Skip to the text

Sermo 4

DE ORDINE ET PROCESSU FINALIS JUDICII.

ECCE ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. Malach. iv, 5.

In his verbis duo tanguntur. Primum est promissio Dei de Eliæ adventu, quum dicitur : Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam. Secundum est aliqualis determinatio temporis, quoniam ante secundum Christi adventum seu ante diem judicii veniet. Quamvis enim, ut Christus in Evangelio edocuit, dies judicii sit angelis hominibusque ignotus, aliqua tamen signa ipsum præcedent, ex quorum præsentia innotescet propinquitas extremi judicii.1 Sed quia incertum est quando signa illa evenire incipient, de aliquibus quoque signis illis incertum est quamdiu durabunt; propterea dies judicii vere incertus asseritur. Omnibus vero hinc inde pensatis, videtur difficile explanare quo ordine venient quædam eorum quæ tunc ventura creduntur.

Denique S. Augustinus vicesimo libro de Civitate Dei, capitulo tricesimo, ait: In extremo judicio vel circa illud, has res credimus esse venturas: Eliam Thesbiten, fidem Judæorum, Antichristum persecuturum, Christum judicaturum, mortuorum resurrectionem, bonorum malorumque remunerationem, mundi conflagrationem ejusdemque renovationem. Quæ omnia ventura esse credendum est; sed quibus modis et quo ordine venient, magis tunc docebit rerum experientia, quam nunc ad perfectum hominum intelligentia consequi valet. Existimo tamen eo quo a me commemorata sunt ordine esse ventura. Ex horum tenore verborum patescit, quod Augustinus hæc dicit opinative, non assertive, quoad ordinem fiendorum. Et hoc etiam ait Thomas super quartum Sententiarum, probans ibidem ex Scripturis, quod ista non venient ordine ab Augustino prætacto: siquidem conflagratio mundi per ignem præcedet judicium quantum ad inceptionem illius ignis; et durante judicio, stabit mundus in illo igne, quemadmodum in Psalmo evidenter prædictum est: Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus;2 itemque, Ignis in conspectu ejus exardescet, et in circuitu ejus tempestas valida.3

Insuper difficultas videtur præcipua de ordine adventus Eliæ et Antichristi. Communiter enim dicunt doctores, quod ad prædicationem Enoch atque Eliæ Judæi tunc convertentur, Antichristi falsitate detecta. Nam et Christus in Evangelio loquitur: Elias quum venerit, restituet omnia.4 Malachias quoque propheta prædixit, quod Elias convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres:5 per quod insinuatur conversio Judæorum, per quam sanctis Patriarchis reconciliabuntur. Nihilo minus dicunt doctores, quod gens Judæorum Antichristo familiarius et copiosissime adhærebit. Unde videtur quod Antichristus venturus ac prædicaturus sit ante Eliæ adventum: aliter Judæi non crederent ei, sed Eliæ. Sed contra hoc rursus objicitur, quia dicunt doctores quod Antichristi persecutio improvise erumpet: quod qualiter verum est, si Elias Antichristum præcedet, et ejus prædicationem ac persecutionem prænuntiabit? Est itaque advertendum, quod Haymo, Beda, Albertus, Nicolaus de Gorra, ponunt duplicem Antichristi adventum: primum occultum, qui est ejus nativitas et vitæ suæ processus, quousque incipiet Christum aperte blasphemare et Ecclesiam persequi; et hanc persecutionem, prædicationem et manifestationem Antichristi appellant secundum ejus adventum. Et sentiunt aliqui, quod inter hos duos Antichristi adventus venient Elias et Enoch, et contra Antichristi mox futuri fallacias prædicabunt; imo per tempus Elias cum Enoch, et Antichristus cum suis, contra se invicem prædicabunt, et tandem Domino permittente, Elias et Enoch ab Antichristo occidentur; postmodum, Antichristo occiso et ejus falsitate patefacta, omnes Judæi convertentur ad Christum.

