Skip to the text

Sermo 8

QUO PACTO ADVENTUS SPONSI CŒLESTIS IN COR, PROCURETUR CUSTODIATURQUE.

ECCE sponsus venit, exite obviam ei. Matth. xxv, 6.

Sponsus iste est Dominus Jesus, Unigenitus Dei Patris. Cujus sponsi quadruplex est adventus, puta: in carnem, in cor, in morte singulorum, et ad finale judicium universorum. Hinc adventus Domini per quatuor celebratur hebdomadas. Porro adventus sponsi hujus in carnem factus est semel, quando Verbum caro factum est, Virgine sacra dicente in hora dominicæ annuntiationis ad angelum Gabrielem: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Adventus vero in mentem et in morte quorumlibet, omni fit die; quartus fiet in fine dierum. Si ergo desideramus primo Christi adventui esse grati, et ad tertium quartumque parati, præparemus nos indesinenter ad secundum ejus adventum, quo quotidie invisibiliter venit ad mentes fidelium, vel gratiam ac virtutes eis infundendo, aut certe infusa charismata in eisdem perficiendo.

Denique, quoniam teste sancto patre nostro Bernardo, non est nostrum circa communia languere præcepta, sed perfectioni studere, puritati intendere, ad divini amoris conari fervorem, gustare et videre quoniam suavis est Dominus, ut ex sententia et experientia Deo confiteamur, Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine! et cum Jeremia dicamus, Bonus est Dominus sperantibus in se, animæ quærenti illum: hinc non solum omni mentis custodia mortalia odiamus ac declinemus peccata, quæ caritati ac virtutibus directe contrariantur, sed venialia quoque, quæ caritatis fervori ac incremento atque virtutum profectui adversantur; aliter nequaquam sincere proficiemus. Ideo cum Propheta dicamus: Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem; et contemplabor, ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me.1 Nam teste Scriptura, Nisi in timore Dei tenuerimus nos instanter, cito subvertetur domus nostra.2

Hæc autem tam jugis, fervens ac indefessa custodia indiget gratia magna: idcirco ad Deum stillet oculus noster, et sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ, ita sint oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, ejus auxilium invocando donec det nobis gratiam istam;3 fortiter laboremus, fiducialiter insistamus, infatigabiliter suspiremus ad misericordissimum ac munificentissimum totius gratiæ fontem, et magnum celeriter fructum, grandem profectum experiemur. Prout enim una culpa ac negligentia per pœnitentiam protinus non deleta, disponit ac trahit ad aliam, et aliqualiter obtenebrat animam, ita ut minus acute ac limpide intueatur ac penset pertinentia ad salutem, ad profectum atque ad summæ majestatis contemplationem; sic una actio bona, una illuminatio superna, una sanctæ dilectionis affectio, disponit ac ducit ad aliam, ita quod quanto anima fuerit sollicitior pro sui custodia, pro vitanda Dei offensa, tanto abundantiorem a Deo illuminationem assidue sortietur, et peccata sua etiam minutissima perspicacius investigabit, intuebitur ac vitabit, eaque amplius ponderabit, deflebit, ac puniet in se ipsa. Hinc sancti viri sua quotidiana peccata quotidie vigilantissime consideraverunt, graviter ponderaverunt, et acriter castigaverunt, atque ad ea vitanda semper fuerunt solliciti.

