Skip to the text

Sermo 8

DE PROVIDA FERVENTIQUE MENTIS NOSTRÆ UNIONE CUM DEO, ET QUA VIA FACILIUS ID ASSEQUI POSSIT.

FACIAMUS ei cœnaculum parvum, et ponamus in eo lectulum et mensam et sellam et candelabrum, ut quum venerit ad nos, maneat ibi. IV Reg. IV, 10.

Ista sunt verba venerabilis ac prudentis matronæ Sunamitis ad suum maritum, de beatissimo Eliseo propheta. Per feminam istam intelligitur ratio, quæ alias animæ vires, præsertim appetitum intellectivum seu voluntatem memoriamque hortatur, ut Christo per Eliseum designato, præparent in se aptum cœnaculum, et ponant in eo lectulum, mensam, sellam, candelabrum, ut quum venerit Christus, maneat in eodem. Christus etenim in Apocalypsi fatetur: Ego sto ad ostium et pulso; si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum. Istud cœnaculum est cor, quod præparandum est Domino, sicut paratur domus sive hospitium habitatori et hospiti, et sicut paratur sponsa sponso, et sicut paratur servus regi ac domino suo. Propter quod Samuel dixit:1 Præparate corda vestra Domino. Porro cor jam a Deo creatum et factum, fit cœnaculum Salvatori, quando purgatur ab omnibus quæ displicent oculis ejus, atque ad devotionem disponitur et Domino applicatur, sicut per Jeremiam loquitur Deus: Quis est iste qui applicet cor suum ut appropinquet mihi?2 Applicat autem se homo Deo, quod in se est faciendo, et invocando auxilium gratiæ Creatoris. Cor quoque ad devotionem disponitur, dum ab exterioribus illicitisque abstrahitur, atque ad Dominum elevatur orando, meditando seu contemplando. Sic ergo faciamus Deo cor nostrum cœnaculum parvum et humile, quia cor nostrum multis defectuositatibus plenum est; nec solum respectu mentis divinæ, imo et comparatione mentis angelicæ, magnæ est imperfectionis et parvæ reputabilitatis.

Sed quia in domo utensilia esse oportet, ne vacua exsistat inhabitabilis, debemus in corde nostro ponere Christo lectulum, id est pectoris pacem, in qua Christus cum anima dulciter conquiescit.3 Cui in Canticis loquitur sponsa:4 Lectulus noster floridus. Hæc pax est gaudium spirituale imperturbatum et quies mentis in Deo, in quo anima convenientissime ac naturalissime requiescit, quemadmodum gravia deorsum et levia sursum, secundum quod loquitur: In pace in id ipsum dormiam et requiescam.5 Unde hortatur Apostolus: Pax Christi exsultet semper in cordibus vestris. Si volumus pacem istam habere, oportet nos passionibus et vitiis dominari, quia ut Spiritus Sanctus per Isaiam testatur: Non est pax impiis. Oportet et corpus in animæ servitutem redigere, et esse reformatos in anima. Oportet item diligenti cordis custodiæ invigilare, ne per distractiones, passiones et inquietudines perturbetur. Et quamvis in vita præsenti non possit quis pacem istam continuam habere, quia frequenter interrumpitur, et etiam per bonas tristitias variosque eventus intercipitur atque suspenditur; nihilo minus quanto quis fuerit magis radicatus in caritate, et exercitatus in contemplatione, ac reformatus in passionibus animæ, tanto potest hanc pacem stabilius ac diuturnius possidere sæpiusque habere, imo et facilius recuperare ac obtinere. Est namque hæc pax caritatis effectus, et actuali dilectioni Dei annectitur.

Præterea lectulus iste, juxta Isaiæ oraculum, vere est angustatus, ita ut utrumque, videlicet Christum et mundum, in se capere nequeat.6 Si ergo, o religiose, vis in te Christum habere et ei pacis lectulum exhibere, necesse est ut inquietudines mundi, rumores affectionesque sæculi detesteris ac fugias, et in claustro te a talibus claudas; et in sepulcro religionis, in secreto cellæ, in abscondito vultus divini a cunctis perturbationibus, evagiationibus, inquinationibus te occultes, nec ineas fœdus cum Amorrhæo. Quid tibi, fili Israel, cum Chananæis?7 Non ergo dispergas cor tuum in multis, quum unum sit necessarium, in quo solo pacem reperies.8 O quam dulce est, mente tranquilla, conscientia serenata, corde puro in illo quiescere ac deficere, nec aliquid appetere hujus mundi, atque in lectulo isto Christum æternam et increatam sapientiam deosculari, amplecti, constringere, ei uniri et fecundari ab eo, necnon subinde deosculari et amplexari ab eo! Unde in Canticis sponsa hinc multa effatur: Osculetur me9

