Skip to the text

Sermo 3

DE QUADRUPLICI CHRISTI ADVENTU, SPECIALITER DE PRIMO, ET MULTIPLICI EJUS FRUCTU.

LAUDA et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui.1

Hæc sunt verba unigeniti Filii Dei: in quibus tria tanguntur. Primum est exhortatio Dei ad laudem et gratiarum actionem ac spiritualem lætitiam, quum dicitur: Lauda et lætare, filia Sion. Secundum est causa hujus laudis atque lætitiæ, utpote adventus Filii Dei ad nos, dum subditur: Quia ecce ego venio. Tertium est promissio habitationis Dei in nobis et inter nos, quum subinfertur: Habitabo in medio tui. Denique Sion interpretatur speculatio: ideo filia Sion intelligi potest Ecclesia militans, cœlestia et divina per fidem ac sapientiæ donum contemplans, seu quælibet anima christiana vere devota, quæ per gratiam adoptionis est filia proprii creatoris. Itaque Filius Dei hortatur Ecclesiam et quamlibet personam fidelem, ut Deum Patrem, imo totam superbeatissimam Trinitatem laudet, eique cordialiter regratietur, et in ipso Deo uno ac trino amorose lætetur, quoniam Filius Dei venit ad eam.

Quocirca pensandum, quod quadripartitus est Christi adventus : propter quod per quatuor dominicas celebratur. Primus est adventus in carnem, hoc est ad assumendam humanam naturam, quam Verbum æternum unicus Filius Dei in sua incarnatione ex Virgine benedicta assumpsit, et sibi ipsi in unitate personæ univit, quando Verbum caro factum est, ut dicitur apud Joannem, et Isaias prædixit :2 Ecce (inquiens) virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, id est nobiscum Deus.3 Secundus adventus Christi est in mentem, id est spiritualis et invisibilis adventus ac missio ejus ad animas christifideles, ad quas descendit, venit atque a Deo Patre mittitur, quando dona gratiæ suæ illis infundit, purgando, illuminando inflammandoque eas. De hoc adventu ait Salvator : Si quis diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.4 De quo etiam adventu scriptum est de ipsa increata Sapientia unico Verbo ac Filio Dei, in libro Sapientiæ : Quum sit una, omnia potest; et in se permanens, omnia innovat; et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituens.5

Tertius est adventus in morte : quo Christus in morte singulos visitat, dando eis quod meruerunt. De quo adventu in Evangelio protestatur :6 Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit; itemque : Beatus servus quem quum venerit dominus ejus et pulsaverit januam, invenerit vigilantem.7 Quartus est adventus ejus ad finale judicium, de quo jam dicta sunt multa; de quo etiam in Isaia legitur : Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui et principibus ejus.8 De quo Judas apostolus in sua scribit Canonica : Prophetavit autem de his septimus ab Adam Enoch : Ecce venit Dominus in Sanctis millibus suis facere judicium, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis9 eorum, et de omnibus duris quæ locuti sunt contra Dominum peccatores impii.

Horum quatuor adventuum primus factus est semel in principio ultimæ ætatis mundi, sicut ait Apostolus :10 Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Secundus autem tertiusque adventus fiunt quotidie, et a principio mundi fuerunt, et usque in finem sæculi fient. Semper enim fuerunt, sunt et erunt aliqui boni in mundo, ad quorum animas æterna Sapientia gratiose ac invisibiliter venit aut veniet. Quartus vero adventus non nisi semel futurus est.

Præterea horum quatuor adventuum duo primi sunt caritatis et gratiæ, suavitatis et misericordiæ; suntque adventus hi duo universis, tam malis quam bonis, amabiles, salubres, optabiles. Alii duo adventus sunt justitiæ et rigoris, amabiles justis, formidabiles impiis. Justi etenim et perfecti, qui cum Apostolo dicere possunt, Mihi vivere Christus est, et mori lucrum;11 et rursus, Quis me liberabit de corpore mortis hujus?12 cupiunt mori, ut Deo perfecte fruantur in anima. Cupiunt quoque advenire diem judicii ultimi, ut etiam glorificentur in corpore ad gloriam Dei, cum Propheta dicentes :13 Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea! Et denuo :14 Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei?15 Mors autem peccatorum pessima : quibus restat mors pejor, mors damnationis æternæ, de qua in Apocalypsi asseritur : Incredulis et exsecratis et omnibus mendacibus, pars illo rum erit in stagno ardenti igne et sulfure, quod est mors secunda.16

