Enarratio in evangelium
ERUNT SIGNA IN SOLE ET LUNA, ETC. Luc. XXI, 25-33.
SECUNDUM ordinarium Romanæ Ecclesiæ, omnium Ecclesiarum matris ac magistræ, evangelium istud, Erunt signa in sole et luna, quod in Luca habetur, in prima Adventus dominica legitur. Et hoc rationabiliter agitur, quia ut tactum est, tempus Adventus est tempus compunctionis et præcipuæ devotionis, tempus quoque pœnitentiæ et præparationis ad gratiam specialem per quam Christi nativitas digne ac devotissime celebretur. Porro ad omnia ista valde disponit diligens ac profunda consideratio finalis judicii, et eorum quæ in evangelio hoc scribuntur, per quæ ingens timor incutitur menti, et a mundanis vanitatibus abstrahitur homo. Timor autem retrahit hominem a peccatis, et in Dei obsequio efficit diligentem.1 Propter quod Salomon ait :2 Per timorem unusquisque declinat a malo; et iterum :3 Qui timet Deum, nihil negligit. Christus ergo ad diem judicii nos facere volens paratos, ait:
Erunt signa in sole et luna et stellis. Qualiter intelligendum sit hoc, plenius patet ex eo quod apud Matthæum ait Salvator : Statim autem post tribulationem dierum illorum (utpote post persecutionem Antichristi) sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cœlo.4 Itaque signa quæ erunt in cœlo et luna et stellis, erunt obscurationes eorum supernaturales atque insolitæ, et quod stellæ cadere videbuntur. Sol ergo et luna obscurabuntur, et obscuratio illa erit in tempore immediate præcedente horam judicii, hoc est descensum Christi ad judicandum. Sicque inter finem persecutionis Antichristi et obscurationem luminarium cœli, erit permodicum tempus, videlicet quadraginta quinque dierum vel circiter, qui dabuntur ad pœnitendum his quos Antichristus seduxit, prout doctores catholici, Haymo, Beda, Albertus, ac alii dicunt :5 et hoc ex Daniele trahunt.
Denique obscuratio ista solis et lunæ, a doctoribus diversimode explanatur. Sanctus namque Hieronymus sic exponit, quod sol et luna obscurabuntur comparatione lucis majoris: quoniam Christus judex in tanta claritate ad judicium veniet, apparebit ac residebit, ut ejus comparatione alia obscuranda dicantur, quemadmodum sole oriente, stellæ obscurari feruntur, quoniam minus lumen a majori fuscatur. Et istud, secundum Thomam super quartum Sententiarum, verum est, si intelligatur pro ipso momento descensus Christi ad judicandum: in quo momento totum mundum asserit innovandum. Alii vero probabilius dicunt, quod innovatio mundi immediate sequetur judicium, reprobis in infernum detrusis. Durante namque judicio, mundus stabit in igne conflagrationis, qui reprobos involvet, et cum eis in infernum descendet quantum ad id quod caloris et fumositatis in ipso erit, secundum Basilium. In ipsa vero innovatione sol et luna septies clariores fient quam ante fuerunt. Si autem verbum Hieronymi intelligeretur pro tempore præcedente judicium, stare non posset. Unde pro tempore illo quidam dicunt, solem et lunam ac sidera contenebranda ex fumo et vaporibus qui consurgent in altum ex igne conflagrationis. Et hoc Origenes tangit, dicendo: Dicet aliquis, Sicut in magnis ignibus succendi incipientibus, tenebræ ex fumo plurimo videntur extolli, sic in consummatione mundi ab igne qui succendendus est obscurabuntur luminaria cœli. Huic quoque satis concordat quod alii dicunt, quod sol et luna obscurabuntur tunc non in se, sed quantum ad homines, quibus tunc lumen eorum non apparebit, eo quod aliqua corpora opaca inter ea et terram ponentur. Sed et aliqui opinantur, quod luna soli tunc supponetur, quemadmodum tempore passionis dominicæ. Quo concesso, consequens est lunam tunc obscurari hominibus. Semper enim luna pro media obscura est parte, ea videlicet quæ a sole aversa est, a quo lumen lunæ in esse ac conservatione dependet. Verumtamen ex sola lunæ positione sub sole, non posset tota terra luce solis privari, propter parvitatem lunæ respectu solis.
