Skip to the text

Sermo 2

DE METUENDISSIMA DISTRICTIONE FINALIS JUDICII.

HORRENDUM est incidere in manus Dei viventis. Hebr. x, 31.

In his verbis sanctus Apostolus compendiosissime tangit ac docet, quam districtum ac metuendum sit Dei judicium quo judicat homines. Et quamvis particulare judicium Dei, quo judicat unumquemque in sua morte, sit valde terribile, maxime tamen est metuendum atque districtum universale judicium Dei, quo in die novissimo judicaturus est universos. Et hujus quidem judicii terribilitas summa primo pensatur ex hoc quod tam multa terribilia signa ipsum præcedent, videlicet: obscuratio solis et lunæ ac siderum prout in præcedentibus exstat expositum, pressura gentium, fragor sonituum maris ac fluctuum, arefactio hominum præ timore.

Secundo, idem pensatur ex qualitate seu proprietatibus Judicis summi tunc judicaturi, videlicet Christi, qui est verus Deus et verus homo. Qui judex est summe et incomparabiliter formidandus. Primo, ratione suæ omnipotentiæ, cui nullus potest resistere, quam nullus potest effugere, a qua nullus poterit tunc alium liberare, quemadmodum ipse in Deuteronomio ait, Non est qui de manu mea possit eruere.123 Unde apud Jeremiam testatur: Quis similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor qui resistat vultui meo?4 Hæc consideratio movit beatum Job ad dicendum: Cogitationem Dei nemo avertere potest, et quodcumque voluit, fecit: idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.5 — Secundo, ratione sapientiæ suæ, quam nil potest latere, juxta illud Ecclesiastici:6 Oculi Domini multo plus lucidiores super solem, circumspicientes omnes vias hominum. Idcirco sanctus Job dixit: Nonne ipse considerat vias meas, et omnes gressus meos dinumerat?7 Hinc innumerabilia vitia quæ nos ipsi non advertimus neque cognoscimus, tunc contra nos quasi de insidiis erumpent, exsurgent, objicienturque nobis. Propter quod orat Psalmista: Ab occultis meis munda me, Domine.8 Sanctus quoque Gregorius loquitur: Sic Deus vias nostras considerat, ut nec minimæ cogitationes nec minutissima verba, quæ apud nos viluerunt nec reputantur, in ejus judicio indiscussa permaneant. Hinc etiam S. Leo Papa fatetur: Ista est Judicis summi scientia, iste tremendus adspectus ipsius, cui pervium est omne solidum, et apertum omne secretum; cui obscura clarent, muta respondent, silentium confitetur, et sine voce mens loquitur. Et ideo quum ejus sapientia sit talis ac tanta, contra eam nihil valebunt allegationes advocatorum, neque sophismata philosophorum, nec præclarissima eloquia oratorum, neque astutiæ versutorum. Sanctus quoque Hieronymus: Quanti (inquit) elingues et muti feliciores tunc erunt loquacibus et facundis? quanti pastores philosophis? quanti rustici oratoribus? Quanti hebetes tunc præferentur argutiis Ciceronis? B — Tertio, summe formidandus est Judex iste ratione suæ justitiæ, quæ non minus magna et infinita est, quam misericordia ejus; idcirco nullum peccatum deserit impunitum, juxta illud Job:9 Deus inultum abire non patitur. Et videmus quod quanto aliquis judex est justior, tanto plus odit iniquitatem atque districtius ulciscitur eam. Idcirco dies ille judicii erit dies summi rigoris, secundum illud Isaiæ prophetæ: Ecce Dominus Deus ut ignis veniet, ardens furor ejus, et gravis ad portandum.10

