Sermo 5
DE SIGNIS JUDICIUM ULTIMUM PRÆCESSURIS.
REVELABUNT cœli iniquitatem pravorum, et terra adversus eos consurget. Job xx, 27.
Videmus in sæculo isto, quod patrefamilias interfecto aut læso sive offenso, filii ejus et propinqui atque domestici conturbantur et ad vindicandum se præparant; nec solum patrifamilias, sed etiam sibimetipsis reputant forefactum. Pariformiter, instante die novissimo, quasi universitas creaturarum contra ingratos, impios et perversos concitabitur atque ad ultionem armabitur, quemadmodum scriptum est : Creatori deserviens, creatura exardescet in tormentum adversus injustos.1 Hinc, sicut præhabitum est, luminaria cœli, sol, luna ac sidera, imminente judicio obscurabuntur, ad insinuandum quod impii indigni sint ministerio ac luce ipsorum. Similiter in mari, terra et aere horribilia signa præcedent, ut tactum est. Quod etiam fiet, ut per tam horribilia signa ad breve tempus durantia, præsignentur illa incomparabiliter horribilia mala pœnaria mox futura, quorum quædam nunquam sunt peritura. Insuper, quoniam teste Apostolo, omnia cooperantur electis in bonum, singula illa etiam fient ad electorum hominum qui tunc vivent profectum, qui inde territi purgabuntur.2 Tunc ergo armabit Deus creaturam ad ultionem inimicorum, et pugnabit pro Creatore contra insensatos orbis terrarum.3 Ideo sicut bello imminente fieri solet armorum ostensio, sic ante novissimam ultionem ostendet Omnipotens creaturam armatam ad exercendam injuriarum sui creatoris vindictam.
Præterea S. Hieronymus ponit quindecim signa præcedentia illud judicium, dicens quod primo die omnia maria exaltabuntur quindecim cubitis super montes. Secundo die prosternentur ita profunde ut videri vix valeant. Tertio die in statum redigentur antiquum. Quarto die belluæ et omnia animalia quæ moventur in aquis, congregabuntur et super pelagus levabuntur, per modum contentionis invicem mugientes. Quinto die omnia volatilia cœli congregabuntur in campis, invicem plorantia, non gustantia neque bibentia. Sexto, flumina ignea surgent, ab occasu solis contra faciem firmamenti usque ad ortum solis fluentia. Septimo, omnia sidera errantia et fixa spargent ex se igneas comas, sicut cometæ. Octavo, erit magnus terræ motus, ut omnia animalia prosternantur. Nono, omnes lapides magni et parvi dividentur in quatuor partes, unaquaque aliam collidente. Decimo, omnes plantæ fluent sanguineum rorem. Undecimo, omnes montes et colles ac ædificia in pulverem redigentur. Duodecimo, omnia animalia venient de desertis et montibus ad campos, mugientia nilque gustantia. Tertiodecimo, omnia sepulcra aperientur. Quartodecimo, omnes homines de habitaculis recedent, non intelligentes neque loquentes, sed discurrentes. Quintodecimo, omnes morientur, et resurgent cum mortuis diu ante defunctis.
Porro quidam allegant S. Hieronymum ista scribentem, et auctoritate Hieronymi probant ista ventura, quasi Hieronymus secundum propriam mentem hæc asserat: hoc autem incautum est. Nam ut super quartum Sententiarum, distinctione quartagesima octava, Thomas testatur, Hieronymus non scribit illa assertive, sed recitative, quia in Annalibus Judæorum ea reperisse se dicit. Dicit etiam Thomas, quod signa ista valde parum verisimilitudinis habent. Idem dicit Richardus de Mediavilla super quartum. Bonaventura quoque, recitatis his signis, subdit: An hæc ita se habeant, Deus novit.