Rabanus vero ait: Nihil prohibet intelligi veraciter tunc solem et lunam cum ceteris sideribus lumine suo privari, sicut de sole factum constat tempore dominicæ passionis. Unde et Joel propheta ait: Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.6 Ceterum peracto die judicii et clarescente futuræ gloriæ vita, quum fuerit cœlum novum et terra nova, tunc fiet quod Isaias propheta dicit: Erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter.78 Ex quo Rabani verbo patet, quod innovatio mundi fiet peracto judicio.9 Verumtamen principium auctoritatis hujus Rabani intricatum mihi apparet. Quid est enim quod ait, Nil prohibet intelligi solem et lunam ac sidera tunc veraciter lumine suo privari, sicut de sole factum est tempore passionis dominicæ? Tempore siquidem passionis Christi sol non fuit suo lumine quantum ad se seu in se vere privatus; sed illa eclipsis seu obscuratio solis fuit quantum ad homines, per interpositionem lunæ inter solem et terram, quemadmodum in epistola ad B. Polycarpum divinus Dionysius certissime protestatur.
Insuper, quod stellæ dicuntur de cœlo casuræ, dupliciter potest intelligi: primo, quia per hoc quod obscurabuntur nec apparebunt, quasi cecidisse videbuntur; secundo, quoniam tot et tantæ exhalationes scintillationesque igneæ generabuntur atque descendent seu circumferentur in aere, utpote azub seu cometæ, quod illis deficientibus seu apparenter cadentibus, stellæ cadere videbuntur. Ex quibus patet solutio quæstionis quam Origenes curiose movet, dicendo: De stellis quidam dicunt, aut omnes aut plures earum majores esse quam terram: quomodo ergo cadent de cœlo, quum magnitudini earum non sufficiat terra? Præfatæ quoque impressiones seu exhalationes propter siccitatem in aere tunc maxime abundabunt; potius tamen hoc fiet miraculose divina virtute.
Deinde tanguntur in evangelio isto horribilia magna quæ erunt in terra: Et in terris, hoc est universis regnis, provinciis, civitatibus, erit pressura gentium. Erit quippe in eis pressura duplex, videlicet: spiritualis, quæ est magna angustia cordis; et corporalis, quia tam multi ex propriis locis fugient ob causas sequentes, quod se invicem compriment, præsertim ubi se quasi in loco tutiori collegerint. Præ confusione sonitus maris et fluctuum. Ex inundatione namque maris ac fluctuum generabuntur fragores maximi atque horribiles, ita quod homines in insulis et locis maritimis commorantes, potissimum terrebuntur ac fugient. Fugient etiam tunc ex timore terræ motuum, qui tunc vehementissimi creduntur futuri. Tunc ergo ad litteram præsertim implebitur illud in Psalmo: Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam, elevaverunt flumina fluctus suos a vocibus aquarum multarum; mirabiles elationes maris.10 Nam et tunc fortissimi venti creduntur venturi, a quibus et aquæ concitabuntur.
Arescentibus hominibus præ timore et exspectatione eorum quæ supervenient universo orbi. Ex timore namque tunc præsentium malorum pœnalium, scilicet ex signis quæ apparebunt in sole, luna, stellis, in mari ac fluctibus, in terræ motu et ventis, itemque ex præstolatione malorum futurorum in die judicii, scilicet conflagrationis et finalis retributionis in impiis, homines corporaliter spiritualiterque arescent: quoniam sicut jucunditas atque securitas mentem reficiunt, roborant et dilatant, ita tristitia et timor eam dejicunt, debilitant et constringunt; nec solum in anima faciunt hoc, sed in corpus quoque redundant, ita quod timor et tristitia corpus extenuant, debilitant et exsiccant: sicque homines aridi fient et macri, exsangues et pallidi. Hinc Salomon loquitur: Animus gaudens ætatem floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa;11 et denuo: Sicut tinea nocet vestimento, ita tristitia cordi;12 secura autem mens quasi juge convivium.
