Skip to the text

Sermo 6

Ad religiosos

DE SOMNO QUADRUPLICI, TORPORE ACEDIAQUE VITANDA IN OBSEQUIO DIVINO.

HORA est jam nos de somno surgere. Rom. XIII, 11.

De multiplici somno fit mentio in Scripturis, puta: de somno culpæ, de somno naturæ, de somno mortis, et de somno contemplationis. Et de primo somno nos in verbis thematis hujus hortatur Apostolus ut surgamus. Denique, quamvis somnus metaphorice dictus, generaliter ad culpam pertineat (quoniam sicut somnus corporalis proprie sumptus, est exteriorum sensuum quædam ligatio, clausura, atque cessatio ab actibus suis; sic omne mortale peccatum est spirituale vinculum animæ, quo a diabolo capta tenetur et a bonis cessat operibus, Salomone dicente, Iniquitates suæ capient impium, et vinculis peccatorum suorum constringetur), specialiter tamen somnus culpæ ad acediam pertinet, et ipsa acedia letalis est animæ somnus, quia per eam a virtuosis operibus specialiter revocatur.1

Monet ergo nos sanctus Apostolus, ut a somno isto acediæ et ab omni miserabili surgamus pigritia. Quod quamvis ad omnem spectet Christifidelem, maxime tamen ad religiosos, qui ex sua professione tenentur ad perfectionem et ad caritatis fervorem quotidie tendere: quod nequaquam poterunt adimplere, nisi acediam prorsus devitent. Nam sicut invidia caritati, ita acedia caritatis contrariatur fervori. Ubique itaque, et præsertim in divino Officio, acediam, somnolentiam, torporem, ignaviam abominentur atque abjiciant; nec in conspectu angelorum psallant Deo altissimo corde pigro, sed alacri semper et fervido. Maledictus namque qui opus Dei efficit negligenter, et tepidum evomet Deus ex ore suo.23

Præterea, quam ferventer ac diligenter debeamus Deo servire et omnem negligentiam acediamque abjicere, pensare possumus ac debemus ex multis. Primo, ex parte ejus cui servimus, videlicet Dei æterni, cujus majestas et gloria, dignitas, sanctitas et excellentia est penitus infinita: idcirco cum summa et incomparabili reverentia, diligentia et fervore serviendum est ei. Unde ad Hebræos dicitur:4 Serviamus Deo cum metu et reverentia. In Josue quoque libro habetur:5 Timete Dominum, et servite ei corde perfecto atque verissimo. Hoc est quod primo Paralipomenon sanctus David loquitur Salomoni:6 Tu, fili mi, scito Deum patris tui, et servi ei corde perfecto et animo voluntario. Honor namque et reverentia majestati ac sanctitati debentur.

Secundo istud pensare debemus ex parte nostri. Et primo, ex parte periculi nostri: quia in medio laqueorum et invisibilium hostium ac crudelissimorum latronum, non temporalem sed æternalem nobis mortem infligere cupientium, ambulamus; et incerti sumus an Deo placemus, potissimum an finaliter evademus. Hinc S. Gregorius: Maligni (inquit) spiritus iter nostrum quasi quidam latrunculi obsident. Faciamus ergo quod faciunt mercatores per campum hostibus latronibusque obsessum pergentes. Illi quippe caute et celeriter proficiscuntur, seque observant et timorate incedunt, seque mutuo cohortantur, atque ad reluctandum se præparant. Ita et nos per vitæ hujus exsilium circumspecte ac velociter seu ferventer properemus ad patriam, et invicem exhortemur nos ipsos ad meliora, ad renitendum peccatis, ad prævalendum dæmonibus, juxta illud Apostoli: Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.7 Orando quoque pro invicem et virtuosa præbendo exempla, juvemus nos mutuo:8 nam frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas munita. Secundo, ex parte præmii nobis promissi ac præparati: quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt quæ præparavit Deus diligentibus se, qui sibi prompte ac reverenter deserviunt:910 quibus pro brevi modicoque obsequio præstat præmium sempiternum, ineffabiliter magnum ac plane contentativum, utpote sui ipsius beatificam fruitionem, claram ac superjucundissimam visionem. Tertio, ex parte obligationis multiplicis. Tot etenim bona, tot dona ac beneficia a Deo suscepimus, quod ei cum omni diligentia et amore servire tenemur: alioqui ingrati omnique bruto erimus viliores.