Porro de primis duobus adventibus potissimum videtur intelligendum thema inductum. Ecclesia ergo et quilibet veraciter christianus Deum unum ac trinum jugiter debet laudare ac glorificare, atque in ipso cum gratiarum actione lætari de primo Christi adventu, quo venit et nostram sibi naturam hypostatica conjunctione univit, ad suum esse personale, æternum et increatum illam assumens, et in ipso eam suppositans, quia in hoc summe apparuit caritas, misericordia, liberalitas atque dignatio Dei ad homines. Ex hoc quoque summa utilitas, maxima salus, multiplex fructus provenit hominibus : siquidem ante Christi adventum totus mundus, dempto populo Judæorum, fuit idololatriæ deditus, dæmonibus subditus, excæcatus, innumerabilibus vitiis sauciatus ; sed per Christi adventum ad unius veri Dei reductus est fidem ac cultum, a dæmonibus liberatus, angelis sociatus, virtutibus adimpletus. Ideo apud

Isaiam Deus Pater loquitur Christo : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas; dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad ultimum terræ.17 Hoc est quod

Psalmista prædixit :18 Benedicentur in ipso omnes tribus terræ, omnes gentes magnificabunt eum ; itemque, Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ.19 Hinc ait S. Bernardus : Dignum est, fratres carissimi, ut tota devotione Domini celebremus adventum, delectati tanta consolatione, stupefacti tanta dignatione, inflammati tanta dilectione. Beatus quoque Ambrosius ait : Ille justus venit ad nos peccatores, ut ex peccatoribus faceret justos ; pius venit ad impios, ut nos faceret pios ; humilis venit ad superbos, ut ex superbis faceret humiles.

Denique apud Isaiam et Lucam ipsemet Christus assignat varias causas et utilitates sui adventus primi in mundum, dicendo : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me. Ad annuntiandum, id est evangelizandum, mansuetis misit me : ut mederer, id est, spiritualiter sanarem, contritos corde, id est veraciter pœnitentes, et prædicarem captivis20 redemptionem, id est vitiorum vinculis irretitis indulgentiam, et clausis, id est vitiosa consuetudine pressis, apertionem, id est solutionem a tali clausura ; ut prædicarem annum placabilem Domino, id est tempus gratiæ, de quo scriptum est, Ecce nunc tempus acceptabile ;21 ut consolarer omnes lugentes laudabili luctu, quibus dixi, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur, et darem eis coronam pro cinere, id est exaltationem in cœlis pro humiliatione eorum in terris, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris.2223 Hæc verba sententiosa super Isaiam plenius elucidavi.

Amplius Augustinus ponit tres utilitates adventus Christi : In sæculo (inquiens) isto maligno quid abundat, nisi nasci, laborare et mori ? Hæc sunt mercimonia regionis nostræ, et ad tales merces mercator ille descendit. Et quia omnis mercator dat quod habet, et accipit quod non habet, Christus in ista mercatura dedit et accepit : accepit enim quod hic abundat, videlicet nasci, laborare et mori ; dedit vero renasci, resurgere et in æternum regnare. Iterum venit ad nos negotiator cœlestis, accipere contumeliam et dare honorem, subire mortem et dare vitam, haurire ignominiam et dare gloriam sempiternam.

Quum ergo hæc ita se habeant, grati esse conemur Domino Deo nostro, quod ipse omnipotens Rex regum et Dominus universorum ita et ad peccatores vilissimos venire dignatus est, quod suo adventu tanta beneficia contulit nobis, quod inter homines corporaliter habitare ac conversari dignatus est, atque in cordibus fidelium per dona gratiæ suæ tam amorose ac misericordissime habitare non sprevit. Ejus itaque sequamur vestigia, divina in omnibus observantes præcepta, et Christi caritatem, humilitatem, munditiam, patientiam, infatigabiliter imitemur, perseverantes in bonis operibus usque in finem. Aliter quippe inaniter et ad graviorem nostram damnationem Christiani a Christo vocamur. Nam ut beatissimus ait evangelista Joannes, Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.24 Sed ut ait S. Bernardus : Infelices filii Adam, omissis veris et salutaribus studiis, carnalia potius et transitoria quærunt. Quibus assimilabimus homines generationis istius quos videmus a terrenis rebus et corporalibus consolationibus avelli non posse? Profecto similes sunt his qui mersi periclitantur in aquis, qui nullo modo deserunt quod primo occurrit manibus ipsorum, quidquid sit illud, etiam si eis nequaquam prodesse possit, ut sunt radices herbarum et gramina. Nam si qui ad eos veniant ut subveniant, nonnunquam solent apprehensos involvere secum, in tantum ut nec sibi nec illis possint succurrere. Sic pereunt in hoc mari magno et spatioso, id est in hoc sæculo nequam, sic pereunt miseri, dum peritura sectantes, omittunt solida, utpote interna et spiritualia dona, quibus apprehensis, emergere possent et animas suas salvare. Deo ergo principaliter adhæreamus, et corporalia ad spiritualia ordinemus, de temporalibus rebus non amplius cupientes quam necessarium seu utile nobis est ad bene ac virtuose vivendum, ad Deo placendum, ad æternam salutem, ut impleamus illud Apostoli : Habentes victum et quibus tegamur, his contenti simus.25