Porro, juxta doctrinam Apostoli in epistola ad Thessalonicenses, Antichristus non veniet, nisi discessio venerit prius, id est recessus principum ab obedientia Romani imperii, vel particularium Ecclesiarum ab obedientia apostolicæ Sedis. Et tunc maxime abundabit iniquitas, patebitque via adventui Antichristi.6 Qui quum in primis aliquos sibi attraxerit, incipiet fidem christianam acerrime persequi, et fideles in fide constantes atrocissime trucidare;7 atque innumerabiles populos fallet ac sibi adjunget variis modis, hoc est : per munera, per minas et blandimenta, per tribulationes quas inferet Christianis, in quibus multi deficient; per simulatam sanctitatem, per allegationem Scripturarum fallacem, per mirabilia signa quæ faciet ipse et ejus satellites, quæ ope diaboli fient. Hinc sicut Christus prædixit, erit tunc tribulatio talis qualis ab initio mundi non fuit nec erit.8 Quod etiam in Daniele scriptum est, Gabriele angelo ad Danielem loquente : In tempore illo consurget Michael princeps magnus, et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Quemadmodum autem persecutio Antichristi erit crudelissima atque gravissima, sic et brevissima erit : quia per annos tres cum dimidio erit durans quantum ad vehementiam suam. Propter quod ait Salvator : Nisi abbreviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur.9

Deinde, Antichristo occiso, pene omnes convertentur ad Christum, et sicut prætactum est atque ex Daniele propheta elicitur, quadraginta quinque dies. dabuntur tunc ad pœnitendum his qui ab Antichristo decepti exstiterint.10 Verumtamen quidam induratissimi sceleratissimique ex satellitibus Antichristi non pœnitebunt; imo videntes mundum non statim finiri, dicent : Quamvis princeps noster sit mortuus, nos tamen pacem habemus. Et de istis intelligitur quod ait Apostolus : Quum dixerint, Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus.11 Quod item apud Matthæum loquitur Christus : Sicut erant in diebus Noe edentes et bibentes, etc. Post dies vero illos quadraginta quinque, statim evenient signa de quibus præhabitum est, scilicet : Erunt signa in sole et luna, etc.1213 Putant aliqui, quod obscuratio seu illa eclipsis durabit per multos dies, quod non videtur ex Scripturis posse probari : ideo reor incertum quamdiu sit duratura.

Instante deinceps die judicii, succendetur divina virtute ignis conflagrationis : qui elementa purgabit, videlicet terram, aquam et aerem, et omnia terræ nascentia et mixta ac animalia; homines quoque quos vivos invenerit, destruet seu occidet. Homines autem qui in illo igne occidentur, cum aliis mox resurgent; eritque ille ignis bonis pro purgatorio, si habuerint quid purgandum. Occupabit quoque ignis ille tantum de spatio sicut occupaverunt aquæ diluvii, ita quod quindecim cubitis erit montibus altior; nec pertinget usque ad sphæram lunæ, ut quidam dixerunt. Et hoc super quartum Sententiarum probat Thomas auctoritate Scripturæ : quoniam in secunda S. Petri Canonica scribitur, quod illi cœli reservantur igni, qui fuerunt per aquam purgati.14 Augustinus quoque vicesimo de Civitate Dei affirmat, quod ille mundus qui diluvio periit, igni reservatur. Et Petrus apostolus loquitur de cœlis aeriis. Aquæ autem diluvii non pertingebant usque ad orbem lunæ, sed quindecim cubitis super altitudines montium stabant : in tantum ergo ignis ille ascendet.

Præterea, Christo se movente ad descendendum ad locum judicii, Michaelem (ut aliqui dicunt) præmittet, qui dicet : Surgite, mortui, venite ad judicium. Tunc subito per omnipotentiam Dei fiet resurrectio mortuorum, et Christus descendet, sicut ait Apostolus, in jussu et in voce Archangeli, et in tuba Dei.15 Christo igitur ad judicandum sedente, stabit mundus in igne conflagrationis, qui electorum corpora non affliget, quemadmodum ignis fornacis non læsit Ananiam, Azariam et Misaelem, ut in Daniele habetur.16 Reprobos vero ille ignis incendet et amarissime puniet. Facta demum discussione meritorum, Christus dicet electis : Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.17 Deinde dicturus est impiis, quorum corpora erunt luto plumboque graviora, tenebrosa, turpissima, imo (ut creditur) turpiora quam quando pro media parte fuerunt a vermibus in sepulcris corrosa, ita quod ipsimet reprobi se adspicientes, de tanta sua deformitate stupebunt et propriam turpitudinem abhorrebunt; his itaque dicturus est Christus: Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.18 Hac prolata sententia, videbunt reprobi ad suæ calamitatis ac desolationis augmentum, Christum cum universitate Sanctorum ad alta cœlorum cum inæstimabili gaudio ascendentem, ut impii hoc videntes, æternaliter memores sint quantam beatitudinem amiserunt. Tunc ignis ille conflagrationis damnatos involvet, quos terra, os suum aperiens, absorbebit; descendentque in profunda inferni, humo operti. Quidquid autem caloris et impuritatis in igne conflagrationis fuerit, cum illis descendet æternaliterque manebit; quidquid vero puritatis et claritatis in ipso exstiterit, in superioribus ad electorum gloriam permanebit.

