Skip to the text

Enarratio in epistolam

POST NATIVITATEM CHRISTI

OBSECRO ITAQUE VOS, FRATRES, PER MISERICORDIAM DEI, ETC. Rom. XII, 1-5.

BEATUS Apostolus in præsenti epistola instruit Romanos, imo universos Christianos, in moribus, et quid agere aut qualiter Deo debeant deservire; et ait :

Obsecro itaque vos, fratres. Obsecratio est efficacior atque ferventior species orationis, quum sit per aliquod sacrum petitio : cujus sacri virtute seu merito petitur fieri quod rogatur, sicut quum dicimus, Per passionem tuam libera nos, Domine. Et talis obsecratio interdum fit per aliquod sacrum increatum, ut quum ait Psalmista : Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.1 Daniel quoque propheta sic orat : Propter temetipsum, Deus meus, inclina aurem tuam et audi.2 Interdum fit obsecratio per sacrum creatum, ut in litaniis præcipue, ubi per Christi incarnationem, nativitatem, passionem, etc., petimus exaudiri.

Porro illa obsecratio affectuosissima est, atque ad impetrandum prævalida, quæ simul fit per sacrum increatum et per sacrum creatum : quemadmodum si dicatur, Propter infinitam tuam bonitatem, per omnia quæ Christus pro nostra salute fecit ac pertulit, audi nos, Domine. Tunc enim commemoratur sacrum increatum tanquam principale bonum seu medium cujus virtute et dignitate detur quod petitur; sacrum vero creatum commemoratur tanquam instrumentale et secundarium medium cujus virtute seu merito quod rogatur præstetur. Orationes autem Ecclesiæ quasi omnes communiter sunt obsecrationes, quia sic concluduntur, Per Dominum, vel, Per Christum Dominum nostrum. Efficacissimum namque ac præstantissimum medium cujus virtute et merito exaudiamur a Deo, est Jesus Christus Dei ac hominum mediator, et ea quæ pro hominibus assumpsit, fecit ac passus est; et in hujusmodi obsecratione propriam indignitatem insufficientiamque fatemur. Idcirco per sacrum aliquod creatum seu increatum petimus exaudiri. Expedit ergo tali specie orationis uberius uti cum omni affectu, attentione et humilitate.

Apostolus quoque subjungit sacrum cujus virtute nunc obsecrat, dicens : Per misericordiam Dei, hoc est per bonitatem ac pietatem divinam, ut propter dignitatem ac reverentiam ejus acquiescatis petitioni, exhortationi instructionique meæ; vel, « per misericordiam Dei », id est per divinæ pietatis effectum, puta per gratiam vobis et mihi concessam. Et potius ait, Obsecro, quam, Jubeo, quia ut Seneca loquitur, generosus est animus hominis, et facilius ducitur quam trahitur.3 Hinc Philemoni scribens Apostolus : Fiduciam (inquit) multam habens imperandi tibi, propter caritatem magis obsecro.

Ut exhibeatis, hoc est, spontanee offeratis atque per gratiam faciatis Domino (coacta quippe servitia Deo non placent, nec quidquam est meritorium vitæ æternæ, nisi ex libera prodeat voluntate formata caritate : unde in Exodo habetur, In tabernaculo Domini nullus offert nisi ultroneus), corpora vestra hostiam viventem, id est bona et spiritualiter viva seu meritoria opera producentem, sanctam, hoc est a carnalium vitiorum inquinamentis purgatam, Deo placentem, id est acceptam per respectum ad ultimum finem, felicitatem æternam, ita ut corpora simul cum animabus digna sint glorificari.4 Sic autem corpora Deo hostiam exhibere, est ea operum virtuosorum instrumenta præbere, ut in Dei obsequio serviant animæ; itemque, ea per abstinentias, vigilias, disciplinas ceterosque virtuosos labores a carnalibus desideriis coercere, a pravis actibus mortificare. Quantum ad primum istorum, ad Romanos habetur : Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus;5 neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed arma justitiæ Deo. Quantum ad secundum, ad Colossenses scribitur, Mortificate membra vestra quæ sunt super terram :6 quod dictum est, non quasi debeamus membra nostra abscidere substantialiterve necare, sed usum eorum illicitum semper vitare. Juxta quem sensum locutus est Christus :7 Si manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide et projice abs te.

