Skip to the text

Sermo 1

DE TENEBRIS PECCATORUM ABJICIENDIS, VIRTUTUMQUE LUCE ASSUMENDA.

ABJICIAMUS opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Rom. XIII, 12.

In his verbis ad duo nos hortatur Apostolus. Primum est, ut a peccatis nos expurgemus ac præservemus, quum ait: Abjiciamus opera tenebrarum. Secundum est, ut virtutibus decoremur ac muniamur, dum subdit: Et induamur arma lucis. Hæ namque sunt duæ partes justitiæ, quas tangit Psalmista dicendo:1 Declina a malo, et fac bonum. Primo enim oportet a peccato averti, purgari ac abstinere, et deinceps gratiam Dei ac virtutes suscipere, et in eis proficere. Nec solum abjicere debemus opera tenebrarum, sed etiam omissiones operum bonorum, præsertim eorum ad quæ tenemur. Denique opera tenebrarum non solum sunt exteriora opera mala, sed et actus interiores vitiosi, ut cogitationes illicitæ, affectiones iniquæ; pravæ locutiones, sicut detractio, murmuratio, seminatio discordiæ, atque similia. Opera enim tenebrarum sunt universa peccata mortalia, quæ recte tenebrarum opera appellantur, et summe vitanda ac fugienda sunt:

Primo, quia Deo, qui summa, vera et pura lux est, maxime contrariantur ac displicent. Deus quippe est ineffabilis pulchritudo et puritas; peccata vero sunt turpitudines et immunditiæ maximæ. Ideo Moyses ait: Aversatur Dominus omnem impietatem.2 Et iterum dicit Scriptura: Deus odit iniquitatem.3

Secundo, quoniam per peccata a Patre luminum separamur, et dissimiles atque odibiles ei efficimur. Propterea Salomon contestatur:4 Longe est Dominus ab impiis; et iterum:5 Abominabile Domino cor pravum. Idcirco Propheta ait ad Dominum: Odisti omnes qui operantur iniquitatem.67 In Sapientiæ quoque libro scriptum est: Odio sunt Deo impius et impietas ejus.8

Tertio, quoniam per peccata efficimur miseri et spiritualiter mortui, etiam in præsenti. Quum enim beatitudo rationalis creaturæ consistat in unione et assimilatione sua ad proprium creatorem, eo ipso quo peccando a Deo avertimur, distamus ac separamur, miseri prorsus efficimur; et tanto sunt homines miseriores, quo amconsortio. Ideo in die judicii contra iniquos pugnabit pro Creatore orbis terrarum, imo universitas creaturarum.9 plius peccant, quo magis ad libitum temporaliter prosperantur, carnaliter deliciantur, honoribus extolluntur, ita quod virga Dei non est super eos, sed propriis adinventionibus dimittuntur, atque in desideriis proprii cordis ire sinuntur.1011 Porro electos suos Deus retrahit a peccatis variis modis, videlicet : per adversa, per inspirationem internam, per subtractionem materiæ et occasionis seu opportunitatis peccandi, per angelicam suggestionem, per exhortationem et informationem humanam. Hinc in Proverbiis scribitur :12 Justitia elevat gentem, miseros facit populos peccatum. Insuper quum caritas Dei sit vita animæ, sicut anima est vita corporis sui, per hoc quod peccatum mortale caritatem Dei tollit ab anima, spiritualiter eam occidit, juxta illud :13 Os quod mentitur, occidit animam; itemque :14 Injustitia, mortis est acquisitio. De taliter mortuis ait Salvator : Dimitte mortuos sepelire mortuos suos.15

Quarto, quoniam peccatum est summa merus. vilitas hominis. Omnis etenim creatura in quantum est, aliquid participat divinæ bonitatis, perfectionis ac dignitatis, imo et divinæ pulchritudinis, ut divinus Dionysius docet.16 Hinc bonum et verum ac unum convertibilia sunt cum ente, similiter pulchrum. Hinc etiam omnis creatura aliqualiter assimilatur Creatori. Peccator autem in quantum peccator, non solum nil habet ac nihil participat bonitatis, perfectionis, dignitatis ac pulchritudinis, imo ab his omnibus cadit ac deficit, atque oppositis horum impletur, puta malitia, imperfectione, vilitate, deformitate seu turpitudine ac dissimilitudine. Unde in quantum peccator, merito malus, falsus, vanus, divisus, vilis, deformis, ac Deo dissimilis nuncupatur. Peccando etiam est Deo creatori ingratus, infidelis, rebellis ac odiosus : quod est maxima vilitas. Idcirco peccator indignus est pane quo vescitur, aere quem respirat, terra quam calcat, imo omnium creaturarum ministerio, adminiculo atque