Denique quod homines sic pavebunt ac arefient, probat Salvator quasi per locum a majori. Nam virtutes cœlorum movebuntur. Quemadmodum magnus Dionysius libro de Angelica hierarchia testatur, per virtutes uno modo intelliguntur angeli unius ordinis specialis, videlicet medius ordo secundæ hierarchiæ. Et de his quidam istud exponunt, dicentes quod virtutes istæ tunc specialiter movebuntur, quia earum est miracula facere, et tunc ad faciendum operationes ac transmutationes miraculosas præ solito se extendent atque procedent. Alii opinantur, quod angeli isti idcirco virtutes cœlorum vocentur, quia ad eas pertinet corpora movere cœlestia, quod etiam S. Thomas sentire videtur; atque idcirco tunc movendæ sint motu cujusdam admirationis ac reverentiæ, quia a suis cessantes officiis circa motum cœlestium, tot mirabilia in cœlestibus cernent. Hinc loquitur Origenes: His accidentibus, consequens est cœlorum rationabiles virtutes stuporem et commotionem aliquam pati ac conturbari, remotas scilicet a primis functionibus (id est officiis) suis. Et si objiciatur, quod admiratio consurgit ex hoc quod effectus conspicitur et causa ignoratur; sed omnes angeli sancti jam ista sciunt futura, quumque evenerint, causam non ignorabunt, ergo nec mirabuntur: respondendum, quod causam horum, puta increatam Dei virtutem seu omnipotentiam, plene comprehendere nequeunt, et tunc eam in suis effectibus specialiter ac reverenter mirabuntur. Unde hæc erit admiratio profundæ contemplationis, non caliginosæ ignorationis aut inquisitionis.13
Alio modo per « virtutes » intelliguntur universi angelici spiritus, propter potentem eorum idoneitatem ad exsequendum Dei imperium omnemque actum ad ipsos spectantem, juxta illud Psalmi:14 Benedicite Domino, angeli ejus potentes virtute, facientes verbum illius. Et omnes hi spiritus tunc movebuntur modo prætacto, non metu offensæ aut pœnæ. Porro quod asserit Glossa, Angelicæ potestates tremunt adventum Judicis; et item quod in homilia quadam ait Hieronymus, Si Apostoli reddituri sunt rationem, et sub metu Judicis resurrecturi, quid nos oportet facere? intelligendum est de metu reverentiæ, quæ tunc præcipue apparebit. Nam et de Christo secundum naturam assumptam Isaias prædixit: Replebit eum spiritus timoris Domini.15
Præterea quadruplex ponitur motus. Primus est motus potestativus, qui est processus ad operationes, potissimum miraculosas et supernaturales: sicque Plato dixit Deum moveri. Imo et S. Dionysius hunc motum Deo attribuit, primo capitulo Angelicæ hierarchiæ dicens: Omnes a Patre moto illuminationes descendunt. Unde sic Deum moveri, non est aliud quam ipsum ad operationem absque sui mutatione procedere. Hoc quoque motu virtutes cœlorum tunc movebuntur, quia per eas imminente judicio multa fient miracula. Secundus est motus reverentialis seu mirativus: et sic omnes angelorum ordines movebuntur. Tertius est motus localis: sic quoque movebuntur tunc omnes, cum Christo ad locum judicii descendendo. Quartus tandem est motus timoris proprie dicti, qui est fuga mali: sic nullus angelorum nec aliquis Beatorum timebit, quum sint beati, impassibiles ac securi.
Hoc loco omittit Lucas quod apud Matthæum habetur, videlicet: Et tunc apparebit signum Filii hominis, id est crux Christi, vel vulnerum sui corporis cicatrices, in cœlo aerio, ubi Christus ad judicandum sedebit.16 De intellectu autem istius verbi in sermone plenius dicam.
Et tunc, utpote cito post signa prætacta, videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. Omnes enim, tam boni quam mali, Christum de cœlo empyreo descendentem videbunt. Nam mortui erunt tunc suscitati, atque ad locum judicii angelorum ministerio ducti. Beati tamen tunc suscitati, illo ministerio non egebunt, quia cum corpore glorificato resurgent. Quemadmodum autem Christus ascendit in nube, juxta illud, Nubes suscepit eum ab oculis eorum;17 ita in nube descendet, sicut et angeli tunc Apostolis prædixerunt:18 Quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum, sic veniet. Hinc in Apocalypsi habetur: Ecce venit cum nubibus; et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt.19 Veniet autem Christus « cum potestate magna »: quia secundum suam divinitatem, infinitæ est potestatis atque omnipotens; secundum humanitatem vero assumptam, ipsemet post resurrectionem dixit Apostolis: Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.20 Omni enim creaturæ prælatus est, et cunctis potentior factus. Veniet quoque « cum potestate magna », quia omnium angelicorum spirituum Beatorumque omnium potentissimo vallatus exercitu. Quemadmodum enim primus Christi adventus fuit in summa paupertate et maxima humilitate, ut judicaretur; ita secundus ejus adventus erit in summa potestate et gloria, quatenus omnia judicet. Denique Christi humanitatem videbunt boni et mali: ejus vero divinitatem soli Beati videbunt visione beatificæ fruitionis; reprobi vero eam videbunt, hoc est, aliquo modo cognoscent, sive per fidem informem, vel per aliquid fidei proportionatum, et per naturalem rationem atque per rerum evidentiam et suæ miseriæ experientiam. Boni autem et electi qui nondum ad beatificam visionem venerunt, nec venient quousque Christus protulerit, Venite, benedicti Patris mei;21 divinitatem Christi tunc videbunt per fidem formatam et per alia dona ac media.