Rationabile, hoc est moderatum atque discretum, sit obsequium vestrum, quo colitis Deum, quatenus secundum rationis censuram ac moderamen omnia peragatis et corpora castigetis : ne ultra vires macerata et debilitata, bonorum operum instrumenta de cetero esse non possint; ne etiam delicate nutrita molliterque tractata, lasciviant. Qui enim delicate nutrit servum suum, postea eum sentiet contumacem :8 hoc est, qui carnem suam laute fovet ac satiat, rationi rebellem invenit eam. Nempe quum corpus sit animæ instrumentum, regendum est secundum exigentiam utilitatemque animæ, ut tantum affligatur per moderantiam ac parsimoniam cibi et potus, somni atque vestitus, et omnium exteriorum consolationum, quantum expedit ad hoc quod per ipsum exerceat anima opera virtuosa. Hoc fit dum caro sic maceratur, quod natura servatur et vitia excluduntur. Hinc ait Hieronymus : Holocaustum de rapina offert, qui nimia austeritate corpus suum immoderanter affligit.9 Potissimum ergo necessaria est discretio, quæ est mater et custos, auriga et nutrix virtutum. Propterea in Levitico præceptum est : In omni oblatione offeres sal.10 Et ipsemet Christus :11 Habete (inquit) in vobis sal, id est discretionem, quæ omnium virtutum est condimentum, quemadmodum sal ciborum. Unde in Jeremia asseritur :12 Quia plus fecit quam potuit, idcirco periit. Corporalis ergo exercitatio moderanda est secundum quod expedit spirituali profectui animæ. Nam et juxta philosophos, sicut forma est finis materiæ, sic anima finis est corporis : media vero sunt disponenda secundum exigentiam finis.

Ostenso qualiter se homo habere debet in Dei obsequio quantum ad corpus, nunc idem ostenditur quantum ad animam. Et nolite conformari huic sæculo, id est carnalibus et mundanis hominibus, qui carnalia et terrena plus diligunt, quærunt et cogitant, quam spiritualia et divina; nec affectu, nec opere, neque consensu, nec aliqua vanitate, curiositate aut pompa similes sitis illis. Hæc quippe conformatio fit maxime per amorem carnalem sive mundanum. Generaliter namque illi rei homo assimilatur ad quam magis afficitur, quoniam divino Dionysio protestante, amor transformat amantem in amatum.13 Ideo loquitur Augustinus : Si terram diligis, terra es; si aurum diligis, aurum es; si Deum diligis, deus es, hoc est divinus. Vult ergo Apostolus ut carnalem amorem et sæcularem affectum cum actibus inde nascentibus, funditus abjiciamus, juxta illud primæ Joannis: Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt, quoniam si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo.14

Sed reformamini, hoc est, perditam per peccatum similitudinem Dei gratiosam rursus acquirite, in novitate sensus vestri, id est, adipiscendo spiritualem atque internam mentis vestræ innovationem, quæ est virtutum infusio sive adauctio. Deformatum namque est genus humanum in primo parente per amissionem originalis justitiæ, per quam anima Deo assimilabatur, incurrendoque originale peccatum et quatuor vulnera ejus, puta malitiam, ignorantiam, concupiscentiam et infirmitatem, quibus primo parenti lapso conformamur. Insuper deformati sumus per actualia propriaque peccata, propter quæ gratiam et virtutes in Baptismo seu Pœnitentiæ sacramento susceptas perdidimus. Jubemur ergo veterem hominem cum actibus suis exuere, id est peccata cuncta relinquere, et induere novum qui secundum Deum creatus15 est, id est Christi virtutes sectari, quatenus renovetur sicut aquilæ juventus16 animæ nostræ, obtinendo quotidie virtutum augmenta, cœlestisque gratiæ recentem decorem seu incrementa, sicque redeamus ad baptismalis gratiæ innocentiam atque originalis justitiæ conformitatem, ac per hoc naturalis imago Dei in nobis vitiis deformata, gratia ac virtutibus reformetur, juxta illud ad Ephesios: Renovamini spiritu mentis vestræ.17 Ad quod beatissimus princeps Apostolorum nos hortatur: Deponentes (inquit) omnem malitiam, quasi modo geniti infantes rationabiles, lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem;18 Jeremias quoque: Innova dies nostros sicut a principio.19

Sic itaque reformari studete, ut probetis, id est, experimento discatis, atque per gustum Spiritus Sancti vos misericorditer inhabitantis experiri possitis, quæ sit voluntas Dei, id est, quid Deus velit, quid ei complaceat: cujus voluntas inflexibiliter bona est, imo totius bonitatis et virtutis regula ac mensura, primaque rectitudinis causa; et beneplacens suis ministris, qui approbant quæ approbat Deus, et respuunt quæ reprobat ille, quia per caritatem uniti sunt Deo; et perfecta, quia sanctissima, nec in aliquo diminuta.