Præterea aliæ multæ et magnæ sunt causæ cur opera tenebrarum debeamus abjicere : quia per ea membra ac servi diaboli reddimur, jugo impietatis subjicimur, donis gratiæ in præsenti bonisque gloriæ in futuro privamur, æternis quoque deputamur suppliciis. Idcirco omnes iniqui vere et infeliciter stulti sunt, qui pro brevi et vili delectatione peccati tot mala inferunt sibi, tam irrationabiliter agunt, tam viles se faciunt, tot periculis se exponunt. Carent equidem dono sapientiæ, et vitio puerilitatis falluntur pueris similes, imo insipientiores. Nam sicut infantes poma et pira præferunt auro et gemmis, sic ipsi incomparabiliter stultius ista carnalia et caduca præferunt bono incommutabili, summo et infinito, Deo sublimi ac superdignissimo, et spiritualibus donis ipsius. Unde de taliter fatuis Salomon protestatur : Stultorum infinitus est nu- Eccle. 1, 15.

Præterea non sufficit nobis ad salutem, opera tenebrarum abjicere, sed necesse est ut arma lucis, id est virtutes et dona Spiritus Sancti, apprehendamus ac induamus : hæc etenim arma animas nostras decorant, deiformes efficiunt, et Deo gratas, placentes atque amabiles reddunt. His itaque armis indigemus :

Primo, quoniam absque eis animæ nostræ sunt nudæ, pauperes, debiles, vacuæ et deformes : ideo sine his Deo non placent, sed displicent. Pulcherrimæ quippe vestes et veræ divitiæ animarum sunt virtutes, quæ etiam robur et decor sunt animarum nostrarum. Unde Dominus ait : Suadeo tibi emere aurum ignitum, id est caritatem a Deo precibus impetrare, et ut vestimentis albis, id est virtutibus ceteris quæ simul cum caritate adveniunt et recedunt, induaris, ut non appareat confusio nuditatis tuæ.17 Hinc carentibus his vestibus dicitur : Quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ?18 Quum itaque omnis anima sit sponsa Christi per amorem spiritualem, vel adultera diaboli per amorem carnalem, indigemus his armis lucis, si animæ nostræ Deo placebunt, ejusque sponsæ erunt.

Secundo, indigemus his armis, id est virtutibus, ratione status in quo sumus: siquidem in sæculo isto quasi in campo certaminis positi sumus, in quo campo quasi in medio laqueorum ambulamus, quoniam dæmones quasi quidam latrunculi nostrum obsident iter. Propter quod, teste Apostolo, non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, scilicet tantum aut principaliter;19 sed contra aerias potestates, id est dæmones, est nobis principalis luctatio.20 Quum igitur in hac via ab invisibilibus hostibus, a mundanis hominibus, a motibus carnis ac animæ passionibus graviter ac multipliciter impugnemur, tentemur ac molestemur, nisi virtutibus simus armati, undique lædimur, vitiis sauciamur, tentationibus superamur; quemadmodum si quis in corpore non armatus, in campo seu in acie contra adversarios corporaliter pugnet, diversa atque mortifera vulnera recipit.

Tertio, indigemus his armis lucis, quæ a summa et increata luce infunduntur atque ad eam perducunt, ratione finis ad quem conditi sumus. Creati etenim ad supernaturalem beatitudinem, id est beatificam Dei fruitionem, consistimus: idcirco non nisi per supernaturalia media, ut sunt virtutes theologicæ et infusæ, ac dona Spiritus Sancti, ad eam valemus pertingere. Media nempe fini oportet proportionari. Itaque juxta doctrinam et jussionem S. Pauli, surgamus a somno pigritiæ et peccati, et Domino Deo nostro alacriter serviamus, ferventer adhæreamus, prompte obediamus, quemadmodum in libro Josue habetur:2122 Servite Domino corde perfecto atque verissimo.23 Maledictus enim qui facit opus Dei negligenter. Et Salomon ait: Usquequo, piger, dormis? Nam ut S. Leo Papa fatetur, non negligentibus, non otio ignaviaque torpentibus provenit regnum24

Dei, sed his utique qui coram Deo timorate et custodite atque sollicite ambulant, pavidi semper ne Deum altissimum et æternum offendant.25 Propter quod ait Apostolus: Serviamus Deo cum metu et reverentia.26

Præterea possent hic plurima dici de multiplici somno, videlicet somno naturæ, somno culpæ, somno quotidianæ negligentiæ, somno contemplationis supernæ, somno quietis internæ, somno mortis ac somno beatæ fruitionis, de quibus in Scripturis multa dicuntur, et qualiter a somnis tam diversis diversimode sit surgendum; sed brevitati studens dimitto, quia et infra (ut spero) locus inde occurret, et uni epistolæ non nisi unum intendo sermonem annectere.

