Sermo 9
DE QUOTIDIANO PROFECTU SAPIENTIÆ, ÆTATIS ET GRATIÆ APUD DEUM ET HOMINES.
JESUS proficiebat sapientia, œtate et gratia apud Deum et homines. Luc. II, 52.
Quum universa Christi actio nostra sit instructio, debemus et nos quotidie sapientia, ætate gratiaque proficere. Porro, qualiter Christo competebat sapientia et gratia proficere, alibi dictum est, et nunc breviter tangi potest.1 Certumque est, quod secundum humanitatem suam, non secundum incommutabilem deitatem, conveniebat ei sapientia, gratia et ætate proficere. Fuit autem in anima Christi multiplex sapientia creata, utpote : sapientia beatificæ visionis, qua a primo incarnationis instanti anima ejus vidit Deum clare ac fruitive per speciem : et in hac sapientia non profecit. Fuit quoque in eo sapientia indita seu animæ suæ a primo suæ creationis momento infusa, qua omnia per concreatas et proprias species novit : nec in ista profecit secundum esse et veritatem, sed solum secundum manifestationem qua se omnia scire hominibus declaravit. Ponunt autem nonnulli etiam in Christo sapientiam acquisitam per abstractionem intellectus agentis, quem dicunt in Christo non fuisse otiosum a propria actione, quæ est specierum abstractio : et in ista, secundum eos, Christus vere profecit. Fuit autem in Christo sapientia illa quæ est primum et summum donum Spiritus Sancti inter septem ipsius dona : nec in ista sapientia Christus profecit, sicut neque in caritate, neque in gratia habituali creata infusa, sed omnia ista per creationem infusa sunt animæ Christi in tanta perfectione, ut mens creata eorum in majori perfectione capax non fuerit.
Præterea, ad intelligendum qualiter et nos in sapientia debeamus proficere, advertendum quod de multiplici sapientia loquitur sacra Scriptura. Primo, de sapientia increata, quæ Deus est; deinde, de sapientia creata seu acquisita : et ista est multiplex. Est namque sapientia mundana, quæ non est vera sapientia, sed potius quædam astutia et carnalis prudentia. Unde ait Scriptura : Deus comprehendit sapientes in astutia eorum;23 et Apostolus : Prudentia (inquit) carnis mors est.4 Hæc sapientia in quibusdam etiam regnat religiosis, qui providi sunt, et media sua astute disponunt, ad obtinendum carnalia commoda sive honores, et pristinas libertates. Tales sunt Fratres delicati et ambitiosi, coram Deo vani, stulti atque miserrimi.
Secundo loquitur Scriptura de sapientia naturali et philosophica. Unde ad Romanos ait Apostolus : Quod notum est Dei, manifestum est in illis;5 quia quum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, etc. Et circa hanc quidam etiam religiosi immoderate se occupant curiosique sunt, suam negligentes salutem, et ea quæ Deus ab ipsis non exigit, cum fervore stulto studentes.
Tertio, de sapientia legis divinæ seu
Ibidem. sacræ Scripturæ acquisita atque scholastica, quæ potest esse informis et sine caritate, imo cum omni mortali culpa haberi. Unde in Evangelio dixit Salvator: Confiteor tibi, Pater, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, id est Scribis et Pharisæis in lege peritis, secundum unam expositionem.6 Verumtamen sapientia ista in se bona et appetibilis est, et per infusionem potest haberi: sicque Apostolis data fuit in die sacratissimo Pentecostes. Idcirco ei studere debemus et in ea proficere, ut intelligamus Scripturas, sicque per eam in vita sancta atque in Dei crescamus amore. Certis ergo horis lectioni vacandum est moderate et recta intentione. Unde de hac sapientia asserit Augustinus: Adde scientiæ caritatem, et utilis erit scientia. Ad Timotheum quoque scribit Apostolus: Attende lectioni.7 Et S. Benedictus jubet in Regula sua ut Fratres determinatis temporibus studeant.