Præterea advertendum, quod a Deo sumus formati in esse naturæ per creationem, a nobis ipsis seu primo parente deformati per culpam, a Deo reformati per gratiam, informati per doctrinam, conformati per virtutum imitationem, transformati per contemplationem et dilectionem, consummandi per gloriam.

Insuper advertendum, quod voluntas Dei interdum accipitur in Scripturis pro potentia seu actione volitiva exsistente in Deo, quod est ipsemet Deus volens: et hæc semper impletur, quemadmodum apud Isaiam testatur:20 Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. De qua ait Psalmista:21 Omnia quæcumque voluit Dominus, fecit in cœlo et in terra; itemque Apostolus: Voluntati ejus quis resistit?22 Hanc voluntatem vocant philosophi voluntatem immobilis complacentiæ; theologi, voluntatem beneplaciti. Si hæc voluntas Dei non impleretur in omnibus, non esset vere perfecteque felix. Et secundum hanc divinæ voluntatis acceptionem procedit expositio jam dicta. Qui enim virtuosam atque internam vitam ducit, experimentaliter noscit et gustat, quid placeat et quid displiceat Deo. Dum enim remorsum non habet, sed tranquilla mente Deo adhæret, et ei sollicite servit ac delectatur in ipso, omne peccatum detestans, tunc testimonium ei perhibet Spiritus Sanctus quod voluntas sua unita et concors sit Deo, et certificatur vicissim divinitus quod Deo complaceat. Idcirco ait Salvator:23 Si quis voluerit voluntatem Dei facere, cognoscet de doctrina an ex Deo sit.

Secundo, voluntas Dei vocatur id quod Deus vult, seu signum voluntatis divinæ. Et ita præceptum et consilium Dei dicuntur voluntas ejus : et hæc non semper impletur. Ideo petimus nobis dari gratiam eam semper implendi, dicentes :24 Fiat voluntas tua sicut in cœlo et in terra. Unde de hac etiam voluntate potest hic locus exponi hoc modo : « Probetis » per exsecutionem, id est, opere ostendatis, « quæ sit voluntas », id est jussio, consultio, seu prohibitio, « Dei », implendo quæ jubet seu consulit, et vitando quæ prohibet : quæ voluntas, seu jussio, sive consultio, « bona » est, secundum quod respicit bona naturæ et statum incipientium seu conjugatorum, quibus competit fructus tricesimus; « et beneplacens » Deo et ejus ministris, secundum quod respicit dona gratiæ et statum proficientium seu viduarum, quibus competit fructus sexagesimus; « et perfecta », prout concernit dona gloriæ, quæ jubet finaliter desiderari, et statum perfectorum seu virginum, quibus competit fructus centesimus.

Denique, sicut superius docuit Apostolus ut obsequium et exercitium nostrum exterius sit « rationabile » seu discretum, ita nunc idem docet de exercitio interiori, et potissimum illo quod spectat ad intellectum. Dico enim, id est præcipio, per gratiam quæ data est mihi, id est apostolica auctoritate mihi gratiose collata, omnibus qui sunt inter vos, cujuscumque conditionis aut status sint, non plus sapere quam oportet sapere, id est, non magis investigare, discutere, contemplari Deum ac divina mysteria fideique arcana, quam expedit, quam Scriptura docet, quam intellectus vester capere potest, quam necessarium est vestræ aut proximorum saluti. Hinc divinus Dionysius et Damascenus affirmant, non esse audendum aliquid de superessentiali Deitate asserere, præter ea quæ nobis in sacris traduntur Scripturis.25 Salomon quoque : Scrutator (inquit) majestatis opprimetur a gloria.26 Unde in Ecclesiastico legitur : Fortiora te ne scrutatus fueris;27 sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper.

Quemadmodum enim sol suæ lucis vehementia et excessu exteriorem visum reverberat, superat et excæcat, si immoderate figatur in solem; si vero moderate adspiciat, sol eum delectat, quemadmodum scriptum est, Dulce lumen, et delectabile oculis videre solem :28 sic (imo incomparabiliter magis) sol sapientiæ Deus immensus, sua incircumscriptibili claritate omnem intellectum creatum transcendit et vincit, atque immoderanter perspicere præsumentem retundit ac dejicit; moderanter vero intuentem delectat. Hinc juxta Philosophum, sicut se habet oculus vespertilionis ad lumen solis, ita se habet intellectus noster ad cognitionem manifestissimorum naturæ, id est Dei ac intelligentiarum, quæ ex sua natura sunt maximæ cognoscibilitatis, sicut sunt maximæ actualitatis. Unde et in libro Sapientiæ habetur : Difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore :29 quæ autem in cœlo sunt quis investigabit ?