Verumtamen mihi videtur, salva reverentia tantorum doctorum, quod horum quindecim signorum aliqua quamdam certitudinem sortiuntur, et quædam eorum verisimilitudinem quamdam. Communiter enim doctores catholici dicunt, quod tunc erit maximus terræ motus: quo dato, animalia prosternentur. Item tunc stellæ cadere videbuntur, quoniam comas igneas ex se spargent. Iterum ex vehementissimo illo terræ motu lapides confringentur: nam et Christo in cruce pendente, facto terræ motu, scissæ sunt petræ. Rursus asserunt Sancti, quod complanabitur terra: ergo probabile est quod montes, colles ac ædificia in pulverem redigentur. Item, quod de apertione sepulcrorum dicitur, credibile satis apparet: siquidem tempore passionis dominicæ aperta sunt monumenta, ut evangelista Matthæus fatetur. Præterea, quod ultimo die omnes qui tunc erunt, morientur et protinus cum aliis surgent ac judicabuntur, Sancti atque doctores affirmant. Et quoniam Christus ait, quod tunc erit in terra pressura gentium præ confusione sonitus maris et fluctuum, valde probabile est quod tunc erit maxima atque insolita elevatio depressioque aquarum. Iterum, quia tunc imminebit destructio ac sempiterna desitio piscium, avium et brutorum, atque plantarum, credibile reor quod aliquæ inconsuetæ immutationes ac desolationes apparebunt in eis. Quod autem de fluminibus igneis dicitur, magis incertum videtur, quanquam ad hoc possit applicari illud Danielis: Fluvius rapidus igneusque a facie ejus egrediebatur. Insuper verisimile puto, quod ex signis judicium præcessuris tantus stupor, perturbatio, mœror et afflictio homines apprehendet, quod velut amentes ibunt.
Verumtamen ego in his nihil affirmo ultra id quod sacra docet Scriptura et tenet Ecclesia; sed beatissimi principis Apostolorum Petri verba commemoro, in secunda sua dicentis epistola: Adveniet dies Domini ut fur, in quo cœli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera exurentur: quum ergo hæc omnia dissolvenda sint, quales oportet nos esse in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et properantes in occursum diei Domini nostri Jesu Christi, per quem cœli ardentes solventur, elementa vero ignis ardore tabescent?
Denique, sicut sanctus ait Hieronymus, judicaturo Domino, lugubre mundus immugiet, et tribus ad tribum pectora ferient. Potentissimi quondam reges nudo latere palpitabunt. Adducetur cum suis stultis Plato discipulis. Tunc Aristotelis argumenta non proderunt, quum venerit ille filius pauperculæ quæstuariæ judicaturus orbem terræ. Tunc plangent se super ipsum omnes tribus terræ, id est multi de tribubus cunctis, qui ingratitudinem suam atque miseriam sero deflebunt. Tunc quoque apparebit crux Christi in aere, atque ut aliqui ponunt, tunc reintegrabitur, sicut et pulveres in corpora consolidabuntur; vel aliquid lucidum in crucis specie apparebit. Quid tunc Judex ille justissimus faciet de injustis judiciis, qui ipsas quoque justitias judicabit, qui male judicata rejudicabit? Tunc maxime durissimum fiet judicium in his qui præsunt; et qui nunc libenter judices sunt et prælati, tunc Judicem illum non libenter adspicient, secundum Gregorium.
Postremo, quamvis quindecim signa prætacta certitudinem absolutam non habeant, prædicator tamen cum cautela absque assertione temeraria potest ea populo denuntiare, ad incutiendum eis timorem et compunctionem salubrem. Itaque, juxta doctrinam Apostoli, cum timore et tremore nostram operemur salutem, et omne tempus fructuose expendere satagamus, atque quotidie nosmetipsos examinemus, dijudicemus ac puniamus, ne a Domino judicemur.
II Petr. III, 10-12.
Apoc. I, 7.
Ps. LXXIV, 3.
Sap. VI, 6.
Philipp. V, 12.
1 Cor. XI, 31.
Matth. XXVII, 51.
Ibid. 52.
Luc. XXI, 25.
Dan. VII, 10.