Tertio, etiam pensatur terribilitas divini judicii ex conditione, qualitate et proprietatibus judicandorum, videlicet hominum, qui sunt debiles ac fragiles creaturæ, ad omnia mala proni, et infinitis periculis modo circumdati, atque incerti an amore sint an odio digni.11 Si ergo nos ipsos et pericula ac peccata nostra ac ignorantiam rite perpendimus, infinita est nobis ratio formidandi divinum judicium, qui penitus ignoramus an finaliter simus damnandi. Propterea supplicavit Psalmista:12 Non intres in judicium cum servo tuo, Domine. Sanctus quoque Job ait: Non justificatur homo compositus Deo;13 si voluerit cum eo contendere, non poterit respondere unum pro mille. Et denuo: Deus, cujus iræ resistere nemo potest, sub quo curvantur qui portant orbem:14 quantus ergo ego sum, ut respondeam ei et loquar verbis meis cum eo? Non ergo immoderate aut contumaciter excusemus nos ipsos, quando a superioribus aut a proximis nostris corripimur. Etiamsi de his quæ nobis objiciuntur conscii nobis non sumus, tamen propter occulta peccata nostra æquanimiter ferre debemus, quoniam per Jeremiam Dominus loquitur:15 Ecce judicio contendam tecum, eo quod dixeris, Non peccavi. Correpti ergo et etiam castigati, humiliter illud Job fateamur, dicentes ex corde: Peccavi et vere deliqui, et ut eram dignus non recepi.16 Interdum tamen ad vitandum scandalum proximorum, potest se homo humiliter excusare dum innocens est.

Quarto, pensatur terribilitas divini judicii ex inflexibilitate Judicis summi et irrevocabilitate suæ sententiæ: quia ut sanctus asserit Augustinus, ille Judex tunc nec gratia, favore seu blanditiis prævenitur, nec misericordia flectitur, nec donis corrumpitur, nec satisfactione aut pœnitentia mitigatur. Ideo nunc agat unusquisque pro se quamdiu locus et tempus est misericordiæ, quia tunc erit locus justitiæ.

Quinto, idem pensatur ex terrifico adspectu Judicis circa iniquos, quibus inæstimabilis pœna erit iratum Judicis cernere vultum, qui impiis per Amos comminatur: Ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno.17 Unde sanctus Job locutus est Deo: Quis mihi tribuat ut in inferno protegas me et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei?18 Ideo tunc implebitur quod apud Osee legitur:19 Dicent montibus, Operite nos; et collibus, Cadite super nos.

Sexto, idem pensatur ex magnitudine pœnæ quæ reprobis infligetur: quæ erit æterna damnatio, perpetua infernalis ignis perpessio, cum dæmonibus nunquam finienda permansio. Si ergo mors temporalis timetur, quanto magis metuendus est cruciatus ille acerbissimus, incomparabilis et æternus? De quo pronuntiaturus est Judex: Ite, maledicti, in ignem æternum qui paratus est diabolo et angelis ejus.20

Septimo, idem pensatur ex dispositione in qua mundus tunc stabit: quoniam ut devotus ait Anselmus, a dextris tunc erunt peccata accusantia; a sinistris, infinita dæmonum turba ad accusandum promptissima; subtus, terrendum chaos inferni; superius, Judex iratus, mundus ardens; intus, conscientia urens. Ibi vix justus salvabitur. Heu, miser peccator sic deprehensus quo fugiet? Impossibile erit fugere, intolerabile apparere. Tunc quoque omnes angelici spiritus aderunt, et visibiliter apparebunt, in forma utique reprobis valde terrifica. Quum ergo unius angeli apparitio sensibilis, sit fragilitati humanæ tam intolerabilis: quam intolerabile et horrendum erit iniquis, videre tam innumerabilia angelicorum spirituum millia in sensibili forma, instar Judicis reprobis metuenda? Ecce sanctus Daniel propheta ad apparentem sibi angelum visibiliter dixit: Domine, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et emarcui;21 sed et halitus meus intercluditur, et nihil in me remansit virium. Imo ut legitur ibi, sanctus ille Propheta præ visionis illius horrore in terram collapsus loqui nequivit, sed vultu terræ adhæsit.22 Si ergo unius angeli visio justum ita exterruit, dejecit, prostravit: quam inenarrabiliter omnium angelicorum agminum sensibilis visio impios perterrebit?