Post tot terribilium pronuntiationem consolatio electorum subjungitur. His autem fieri incipientibus, id est prædictis signis secundi adventus, respicite, et levate capita vestra, id est, corda exhilarate, et humiliter respirate*, quoniam appropinquat redemptio vestra, id est liberatio ab omnibus adversitatibus vitæ præsentis ac salus perpetua.22 Hæc verba dixit Christus discipulis suis, non pro propria eorum persona, qui jam beati sunt, nec tunc in tribulatione hujus sæculi erunt; sed sub persona justorum ac electorum qui ante prædictorum inchoationem signorum in sæculo isto erunt ac venient, nec ab Antichristo fallentur, vel si quidam eorum ab illo decepti fuerint, pœnitebunt. Hi enim tempore persecutionis Antichristi et circiter, in tribulationibus maximis erunt, videntes Ecclesiam suppeditari, fidem in multis exstingui, constantes in fide ab Antichristo et ejus satellitibus atrocissime undique trucidari. Sed advenientibus signis secundi adventus Christi consummationisque sæculi, testimonio bonæ conscientiæ se ipsos humiliter consolabuntur, eo quod instet perfecta eorum redemptio ac salus æterna, de qua ad Romanos ait Apostolus:23 Nos ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri.*
Deinde Salvator per exemplum sensibile probat quod dixit. Nam subditur: Et dixit illis similitudinem aptam ad intelligentiam prædictorum. Videte ficulneam et omnes arbores, id est, considerate in eis quod sequitur. Quum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas. Et loquitur Christus hic de tempore fructificationis arborum juxta cursum et consuetudinem terræ promissionis, ubi propter regionis calorem citius quam in locis occiduis istis fructificant. Ita et vos quum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei, id est plena glorificatio electorum qua in corpore et anima gloriosi consistent. Quamvis namque signa prætacta non ducent in cognitionem judicii quantum ad diem aut horam determinate, quia ut asserit Christus, de die illa et hora nemo scit;24 ducent tamen in cognitionem judicii quoad propinquum ejus eventum indeterminate.
Amen, hoc est vere, dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, id est, genus humanum seu populus Judæorum non auferetur in toto a terra, donec omnia fiant quæ dixi futura, quia quum veritas sim, mentiri nec volo nec valeo. Cœlum et terra transibunt, id est, esse desinent, non quantum ad esse substantiale ipsorum, sed quantum ad dispositionem et formam accidentalem: nam innovabuntur et alium melioremque modum essendi habebunt. Idcirco in Psalmo habetur: Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cœli;25 ipsi peribunt, et sicut vestimentum veterascent. In Apocalypsi quoque ait Joannes: Vidi cœlum novum et terram novam;26 primum enim cœlum et prima terra abiit. Verba autem mea non transibunt, hoc est, veritas significata per ea certissime prorsus eveniet.
Footnotes
-
Eccl. 1, 27. ↩
-
Prov. xv, 27. ↩
-
Eccle. vii, 19. ↩
-
Matth. xxiv, 29. ↩
-
Dan. xii, 11, 12. ↩
-
Matth. xxvii, 45. Joel u, 31. ↩
-
Is. xxx, 26. ↩
-
Is. xxx, 26. ↩
-
Is. xxx, 26. ↩
-
Ps. xcii, 3, 4. ↩
-
Prov. xvii, 22. ↩
-
Prov. xxv, 20; xv, 15. ↩
-
cap. xi. ↩
-
Ps. cii, 20. ↩
-
Is. XI, 3. ↩
-
Matth. xxiv, 30. ↩
-
Act. I, 9. ↩
-
Ibid. 11. ↩
-
Apoc. I, 7. ↩
-
Matth. xxviii, 18. ↩
-
Matth. xxv, 34. ↩
-
sperate ↩
-
Rom. viii, 23. ↩
-
Marc. xiii, 32. ↩
-
Ps. ci, 26, 27. ↩
-
Apoc. xxi, 1. ↩
Chapter 6 of 211