QUÆSTIONES SOLUTIONESQUE EARUM
DE FINALI JUDICIO
QUUM unusquisque in suo obitu judicetur ac præmietur a Christo, quid necesse est ut in fine mundi fiat generale judicium, præsertim quum non judicet Dominus bis in id ipsum?4 Ad hoc S. Thomas respondet, quod quilibet homo est singularis persona, et cum hoc est pars totius generis humani: ideo duplex ei debetur judicium. Unum particulare, quod fit de eo statim post mortem, quando recipit secundum ea quæ gessit in corpore, quamvis non plene, quia non quoad corpus, sed quoad animam tantum. Aliud autem judicium ei debetur in quantum est pars generis humani; quemadmodum etiam secundum humanam justitiam aliquis judicari dicitur quando judicatur communitas cujus ipse est pars: sicque in finali judicio, quando fiet universalis separatio malorum a bonis, etiam quilibet dicitur judicari. Non tamen bis judicat Deus in id ipsum, quia non duas pœnas totales pro uno infligit peccato; sed pœna quæ ante judicium complete inflicta non fuit, tunc infligetur completa quando in corpore et anima impii punientur. Itaque quilibet judicatur particulari judicio pro suis operibus, non solum secundum quod sibi secundum se competit, sed etiam prout competit gubernationi universi. Unde differtur præmiatio unius pro aliorum utilitate, ut ait Apostolus.5 Pœna quoque unius cedit ad profectum alterius. Hinc restat universale judicium, quatenus sicut omnia in principio mundi immediate processerunt a Deo in esse, ita in fine ab ipso ultima mundi completio datur, unoquoque accipiente finaliter quod ei debetur secundum se ipsum. Idcirco in illo finali judicio manifeste apparebit divina justitia quantum ad omnia: quæ nunc aliquando occultatur, quia interdum de uno disponitur ad utilitatem aliorum aliter quam manifesta ejus opera videntur exigere. Unde tunc fiet generalis bonorum a malis divisio, quia ultra non erit locus ut mali per bonos aut boni per malos proficiant: propter quem profectum in sæculo isto permixti sunt, quoadusque status vitæ præsentis per divinam providentiam gubernatur. Et quoniam universale judicium directe respicit universitatem hominum, hinc quamvis hominibus ante judicium sit certa notitia de sua condemnatione aut præmio, non tamen omnibus omnium damnatio vel præmium interim innotescit; sed hoc in generali fiet judicio, quando etiam singulorum facta singulis elucescent, ut omnibus constet quam justa sint Dei judicia.
Secundo potest quis quærere, an finale judicium quantum ad disceptationem atque sententiam Judicis, fiet per locutionem vocalem. Ad hoc S. Thomas respondet: Quid circa hanc quæstionem sit verum, pro certo definiri non potest; sed probabilius æstimatur, quod totum illud judicium, et quantum ad discussionem, et quoad accusationem malorum et commendationem bonorum Judicisque sententiam de utrisque, mentaliter perficietur. Si enim vocaliter singulorum facta recitarentur, inæstimabilis ad hoc temporis magnitudo exigeretur; si autem mentaliter perficietur, fieri poterit in momento. Huic responsioni videtur favere quod ipsemet Christus ait apud Matthæum: Sicut fulgur exit ab oriente et apparet usque in occidentem, sic erit adventus Filii hominis.6 Quod a Luca sic refertur: Sicut fulgur coruscans de sub cœlo, in ea quæ sub cœlo sunt fulget, ita erit Filius hominis in die suo.7 Hæc tamen auctoritas aliter potest exponi, utpote, quod adventus Christi erit instar fulguris clarus et manifestus, seu velox atque terribilis, vel omnia sua claritate illustrans atque abscondita pandens.8
Tertio quæritur, an Christus judicabit secundum naturam humanam. Respondetur, quod prolatio sententiæ sive discussio meritorum competit Christo secundum naturam assumptam; principalis vero auctoritas judicandi competit ei ex natura divina.
Quarto quæritur, an omnes homines in ultimo judicio judicabuntur. Respondetur, quod ad judicium pertinent duo, videlicet discussio meritorum et retributio præmiorum. Quantum ad secundum istorum, omnes judicabuntur, finalem ac plenam accipiendo præmiationem. Sed quantum ad primum, non judicabuntur nisi in quibus est operum bonorum ac malorum permixtio: ideo infideles non judicabuntur hoc modo neque perfecti, sed fideles in quibus aliquid boni fuit et mali, quorum aliqui salvabuntur qui Deo magis quam creaturis inhæserunt, ceteri damnabuntur.
Multa alia possent hic quæri, quæ in scriptis doctorum super quartum Sententiarum habentur, ibique requirantur.
Footnotes
Chapter 10 of 211