Octavo, idem pensatur ex multitudine eorum qui aderunt: quoniam universum genus humanum omnesque angeli sancti et dæmones cuncti erunt præsentes, et impiorum peccata singulis innotescent, ut omnibus constet justissimum esse Dei judicium. Si ergo unicuique intolerabile videtur, si omnia ejus peccata jam coram decem aut viginti hominibus sibi apertissime recitarentur: quam confusibilissimum pœnalissimumque consistet damnandis, quod eorum peccata tot millibus innotescent? Unde de quodam juvene legitur, quod quum vellet cœnobium intrare, et mater ejus omnibus modis eum niteretur retrahere, illeque diceret, Animam meam volo salvare, tandem religionem ingressus est, et negligenter in ea vixit. Post aliquot igitur annos, ordinante sic Deo piissimo, vidit in visione quasi se raptum ad Dei judicium, et propter negligentiam suam cum impiis deputatum: inter quos mater ejus damnata eum conspiciens, cœpit exprobrare eidem, dicendo: O fili, et tu ad loca hæc tormentorum venisti? Ubi est quod dixisti, Animam meam volo salvare? His in visione visis atque auditis, juvenis ille evigilans et ad se rediens, dixit: Si matris meæ exprobrationem ferre non potui, quomodo in die judicii tam Christi quam angelorum qui aderunt exprobrationem pati potero? Ex illa itaque die cœpit Frater ille in omnibus se emendare, atque in vigiliis, abstinentiis, orationibus et ceteris sanctis operibus Deo diligentissime ministrare.

Omnia itaque jam prætacta sollicite attendamus, ut cum S. Hieronymo dicere valeamus: Quoties diem illum considero, toto corpore contremisco. Sive enim comedo, sive bibo, sive aliud aliquid facio, semper videtur mihi tuba illa terribilis sonare in auribus meis: Surgite, mortui, venite ad judicium. Ut enim docet Gregorius, præsentis temporis ita est agenda lætitia, ut sequentis judicii amaritudo nunquam recedat a memoria. Unde sanctus abbas Ammon dixit: Cogita sicut clausi in carcere. Interrogant namque: Ubi est judex? quando veniet? Et ipsa exspectatione pœnarum suarum plorant. Sic Christianus debet semper esse suspectus, et se objurgare dicendo: Væ mihi; quomodo stabo ante tribunal Christi, et omnium actuum meorum rationem præstabo? Hinc quoque abbas Elias dixit: Ego tres res timeo: unam, quando egressura est anima mea de corpore; aliam, quando præsentandus sum coram Deo; tertiam, quando de me proferetur sententia. Ex his patet quam vehementer sancti Patres metuebant judicium Dei. Unde quum quidam Patrum vidisset Fratrem quemdam ridentem, ingemiscens dixit: Coram cœlo et terra rationem reddituri sumus totius vitæ nostræ, et tu rides? Omnis ergo levitas et dissolutio repellatur a nobis, et coram Judice summo omnia intuente, pure atque sollicite conversemur.

Footnotes

  1. Deut. xxxii, 39. ↩

  2. Tob. xiii, 2. ↩

  3. Esther xiii, 9. ↩

  4. Jer. xlix, 19. ↩

  5. Job xxiii, 13, 15. ↩

  6. Eccl. xiii, 28. ↩

  7. Job xxxi, 4. ↩

  8. Ps. xviii, 13. ↩

  9. Job xxiv, 12. ↩

  10. Is. xxx, 27. ↩

  11. Eccle. ix, 1. ↩

  12. Ps. cXLII, 2. ↩

  13. Job ix, 2, 3. ↩

  14. Ibid. 13, 14. ↩

  15. Jer. II, 35. ↩

  16. Job XXXIII, 27. ↩

  17. Amos II, 13. ↩

  18. Job XIV, 13. ↩

  19. Osee X, 8. ↩

  20. Matth. XXV, 41. ↩

  21. Dan. X, 8, 16, 17. ↩

  22. Ibid. 15. ↩

Chapter 7 of 211