Tunc protinus innovabitur mundus, et complanabitur terra, eritque pulchra ut aurum, aqua sicut crystallus, aer ut cœlum, ignis ut sidera;19 lux lunæ erit septemplex, seu tanta ut modo lux solis; lux etiam solis septempliciter erit, seu septies tanta ut nunc; siderum quoque lux proportionabiliter creditur tunc augenda, et orbes cœlestes tantumdem clarificabuntur ut novit qui dabit. Tunc sol perpetuo stabit in oriente, luna jugiter plena in occidente, et motus cessabit cœlorum, eruntque omnia in statu ac termino in quo sine fine manebunt.

Hæc omnia sapienter pensemus, profunde intueamur, frequenter meditemur; et tunc omnia vana, carnales delicias, temporales divitias, mundanos honores parvi pendemus, timorati efficiemur, et Deo altissimo sollicite serviemus. Districtionem quoque divini judicii tam in morte cujuslibet hominis quam in die novissimo, attendamus quotidie. Unde legitur tertio libro Vitaspatrum, quod dum sanctus ille abbas Agathon eremita fuerat moriturus, per tres dies mansit immobilis, apertos oculos tenens; pulsaveruntque eum discipuli ejus, dicentes: Abba, ubi es? Respondit: In conspectu divini adsisto judicii. Dixerunt ei: Numquid times? Qui ait: Hucusque laboravi virtute qua potui in custodiendo mandata Dei; sed homo sum, et nescio an Deo placuerint opera mea. Dicunt ei Fratres: Non confidis de operibus tuis quod secundum Deum sint? Dicit eis senex: Non præsumo nisi venero ante Deum; alia enim sunt judicia Dei, alia hominum. Quumque vellent eum plus interrogare, dixit eis: Ostendite caritatem, et nolite loqui mecum, quia occupatus sum. Quo dicto, statim emisit spiritum cum gaudio. Videbant enim Fratres eum colligentem spiritum, et taliter se habentem ac exsultantem quemadmodum si quis salutet dilectos amicos. Denique de sancto abbate Arsenio legitur, quia quum traditurus esset spiritum, viderunt eum discipuli ejus flentem, et dixerunt ad eum: In veritate et tu times mortem et judicium Dei, o Pater? Et ait: In veritate timor qui in hac hora est mihi, semper fuit in me ex quo factus sum monachus. Et ita obdormivit in Domino. Audiens autem abbas Pastor, quod ab hac vita discesserat beatus Arsenius, flevit et dixit: Beatus es, abba Arseni, quia flevisti te ipsum in sæculo isto. Qui enim in hoc sæculo se non fleverit, in futuro æternaliter flebit: sive hic voluntarie, sive ibi cogentibus tormentis, impossibile est non flere.

Si igitur viri isti sanctissimi judicium Dei sic timuerunt, cur nos defectuosi ac miseri peccatores, tam intimorati consistimus? Attendamus ergo pericula nostra, et coram Deo custoditi in omnibus simus.

Footnotes

  1. Marc. xiii, 32. ↩

  2. Ps. xcvi, 3. ↩

  3. Ps. xlix, 3. ↩

  4. Marc. ix, 11. ↩

  5. Malach. iv, 6. ↩

  6. II Thess. u, 3. ↩

  7. II Thess. ii, 3. ↩

  8. Matth. xxiv, 21. ↩

  9. Matth. xxiv, 22. ↩

  10. Gen. vu, 20. ↩

  11. I Thess. v, 3. ↩

  12. Dan. xii, 11, 12. ↩

  13. Luc. xxi, 25. ↩

  14. II Petr. III, 7. ↩

  15. I Thess. IV, 16. ↩

  16. Matth. xxiv, 38, 39. ↩

  17. Matth. xxv, 34. ↩

  18. Matth.xxv, 41. ↩

  19. Is xxx, 26. ↩

Chapter 9 of 211