Skip to the text

Sermo 3

DE UTRAQUE ECCLESIA, MATERIALI VIDELICET ET SPIRITUALI, ET QUAM SINT DÆMONIBUS TERRIBILES PIISQUE AMABILES; ET DE INTELLECTU VISIONIS SANCTI JACOB.

TERRIBILIS est locus iste; non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cœli. Gen. XXVIII, 17.

Hæc ad litteram sunt verba beatissimi Jacob patriarchæ, qui quum de voluntate sanctorum parentum suorum proficisceretur a terra Chanaan (quæ vocatur terra promissionis) ad Laban avunculum suum in Mesopotamia commorantem, venit ad quemdam locum, qui secundum doctores Hebræorum ac Christianorum, fuit mons Moria, in quo postmodum a Salomone ædificatum est templum Dei, prout secundo Paralipomenon legitur;123 in quo etiam monte Abraham offerre voluit Isaac filium suum: propter quod Jacob reputavit illum locum sanctum, atque ob id divertit ad eum, ut ibi de nocte orationi insisteret. Quumque post orationem obdormivisset, vidit in somnis scalam stantem super terram, cujus cacumen tangebat cœlum; angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, et Dominum innixum scalæ, dicentem sibi: Ego sum Deus Abrahæ patris tui, et ero custos tuus quocumque perrexeris. Quumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto. Quibus verbis adjecit quod in themate dictum est, utpote: « Terribilis est locus iste », etc.

Circa horum intellectum verborum sciendum, quod visio illa sancti Jacob fuit visio imaginaria, in somno per angelum ei exhibita seu ostensa, sicut communiter propheticæ visiones fuerunt, prout divinus Dionysius protestatur.4 Idcirco putandum non est, quod scala illa fuit realis aut materialis, sed similitudines rerum istarum formatæ fuerunt in interiori sensu beati Jacob. — Denique per scalam illam intelligi potest gradus et ordo virtutum, quibus a terra in cœlum ascendunt fideles; et etiam gradus et ordo generationum per quas Christus secundum carnalem originem descendit ab Abraham, prout Matthæus describit evangelista, imo ab Adam, prout Lucas evangelista testatur, usque ad Virginem gloriosam quæ genuit eum.56 Per hoc autem quod inferior pars scalæ tetigit terram, et vertex ipsius cœlum, significatur quod volens in via virtutum proficere, debet ab inferiori et imperfecto incipere, et paulatim ascendere, quia ut ait Apostolus: Non prius quod spirituale, sed quod animale.7 Per idem quoque designatur, quod Filius Dei, Dominus noster Jesus Christus, mediator Dei et hominum, secundum formam servi, id est secundum suam humanitatem, communicat cum hominibus, tanquam vere similis eis in natura specifica, et ex eis sumpsit humanæ generationis originem;8 secundum deitatem vero æqualis est Deo Patri, secundum quod ait Apostolus: Qui quum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens.9

Porro per hoc quod Jacob vidit angelos per scalam ascendentes et descendentes, figurabatur, quod omnes (sicut Apostolus loquitur) sunt administratorii spiritus, in ministerium missi10 a Deo propter electos, et quod ipsi sancti angeli ab hominibus ascendunt ad Deum, ut orationes et vota ac merita eorum offerant Domino et orent pro sibi commissis, atque eisdem reportent charismata gratiarum a Deo : sicque a Deo missi descendunt ad homines, ut eos custodiant, adjuvent ac defendant. Unde angelus Raphael ait Tobiæ : Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, ego obtuli orationem tuam Domino. Rursus per ascensum illum descensumque angelorum signatum est, quod angelorum ministerio revelata est incarnatio Filii Dei Patriarchis atque Prophetis.

Insuper, per hoc quod vidit Jacob Deum innixum scalæ loquentemque sibi, datur intelligi, quod Deus omnipotens habeat providentiam actuum humanorum, et facta hominum intueatur atque remuneret, juxta illud Jeremiæ : Fortissime Deus, cujus oculi aperti sunt super omnes filios Adam, ut reddas unicuique juxta vias suas.