(inquiens) osculo oris sui.10 Et rursus: Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi;11 inter ubera mea commorabitur.12 Itemque:13 Tenui illum, nec dimittam; et, Apprehendam te; et, Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. Studeamus igitur semper hanc pacem habere; et ne eam perdamus, habeamus etiam inter nos veram et spiritualem concordiam. Quidquid impeditivum est pacis, evitemus: lites, contentiones, animositates et provocationes ad malum, tanquam diabolica abhorreamus venena.

Etenim beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur;1415 miseri vero turbulenti, quia filii diaboli nominabuntur.16 Non enim est Deus dissensionis, sed pacis, et in pace factus est locus ejus.17 Ideo Christus præcepit: Pacem habete inter vos.

Secundo, in domo atque cœnaculo cordis ponenda est Christo mensa. Per quam designatur sacra Scriptura, quæ est sapientiæ mensa, in qua tot sunt spiritualia fercula, quot sunt expositiones seu intelligentiæ Scripturarum: quæ in genere quatuor esse dicuntur, utpote intelligentia litteralis, allegorica, tropologica et analogica. In specie vero et in individuo, sunt innumerabilia hujuscemodi pabula. Nam et quælibet pars Scripturæ reficit mentem, et multi sunt passus paginæ sacræ qui multipliciter exponuntur. Ejusdem quoque scripturæ sensus litteralis interdum est multiplex, similiter sensus allegoricus, et ceteri sensus prætacti. Rursus mensa ista est fides, in qua omnia exhibentur ac Domino offeruntur; in qua et ecclesiastica sacramenta sumuntur ac sumenda fidelibus proponuntur, potissime Eucharistiæ sacramentum, quod fide formata spiritualiter sumitur atque comeditur, juxta illud Augustini: Crede, et manducasti. Sed et pœnitentia mensa est, in qua panis editur lacrimarum. Unde secundum Gregorium, apud pœnitentem mulierem Christus reficiebatur interius: delectatur namque in actibus et lacrimis pœnitentiæ nostræ.

Tertio, ponenda est Christo sella, id est sedes seu thronus.18 Quumque anima justi sedes sapientiæ asseratur, constat quod justitia spiritualiter sit solium, in quantum per justitiam anima dijudicat et castigat se ipsam, atque per hoc Christo in se exhibet thronum. Propter quod loquitur ei Propheta: Justitia et judicium præparatio sedis tuæ.19 Sedes autem excellentium personarum multipliciter solet ornari: ideo sedes ista est pulchre ac multiformiter decoranda, ut in primis per justitiam nihil peccati relinquamus in nobis inultum, nec quidquam repugnans æquitati agamus.

B Prudentia quoque justitiam dirigat in agendo. Atque inordinata omnia devitemus judicia, utpote temeraria, usurpata, injusta, suspiciosa, incerta, præsertim ne de interioribus et ignotis seu indifferentibus judicare quis audeat. Et istud est unum de pravissimis in multorum religiosorum corde vigentibus, quod proni, audaces et stolidi sunt judicando de aliis. Quo patescit, quod nec vere sunt timorati, neque prudenter nec rite intuentur nec ponderant proprias calamitates, culpas et transgressiones: qui etsi ceteris carerent peccatis, tamen hoc solum tam detestabile malum redderet eos nimis obnoxios. Consideret ergo, dinumeretque et ponderet unusquisque propria peccata tam perspicaciter et distincte, tam dolorose et morose, tam intime ac compuncte, ut sibi non vacet alios temerarie judicare, præsertim quum et Jacobus fateatur apostolus: Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi et judicat legem;20 si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex. Qui autem contra alium faciliter passionatur, et nihilo minus pronus est eum temere judicare, ex vitiosa communiter movetur radice, et peccat gravissime. Quod tamen in religioso præcipue vituperabile exsistit, quia ex sua professione debet esse custos et judex sui ipsius dumtaxat.

Quarto, in cœnaculo cordis est ponendum candelabrum seu luminare, quo cœnaculum illustretur. Hoc candelabrum multipliciter potest intelligi. Primo, sincera et recta cordis intentio, ex qua totum opus bonitatem sortitur ac lucidum redditur, quia intentio operi imprimit speciem. Unde ait Salvator:21 Lucerna corporis tui est oculus tuus: si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit, id est, si intentio tua perversa exstiterit, tota operum tuorum congeries vitiosa consistet.