Si sic vixerint Christiani, etiam si sint conjugati, religiosis ac eremitis parificantur in meritis.26 Unde in sexto libro Vitaspatrum narratur, quemadmodum duo sancti Patres ac eremitæ rogaverunt Deum ut ostenderet eis ad quantum profectum virtutum venissent; et venit vox de cœlo, dicens : Ecce in villa Ægypti est quidam sæcularis nomine Eucharistus, cujus uxor vocatur Maria; nondum venistis ad mensuram ipsorum. Exsurgentes ergo duo senes illi eremitæ, venerunt ad villam illam, et domum Eucharisti intrantes, dixerunt uxori : Ubi est vir tuus? Respondit illa : Pastor est ovium, et pascit eas. Facto vespere, venit Eucharistus cum ovibus. Vidensque Patres illos, paravit eis mensam; misit quoque aquam in pelvim, ut lavaret pedes eorum. Qui dixerunt : Non gustabimus hic quidquam, nisi indicaveris nobis opera tua. Tunc Eucharistus humiliter dixit : Ego sum pastor ovium, et ista est uxor mea. Quum autem eremitæ illi perseverarent rogantes ut omnia denuntiaret eis, et ipse nollet, dixerunt : Deus nos misit ad te. Quo audito, expavit Eucharistus, et dixit : Ecce oves istas habemus a parentibus nostris, et quidquid ex illis Deus donaverit nobis, dividimus in tres partes : unam partem damus pauperibus, aliam expendimus in susceptione peregrinorum, tertiam reservamus ad usum nostrum. Ex quo autem accepi uxorem meam, neque ego pollutus sum, neque illa, sed virgo est. Non simul, sed seorsum remoti ab invicem dormimus, et nocte induimus nos saccis, in die autem vestibus nostris; et usque nunc nullus hominum hæc cognovit. His auditis, admirati sunt senes illi eremitæ, et ædificati recesserunt glorificantes Deum. Itaque hoc exemplo discant conjugati ac sæculares omnem avaritiam spernere, et de eo quod habent, pauperibus et peregrinis liberaliter subvenire, ad laudem et gloriam Creatoris omnia tribuentis.

Footnotes

  1. Zach. II, 10. ↩

  2. Joann. I, 14. ↩

  3. Is. VII, 14. ↩

  4. Joann. XIV, 23. ↩

  5. Sap. VII, 27. ↩

  6. Matth. XXIV, 42. ↩

  7. Luc. XII, 37, 43. ↩

  8. Is. III, 14. ↩

  9. JudæI, 14, 15. ↩

  10. Galat. IV, 4. ↩

  11. Philipp. I, 21. ↩

  12. Rom. VII, 24. ↩

  13. Ps. LXII, 2. ↩

  14. Ps. XLI, 3. ↩

  15. Ps. XXXIII, 22. ↩

  16. Apoc. XXI, 8. ↩

  17. Is. XLIX, 6. ↩

  18. Ps. LXXI, 17. ↩

  19. Ps. XXI, 28. ↩

  20. Luc. IV, 18, 19. ↩

  21. Is. LXI, 1-3; ↩

  22. II Cor. VI, 2. ↩

  23. Matth. v, 5. ↩

  24. I Joann. II, 6. ↩

  25. 1 Tim. vi, 8. ↩

  26. Ps. ciii, 25. ↩

Chapter 8 of 211