Et quoniam Danieli Gabriel angelus ait, Intelligentia est opus in visione, id est principale in cœlesti revelatione et ostensione; credendum est quod Jacob in visione præfata, angelo revelante, intellexit hæc omnia. Idcirco, quum evigilasset a somno, dixit : Vere Dominus est in loco isto. Deus enim incircumscriptibilis et immensus, dicitur specialiter esse ubi specialiter operatur. Et quia in omnibus operatur, quoniam omnia conservat in esse et omnium prima principalisque causa est; idcirco in omnibus rebus generaliter est per essentiam, præsentiam et potentiam. In loco autem quo Jacob hæc vidit, Deus specialiter operabatur, ostendendo ei hanc visionem alloquendoque eum : ideo specialiter fuit ibi. Idcirco etiam dixit Jacob, Vere Dominus est in loco isto : quoniam Deo revelante cognovit, quod illo in loco ædificandum fuit templum Dei, ut dictum est; quod item promissiones Dei factæ sanctis Patriarchis et Prophetis de Christo, essent ibidem circiterque complendæ. Propterea dixit : « Terribilis est locus iste; non est hic aliud nisi domus Dei ». Fuit ergo locus ille terribilis, id est venerabilis, ut quidam exponunt : est enim quidam timor reverentialis. Fuit quoque terribilis invisibilibus hostibus humanæ salutis, puta dæmonibus, propter divina mysteria ibi ostensa, et sancta opera ibi fienda et facta. Fuit « et porta cœli », quia per talia homines cœlum ingredi promerentur. — Hæc itaque est litteralis expositio horum verborum : nunc de spirituali eorum intelligentia aliquid est tangendum.

Est autem duplex ecclesia in hoc mundo, videlicet : materialis, ex lignis lapidibusque constructa, et Deo per manus episcopi consecrata. Alia est ecclesia, spiritualis, ex fidelibus personis collecta, juxta illud Apostoli : In Christo Jesu omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu Sancto.11 Unde et sacratissimus princeps Apostolorum in prima sua Canonica : Ad Christum (inquit) accedentes lapidem vivum, et ipsi tanquam lapides vivi, superædificamini domos spirituales.12

Itaque verba hæc de hac utraque possunt exponi ecclesia. Materialis quippe ecclesia dæmonibus est terribilis. Primo, ratione consecrationis, per quam diabolus ab ea expellitur, et potestas ipsius in ea debilitatur. Unde refert in libro Dialogorum Gregorius, quod dum quædam Arianorum ecclesia reddita esset Christianis catholicis, atque ad Dei honorem legitime consecraretur, fideles in ecclesia exsistentes senserunt sub pedibus suis quasi porcum fœtidum discurrentem, qui tandem excurrens, de cetero nusquam comparuit : per quod figurabatur, quod diabolus ab illo loco, in quo ante inter hæreticos mansit, expellebatur. Secundo, ratione vexilli Christi, quod est crux sancta, cujus præsentiam timet diabolus tanquam ensem et baculum quo cæsus et victus est. Campanæ quoque sunt quasi tubæ Regis æterni, quarum sonum timet diabolus. Hinc in Legenda S. Christophori recitatur, quod diabolus cum ipso nondum converso pergens, divertit a via, quum signum crucis vidisset in ea. Tertio et maxime, propter veram præsentiam Christi in Sacramento altaris, quod in ecclesia conficitur, immolatur et reservatur. Quarto, propter divina mysteria et sancta Officia ac opera virtuosa quæ in ecclesia peraguntur, quibus et sancti angeli copiosissime ac frequentissime adsunt. Denique ecclesia materialis non est nisi domus Dei : propterea non nisi divina sunt exercenda in ea. Idcirco Christus ejecit de templo ementes et vendentes in eo, dixitque : Nolite domum Patris mei facere domum negotiationis.13 Et rursus : Domus (inquit) mea, domus orationis vocabitur; vos autem fecistis illam speluncam latronum.14 Sic et homines vitiosi, qui in ecclesia hinc inde lascive adspiciunt, libidinose desiderant, impie et lubrice confabulantur : quid aliud de ecclesia Dei nisi speluncam latronum efficiunt ? Nam ipsi latrones sunt, qui et proprias et aliorum spiritualiter interficiunt animas. Hæc quoque ecclesia bene vocatur porta cœli, quia qui eam devote ingreditur, cœlestem beatitudinem intrare meretur, et ea quæ in ecclesia fiunt, ad cœlestem gloriam homines introducunt.