Postremo, quoniam pro simplicioribus ista scribuntur, qui interdum exemplis magis quam verbis ædificantur, propono exempla inserere. Jamque illud occurrit, quod peccata, quibus dæmonibus deservitur, recte opera tenebrarum vocantur, quia et dæmones tenebrarum principes nominantur, atque in forma nigerrima apparere solent hominibus, quamvis in propria natura incorporales ac incolorati existant. Nigredo equidem minimum habet de luce, de qua albedo præ ceteris coloribus magis participat: idcirco nigredo tenebrositati spirituum malignorum amplius congruit. Unde quum S. Antonius a spiritu fornicationis diu ac graviter impugnatus fuisset, atque eidem jejuniis, orationibus, lacrimis, vigiliis fortissime restitisset, tantem victus diabolus, S. Antonio in forma nigerrimi turpissimique Æthiopis cum flammeis apparuit oculis, dicens: Ego sum spiritus fornicationis. Cui beatus respondit Antonius: Multum turpis et detestabilis es, ideo te de cetero non timebo.

Legitur quoque in Vitaspatrum, quod quidam sanctus eremita Deum rogavit ut dæmones sibi ostenderet. Cui Deus respondit: Non opus est tibi adspicere dæmones. Et ille dixit: Domine, gratia tua potest me confortare. Tunc Deus aperuit oculos

B Scripturis multa dicuntur, et qualiter a somnis tam diversis diversimode sit surgendum; sed brevitati studens dimitto, quia et infra (ut spero) locus inde occurret, et uni epistolæ non nisi unum intendo sermonem annectere. quia et dæmones tenebrarum principes nominantur, atque in forma nigerrima apparere solent hominibus, quamvis in propria natura incorporales ac incolorati existant. Nigredo equidem minimum habet de luce, de qua albedo præ ceteris coloribus magis participat: idcirco nigredo tenebrositati spirituum malignorum amplius congruit. Unde quum S. Antonius a spiritu fornicationis diu ac graviter impugnatus fuisset, atque eidem jejuniis, orationibus, lacrimis, vigiliis fortissime restitisset, tandem victus diabolus, S. Antonio in forma nigerrimi turpissimique Æthiopis cum flammeis apparuit oculis, dicens: Ego sum spiritus fornicationis. Cui beatus respondit Antonius: Multum turpis et detestabilis es, ideo te de cetero non timebo.

Legitur quoque in Vitaspatrum, quod quidam sanctus eremita Deum rogavit ut dæmones sibi ostenderet. Cui Deus respondit: Non opus est tibi adspicere dæmones. Et ille dixit: Domine, gratia tua potest me confortare. Tunc Deus aperuit oculos ejus, viditque dæmones in specie parvorum nigerrimorum Æthiopum aerem adimplentes.

Insuper in libro de Dono timoris narratur :27 Religiosus quidam in dormitorio cum ceteris monachis jacens, horribiliter cœpit clamare. Conventus ergo surgens atque accurrens, vidit illum fixis oculis ad parietem respicientem, nec quidquam eis loquentem, sed miserabili horrore concussum. Mane a Priore interrogatus cur clamaverit, dixit : Vidi diabolum. Requisitus de forma illius, respondit : Describi perfecte non potest, sed id dico, quod tam terribilis est et pœnosa ad intuendum, quod si esset hic fornax ardens ex parte una, et forma illius ex alia, mallem furnum intrare, quam illum adspicere. Multa leguntur similia. Quod si tam terribile et pœnale est, dæmonem ad momentum videre, quam horrendum pœnalissimumque consistit, ab ipso post hanc vitam torqueri, atque cum ipso in inferis æternaliter habitare, et sine fine ipsum inspicere? Imo si tam terribile et pœnale est, dæmonem unum adspicere, quam terribile ac pœnalissimum erit, innumerabiles dæmones in inferno aut etiam in purgatorio cernere? Timeamus ergo, et opera tenebrarum infatigabiliter fugiamus, ut post vitam hanc labilem, Regem gloriæ, Dominum pulchritudinis atque dulcedinis infinitæ, in decore suo æternaliter feliciterque cernamus.

Footnotes

  1. Ps. XXXVI, 27. ↩

  2. Deut. XXV, 16. ↩

  3. Judith V, 21. ↩

  4. Prov. XV, 29. ↩

  5. Prov. XI, 20. ↩

  6. Ps. V, 7. ↩

  7. Ps. V, 7. ↩

  8. Sap. XIV, 9. ↩

  9. Sap. v, 21. ↩

  10. Ps. lxxx, 13. ↩

  11. Job xxi, 9. ↩

  12. Prov. xiv, 34. ↩

  13. Sap. 1, 11. ↩

  14. Ibid. 12. ↩

  15. Matth. viii, 22. ↩

  16. De Divin. nom. c. iv. ↩

  17. Apoc. iii, 18. ↩

  18. Matth. xxii, 12. ↩

  19. Ephes. vi, 12. ↩

  20. Ephes. vi, 12. ↩

  21. Ephes. v, 14. ↩

  22. Rom. xiii, 11; ↩

  23. Josue xxiv, 14, Jer. XLVIII, 10. ↩

  24. Prov. vi, 9. ↩

  25. Mich. vi, 8. ↩

  26. Hebr. xii, 28. ↩

  27. Is. xxxiii, 17. ↩

Chapter 5 of 211