostrum cor effeminatum, formidolosum, pigrum aut tepidum, sed cor bonæ spei, divino innitens auxilio, fortiter vincens ac frangens se ipsum, et quæ agenda sunt, magnanimiter inchoans, constanter continuans, perseveranter adimplens.
Amplius prudentiam habeamus, et discretione in omnibus dirigamur, ut decenter et ordinate unumquodque agamus.15 Quæ enim a Deo sunt, ordinata sunt.16 Itaque per prudentiam ordinemus taliter media nostra, ut ad finem pertingamus intentum, ut sit in universis rationabile obsequium nostrum, et ita curramus ad tempus ut ante finem non deficiamus.17 Ideo corpus cum discretionis moderamine castigetur. Fervorque caritatis in se semper fovendus et augmentandus, in suis refrenetur operibus, ne homo fervorem sequendo, se ipsum præcipitet. Hinc fervori ratio est miscenda.
Postremo, justitia (quæ est præclarissima virtus) cor nostrum omnino possideat, sic tamen ut pietatem et scientiam non excludat. Reddamus unicuique quod ei debemus. Et sicut esuriens appetit cibum, ac sitiens potum, sic esuriamus et sitiamus justitiam, nec injuste aliquid operemur, nulli injuriemur, nemini faciamus quod nobis fieri abhorremus;18 omnem detestemur impietatem, et universam deiformiter aversemur iniquitatem, discreto justitiæ zelo jugiter ferveamus.19 Et sicut totum quod sumus et habemus, a Creatore accepimus, sic totum in ejus obsequium convertamus; superioribus nostris reverentiam, obedientiam, caritatem præcipuam impendamus. Corpus nostrum subjectum sit animæ nostræ tanquam dominæ suæ, imo et benefactrici præcipuæ, a qua vitam et motum, sensum et vegetationem sortitur, a qua etiam in his conservatur ac regitur, et cui saluberrime tandem conglorificabitur, si interim ei fideliter ministraverit atque paruerit. Anima quoque in cunctis quæ agit sive omittit, consulat ac audiat rationem, tanquam in regno virium præsidentem. Ratio vero subjecta sit Deo, ut juxta ejus legem et fidem, præcepta et consilia, doctrinam et inspirationem, in omnibus se aliasque vires gubernet, moveatur, conversetur, procedat. misericordiam
Footnotes
-
De Divin. nom. c. iv. ↩
-
Luc. ix, 25. ↩
-
Matth. vii, 12. ↩
-
Prov. vi, 16, 19. ↩
-
Prov. viii, 13. ↩
-
Prov. xiii, 3. ↩
-
Eccl. xxvii, 17, 24. ↩
-
Eccle. x, 11. ↩
-
Eccle. vii, 4. ↩
-
Prov. xxv, 23. ↩
-
1 Cor. III, 16; VI, 19. ↩
-
Tit. II, 12. ↩
-
Matth. X, 28. ↩
-
Joann. XVI, 33. ↩
-
1 Cor. XIV, 40. ↩
-
Rom. XIII, 1. ↩
-
Rom. XII, 1. ↩
-
Matth. V, 6. ↩
-
Tob. IV, 16. ↩
Chapter 277 of 278