Denique ista est causa præcipua quod (proh dolor !) parum aut nihil proficiimus, et frequenter magis deficimus: quia remissi incustoditique sumus, nec conscientias nostras omni die condigne discutimus, nec nostra in nobis peccata ulciscimur, sed superficialiter pertransimus, et nobis sufficere arbitramur si graviora ac mortalia declinemus. Propterea in majora dilabimur, et post multos annos magis passionati ac leves, minus devoti ac fervidi sumus, quam circa principium nostræ eramus conversionis: quod certissime periculosissimum est. Ut ergo sponsus cœlestis Christus, Sapientia increata, in nostras adveniat mentes per gratiæ incrementa, per cœlestium multiplicationem donorum, per illuminationem et inflammationem majorem, atque in bonitatis affectum, in viscera caritatis, in zelum justitiæ corda nostra transformet, surgamus omni hora obviam venienti: hoc est, ad ejus ingressum ac susceptionem charismatum ejus nos præparemus per cordis expurgationem custodiamque præfatam, per orationes devotas ac fervidas sui adventus affectiones, per studium quoque proficiendi continuum, et per recognitionem beneficiorum ejus, per laudes et gratiarum actiones pro eis; et quidquid gratum ac placitum ei esse noverimus, pro posse adimpleamus; quidquid vero offensivum ac inhonorativum est ejus, diligentissime fugiamus.

Tunc indubitanter Christus et Pater cœlestis ac Spiritus Sanctus ad nos et in nos venient, et mansionem sibi in nobis constituent, et cœnabunt nobiscum;45 cibabunt animas nostras pane vitæ et intellectus, pane Eucharistiæ, pane gratiæ ac virtutum operumque bonorum, interno summæ bonitatis sapore, consolatione piissima, pace ac gaudio Spiritus Sancti;6 aqua quoque sapientiæ salutaris, rore cœlesti, torrente voluptatis suæ supernæ potabunt nos.7

O quam delicata ac dulcis, quam nobilis et divina est ista refectio, ista cœna et epulatio cum Sponso cœlesti! Quam ut ubertim mereamur gustare, a quotidianis culpis ac negligentiis nostris quotidie nos purgemus, easque deploremus, et vitare omni cum diligentia enitamur; non relinquamus eas impunitas in nobis, et omni modo nobis possibili satisfaciamus pro eis, ne caritatis fervor in nobis tepescat, et ne irradiatio Solis æterni obicem in nobis reperiat. Ut enim Eusebius Emisenus fatetur, Quantum nos addiderimus ad proficiendi studium, tantum Deus apponet subsidium; quantum nos apposuerimus ad diligentiam, tantum ille apponet ad gratiam, quemadmodum ait, Habenti dabitur, et superabundabit.8 Gratia namque de gratia nascitur, et profectus profectibus serviunt, ut quanto plus quis acquirere cœperit, tanto plus conetur ac delectetur acquirere.

Postremo, ut ita crescamus in caritate et gratia, Solque justitiæ copiosius in nostra fulgeat anima, atque cœlestibus divitiis exuberantius impleamur, hæc ipsa divini cultus obsequia quæ quotidie Deo offerimus, et ea quæ Ordinis sunt, satagamus quotidie devotius exhibere, perfectius agere, ardentius observare, horas canonicas distincte, attente, reverenter persolvendo, compunctissime celebrando, atque in omnibus ordinate ac exemplariter procedendo, silentium, sobrietatem regularemque disciplinam in cunctis servando.9 Nunquam sic effundamus nos, nec recreationibus ita refoveamur, ut Sponsus cœlestis offensus discedat aut gratiam in nobis diminuat. Quod si ex fragilitate humana contra propositum nostrum negligentiam aut culpam inciderimus solito graviorem, protinus redeamus ad cor, et pœniteamus ex corde, et satisfacere non tardemus, atque de cetero cautiores inveniamur. Ad laudem et gloriam superbeatissimæ, adorandæ æternæque Trinitatis, Dei sublimis, qui est benedictus in sæcula. Amen.

Footnotes

  1. Habac. ii, 1. ↩

  2. Eccli. xxvii, 4. ↩

  3. Ps. cxxii, 2. ↩

  4. Apoc. III, 20. ↩

  5. Joann. xiv, 23. ↩

  6. Eccli. xv, 3. ↩

  7. Ps. xxxv, 9. ↩

  8. Matth. xiii, 12. ↩

  9. 1 Cor. xiv, 40. ↩

Chapter 13 of 211