Præterea verba hæc de spirituali Ecclesia, quæ est congregatio fidelium, congruentius exponuntur. Ipsi namque fideles diversis virtutibus decorati, ecclesiasticis sacramentis muniti, angelorum custodia circumvallati, terribiles sunt malignis spiritibus, et superant ipsos atque expellunt. Amplius, ipsa Ecclesia est exercitus Dei contra malignos spiritus pugnans : qui se mutuo per caritatem et orationes ac participationem bonorum operum juvans, invisibilibus hostibus est valde terribilis. Propter quod de Ecclesia in Canticis dicitur : Terribilis est ut castrorum acies ordinata.15 Imo quilibet homo perfectus, est dæmonibus formidandus. Unde de beatissimo Martino episcopo legitur, quod dum posuit pedem suum ad exeundum claustrum versus ecclesiam, obsessi qui in ecclesia servabantur, cœperunt tremere et horribiles gestus ostendere : quod dæmones, adventum S. Martini sentientes, fecerunt timore ipsius. Similiter dum quidam obsessus ad civitatem S. Ambrosii duceretur, mox ut ad portam urbis devenit, dæmon ab ipso exivit. Quumque homo ille civitatem illam egrederetur, statim diabolus reintravit in eum. Adjuratus seu interrogatus diabolus cur ita egisset, respondit : Timore Ambrosii exii circa portam. Denique Ecclesia ista spiritualis non est nisi domus Dei, loquendo de congregatione fidelium in caritate et gratia exsistentium, in quibus per dona supernæ gratiæ habitat Deus. De qua in prima ad Timotheum legitur : Scias quomodo te oporteat in domo Dei conversari, quæ est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.16 Unde et alibi ait Apostolus : Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea.17 Christianorum vero in mortalibus peccatis exsistentium congregatio, est ecclesia malignantium, habitaculum dæmoniorum, civitas Babylonis, urbs perditionis. Tales tamen poterunt pœnitere. Postremo, Ecclesia ista est porta cœli, quoniam filios suos in regnum perducit cœleste, et per eam quasi per portam intratur ad veram salutem. Non enim quispiam potest salvari, nisi in Ecclesia perseveret, per fidem et caritatem in ea manendo.

Studeamus itaque dæmonibus terribiles fieri, eorum tentationibus efficaciter resistendo, propriis concupiscentiis ac vitiis dominando, in profunda humilitate, forti patientia, constanti justitia, caritate ardenti ceterisque permanendo ac proficiendo virtutibus : et præsertim hunc sacrum diem in speciali expendamus devotione, lites, loquacitates, gulas, choreas ac ceteras vanitates vitando sollicite, ut et indulgentiarum quæ nunc in ecclesia ista sunt, participes simus.

Footnotes

  1. Gen. XXV, 2. ↩

  2. II Par. III, 1. ↩

  3. Gen. XXVIII, 1 et seq. ↩

  4. De Cœlest. hier. c. IV. ↩

  5. Luc. III, 23 et seq. ↩

  6. Matth. I, 1 et seq. ↩

  7. I Cor. XV, 46. ↩

  8. I Tim. II, 5. ↩

  9. Philipp. II, 6, 7. ↩

  10. Hebr. I, 14. ↩

  11. Ephes. II, 21, 22. ↩

  12. I Petr. II, 4, 5. ↩

  13. Joann. II, 16. ↩

  14. Matth. XXI, 13. ↩

  15. Cant. VI, 3, 9. ↩

  16. I Tim. III, 15. ↩

  17. Ephes. V, 25. ↩

Chapter 273 of 278