Horum itaque consideratio nos inflammet, ita ut in omni cultu ac opere Omnipotentis simus semper alacres, diligentes, providi ac ferventes, et ipsam acediam vehementissime odiamus. De qua loquitur Cassianus: Quum acedia miserabilem obsederit mentem, horrorem loci, cellæ fastidium, Fratrum quoque qui cum eo vel eminus commorantur, tanquam negligentium ac minus spiritualium, parit contemptum; atque ad omne opus quod intra septa sui cubiculi est desidem statuit et inertem, nec eum in cella desinit residere, nec lectioni operam dare. Iterum, ut Cassianus ac Climacus protestantur, pestis hæc facit religiosum alium locum appetere, ita ut dicat se in loco quo est non posse proficere. Parit quoque acedia desiderium visitationis extraneorum ac hospitum, cum quibus in confabulationibus et repausationibus corporalibus tempus taliter qualiter expendatur.

Insuper religiosus surgere debet a somno naturæ, somno videlicet corporali, ne extra et ultra tempus in ordine suo statutum dormitioni indulgeat, nisi necessitate cogatur. Potissimum ad matutinale Officium alacriter est surgendum signo audito, signo utique Regis magni, principis summi, Dei altissimi. Non est tunc modice repausandum, torpendum aut differendum, ne quis in somnolentiam relabatur; sed principio torporis oportet resistere seque de lectulo indilate excutere. Erubescat miser ac piger tunc in Dei præsentia, in angeli sui conspectu se reclinare et somno vacare, acedia obrui, pigritia superari, dum sui confratres ad Dei consurgunt præconia, et manus suas levant ad Creatorem, eique corde ac vocibus sacrificium laudis et thymiama offerunt devotionis atque orationis fragrantiam. Erubescat facere coram Deo et angelo sancto, quod coram viris honestis facere verecundaretur. Denique, si alicui tanta a Deo gratia datur et vires id patiuntur, bonum et sanctum est prævenire vigilias et somno partem detrahere : quod tamen cum discretione agendum censetur.

Præterea, a somno contemplationis, quamvis sit saluberrimus, sæpe surgendum est. Porro somnus contemplationis, de quo ait Scriptura, Misit Dominus soporem in Adam;11 In pace in id ipsum dormiam et requiescam :12 hic (inquam) somnus, est contemplationis quies et pax, sive excessus et obdormitio mentis purissimæ in dilecto et superamabilissimo Deo, in fonte lucis supersplendidissimo ac æterno, dum mens devotissima, Deo desuper radiante, cuncta terrena atque creata transcendens, per contemplationem theoricam ardentissimumque amorem in Dominum majestatis levatur, rapitur, absorbetur, obdormit et conquiescit. Ab hoc suavissimo ac saluberrimo cœliformique somno surgendum est præsidenti, dum ex officio tenetur ad alia, aut subditorum suorum exigit salus, infirmitas postulat, causa requirit, ne negligat sibi commissos. Conformiter subditus ab exercitiis contemplativæ vitæ debet cessare, dum suus superior sibi injungit opus vitæ activæ, aut confratrum suorum requirit infirmitas, aut quævis indigentia seu rationabilis causa.

Postremo, hoc sacro Adventus tempore, ab omni acediæ vitiorumque somno strenue consurgamus, atque in Dei opere simus ferventes, quemadmodum in Vitaspadrum quidam sanctus senior ait : Oportet, filioli, ut odio habeamus omnem requiem vitæ præsentis, et delectationes corporeas ac ventris suavitatem, nec honorem ab hominibus requiramus : et dabit nobis Dominus Jesus cœlestes honores et requiem in vita æterna. Somnum quoque non in saturitate et resolutione corporis admittamus, ut humiliare possimus passiones et vitia carnis : satietas enim somni sensum mentemque hominis stupidum reddit ac pigrum; vigiliæ autem tam sensum quam mentem nostram subtiliorem ac puriorem efficiunt. Propter quod sancti Patres dixerunt, quod vigiliæ sanctæ purificant atque illuminant mentem ad inhærendum Altissimo.

Footnotes

  1. Prov. v, 22. ↩

  2. Apoc. iii, 16. ↩

  3. Jer. xiv. viii, 10. ↩

  4. Hebr. xii, 28. ↩

  5. Josue xxiv, 14. ↩

  6. I Par. xxviii, 9. ↩

  7. Hebr. iii, 13. ↩

  8. Prov. xviii, 19. ↩

  9. I Cor. ii, 9. ↩

  10. Is. lxiv, 4; ↩

  11. Gen. II, 21. ↩

  12. Ps. IV, 9. ↩

Chapter 11 of 211