Verumtamen per hæc atque similia non prohibetur humilis perscrutatio, profunda ac diligens inquisitio sacræ Scripturæ in difficilioribus locis, dummodo timorate ac moderate se habeat homo, et Dei innitatur auxilio, quum dicat Propheta :30 Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea. Hinc subditur : sed sapere, id est divina cognoscere et scrutari, ad sobrietatem, id est temperate et sobrie secundum capacitatem humanam. Et unicuique vestrum præcipio sapere, sicut Deus divisit mensuram fidei, id est secundum modum quem fides docet in his esse servandum, ut scilicet unusquisque secundum exigentiam status sui seu gradus aut officii se occupet in scientia divinorum. Non est enim in hoc omnibus una præfixa mensura; sed his quorum est fidem prædicare, persuadere et contra infideles defendere, competit ea quæ fidei sunt profundius investigare. Vel, « sicut Deus divisit mensuram fidei », id est secundum qualitatem donorum quæ per fidem præstantur. Qui namque majora sapientiæ atque scientiæ sortiti sunt dona, profundius investigare possunt divina quam simplices : imo ut S. Dionysius adstruit, quod uni est cibus, alteri est venenum. Propter quod in Ecclesiastico scriptum est: Non omnia omnibus expediunt.

Porro, quod diversis diversa data sint desuper dona, diversos actus habentia, probat Apostolus per simile in corpore humano. Sicut enim in uno corpore naturali, organico, animato, multa membra habemus, videlicet oculos, manus, pedes, omnia autem membra non eumdem actum habent; ita multi fideles unum corpus mysticum sumus in Christo, id est, per fidem et caritatem connectimur ac Christo unimur, atque ab ipso tanquam a capite vitam gratiæ motumque virtutum suscipimus, sicut a capite naturali cetera membra influxum capiunt; singuli autem alter alterius membra, id est, quilibet nostrum est membrum alterius mysticum, utpote per spiritualem similitudinem et occultam gratiam: quoniam sicut unum membrum naturale servit atque communicat alteri suum usum seu utilitatem, quemadmodum oculus videt corpori toti, et manus pro totius corporis sustentatione laborant;31 sic unus fidelium dona gratiæ sibi concessæ alteri debet caritative communicare. Et præsertim dona gratiæ gratis datæ ad aliorum utilitatem dantur ac ordinantur, ut prophetia, gratia miraculorum, potestas prælationis, gratia linguarum, ac talia. Propter quod gloriosissimus Archiapostolus loquitur: Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes.

Footnotes

  1. Ps. xxiv, 7. ↩

  2. Dan. ix, 17, 18. ↩

  3. Philem. 8, 9. ↩

  4. Exod. XXV, 2. ↩

  5. Rom. VI, 12, 13. ↩

  6. Coloss. III, 5. ↩

  7. Matth. XVIII, 8. ↩

  8. Prov. XXIX, 21. ↩

  9. Is. LXI, 8. ↩

  10. Lev. II, 13. ↩

  11. Marc. IX, 49. ↩

  12. Jer. XLVIII, 36. ↩

  13. De Divin. nom. c. IV. ↩

  14. I Joann. II, 15. ↩

  15. Ephes. IV, 22, 24; Co- loss. III, 9, 10. ↩

  16. Ps. CII, 5. ↩

  17. Ephes. IV, 23. ↩

  18. I Petr. II, 1, 2. ↩

  19. Thren. V, 21. ↩

  20. Is. XLVI, 10. ↩

  21. Ps. CXXXIV, 6. ↩

  22. Rom. IX, 19. ↩

  23. Joann. VII, 17. ↩

  24. Matth. vi, 10. ↩

  25. De Divin. nom. c. 1. ↩

  26. Prov. xxv, 27. ↩

  27. Eccli. III, 22. ↩

  28. Eccle. XI, 7. ↩

  29. Sap. IX, 16. ↩

  30. Ps. CXVIII, 129. ↩

  31. Eccli. xxxvii, 31. ↩

Chapter 49 of 211