Hinc alibi ait Salvator:22 Estote simplices sicut columbæ. Vitanda ergo, odienda atque in infinitum detestanda est omnis duplicitas, omnis simulatio, universa calliditas.

Simulatores namque et callidi provocant iram Dei. Salomone quoque testante, Vir versutus odibilis est.23

Sed et frater Domini Jacobus loquitur:24 Vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis.25

Et Ecclesiasticus asserit:26 Væ duplici corde et labiis scelestis. Porro intentio simplex, recta, sincera, est ut in omnibus Deo complacere, appropinquare, uniri, honorem gloriamque impendere, proximos ædificare, nobis ipsis incrementum gratiæ in præsenti et beatitudinis complementum in futuro adipisci optemus. Iste est saluberrimus finis. Qui autem propter humanam laudem aut commoditatem caducam agunt bona ex genere, non solum nil promerentur, sed stolide operantur, et damnationem sibi mercantur.

— Secundo, candelabrum istud intelligi potest prudentia sive discretio, quæ docente divino Antonio, summe omni est necessaria monacho. Quam qui habuerit, magis celeriusque proficiet cum mediocri labore, quam qui ea caruerit, tempore diuturno et labore permaximo. Ipsa docet modum agendi, et congruentiam loci temporisque observat: et sicut currum ducit dirigitque auriga, ita in omni actu bono ducit ac dirigit hominem sancta discretio, quæ est magna lux cordis. — Tertio, candelabrum istud intelligi potest sapientiæ donum, seu contemplatio divinorum, quæ totam mentem splendidissime ornat ac luce cœlesti perfundit, facitque recte sentire de Deo et temporalia atque carnalia aspernari: per quod impletur illud Sapientiæ, Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum.27 — Quarto, candelabrum istud est sui ipsius salubris cognitio, qua propriam infirmitatem, defectuositatem, culpam, periculositatem intelligit homo: sicque despiciens semetipsum, confugit ad Dominum et tantum confidit in eo, omneque bonum adscribit eidem, et timoratus jugiter perseverat.

Præterea in cœnaculo oportet esse et alia multa, utpote: ignem, aquam, caminum, amphoras, promptuarium, et multa similia; de quibus nunc prosequi esset nimis prolixum. Breviter tamen tangendo, ignis iste est caritas; aqua, sapientia salutaris; caminus, voluntas; amphoræ, ceteræ vires quæ replentur virtutibus; promptuarium conservatio est diligens gratiæ ac virtutum et meritorum in Dei timore et humilitate. Postremo, necesse est custodire cœnaculi hujus fenestras, utpote sensus exteriores, ne mors ingrediatur per eas, ne interiori oculo ingerant contemplationis obstacula, ne cordi infundant spiritualium profectuum impedimenta, ne distractam et vagam efficiant mentem, potissime in divinis.28 Elaboremus ergo indesinenter quantum fieri potest, ad puram, ferventem et actualem mentis unionem cum Deo, ut sint oculi nostri interiores semper erecti ad Dominum, meditando, orando, contemplando, diligendo, psallendo et incessabiliter boni aliquid exercendo.29 Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

Footnotes

  1. I Reg. VII, 3. ↩

  2. Jer. XXX, 21. ↩

  3. Is. XLVIII, 22. ↩

  4. Cant. I, 15. ↩

  5. Ps. IV, 9. ↩

  6. Apoc. III, 20. ↩

  7. Deut. VII, 2. ↩

  8. Luc. X, 42. ↩

  9. I Cor. IX, 27. ↩

  10. I Cor. III, 4. ↩

  11. Cant. VIII, 2. ↩

  12. Cant. I, 12. ↩

  13. Cant. VII, 10. ↩

  14. 1 Cor. XIV, 33. ↩

  15. Matth. V, 9. ↩

  16. Ps. LXXV, 3. ↩

  17. Marc. IX, 49. ↩

  18. Sap. VII, 27. ↩

  19. Ps. LXXXVIII, 15. ↩

  20. Jacob. IV, 11. ↩

  21. Matth. vi, 22, 23. ↩

  22. Matth. x, 16. ↩

  23. Job xxxvi, 13. ↩

  24. Prov. xiv, 17. ↩

  25. Jacob. i, 8. ↩

  26. Eccl. i, 14. ↩

  27. Sap. i, 1. ↩

  28. Jer. ix, 21. ↩

  29. Ps. xxiv, 15. ↩

Chapter 278 of 278