Quarto loquitur Scriptura de sapientia quæ est donum Spiritus Sancti, nec sine caritate et gratia gratum faciente potest haberi. Est namque affectuosa et sapida divinorum notitia. Hæc est sapientia salutaris, in qua cum omni fervore debemus omni die proficere. Unde ad Ephesios orat Apostolus: Pater gloriæ det vobis spiritum sapientiæ, in agnitione ejus;8 et alibi: Postulamus (inquit) ut impleamini agnitione voluntatis Dei, in omni sapientia et intellectu spirituali.9
Insuper in hac saluberrima sapientia plus proficit homo orando quam legendo, seque profunde humiliando, interiori puritati studendo, in divino amore crescendo, quam libros plurimos revolvendo, subtiliter disputando, atque in magnis et mirabilibus super se ambulando. Salomone itaque protestante, Ubi humilitas, ibi sapientia.10 Et ipsemet Christus quum dixisset, Confiteor tibi, Pater, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus;11 mox adjecit, Et revelasti ea parvulis, id est humilibus.12 Humilia etenim corda divinæ sunt illustrationis atque supernæ unctionis capacia. Hinc ex ore sancti anachoretæ abbatis Nesterotis scribit Cassianus, quod sit duplex scientia. Una dicitur ethica seu moralis et actualis ac practica, quæ docet passionum impetus refrenare, vitia exstirpare, mores componere. Alia vocatur theorica seu contemplativa, quæ est sapientia vera, per quam mens contemplatur divina. Et sicut per januam intratur in domum, ita per ethicam ad theoricam ingredi nos oportet. Idcirco si in sapientia salutari optamus proficere, reformationi purificationique animæ fortiter studeamus, passiones vincendo, peccata vitando, humilitatem, mansuetudinem, patientiam, justitiam, pietatem, modestiam, discretionem in nostris cordibus radicando ac perficiendo; et quanto in istis virtutibus perfectiores efficiemur, tanto ab Altissimo copiosius illuminabimur, et in dono sapientiæ magis crescemus.
Præterea, quum sapientia ista ad caritatem potissimum spectet (est enim amorosa et dulcis quædam agnitio Dei), idcirco quanto plus in divino amore proficimus, tanto in sapientia ista efficimur altiores; tanto autem plus in Dei proficimus caritate, quanto amplius ab omni carnali affectu, privato amore ac sæculari desiderio emundamur ac elongamur: et quanto hoc plus in nobis peragitur, tanto veraciter sapientiores consistimus. Unde et sapientiæ huic opponitur vitium puerilitatis, quæ appellatur stultitia, qua homo carnalia et caduca veris ac spiritualibus bonis, imo summo, æterno ac incommutabili bono, præponit. Discamus ergo omnia ista carnalia et terrena, vana et sæcularia, pro nihilo intueri, ac toto cordis conatu summum bonum incomparabiliter appretiari, ad Deum fervide affici, in ejus altitudinem contemplandam elevari, sicque in increatum et incircumscriptibile bonum toto corde transferri, transformari ac stabiliri. Et tunc donum sapientiæ in tantum perficietur in nobis, quod per ipsum efficiemur quasi secretarii et consiliarii Dei, amici filiique Altissimi, qui tam occulte atque profunde et copiose nos illustrabit, quod cum Propheta ex sententia grata mente cantabimus: Incerta et occulta sapientiæ tuæ, Domine, manifestasti mihi.13 Quum enim Creator piissimus viderit mentem reformatam, purgatam, amore sancto accensam et supernam illuminationem devotissime implorantem, tunc ipse liberalissime ac misericordissime aderit, exaudiet, illustrabit, et gratiarum divitiis eam implebit, atque ad suæ majestatis contemplationem eriget, rapiet, et absorbebit eam in sua immensitate. Tunc ipsa mens gustabit et videbit quam dulcis sit Dominus, quam infinita sit excellentia ejus in omni perfectione, sanctitate et gloria, et quod ipse verissime sit sapientia interminata, pulchritudo immensa, dulcedo illimitata, omnipotens virtus, simplicissima mens, purissima vita; et quidquid dignum, suave, nobile ac beatum excogitari potest, hoc ei competit, et hoc ipse est cum eminentia ac perfectione prorsus incomprehensibili et immensa. Hæc autem contemplando debemus ejus saluberrima dilectione totaliter inflammari, in eo firmari, ejusque postmodum recordari, et quidquid ab ejus contemplatione, dilectione, amplexu impedit, diligentissime semper vitare.
Porro sic in sapientia ista proficere, est vere in ætate et gratia profectum accipere. Dies quippe justorum profectum, incrementum ac plenitudinem sortiuntur, quoniam fructuose et laudabiliter expenduntur; dies vero pravorum defectum accipiunt, inanes vacuique consistunt, quia in vanitatibus consumuntur. Hinc justi leguntur pleni dierum obiisse; impii autem et insipientes, etsi annis senuerint, nihilo minus pueri appellantur, juxta illud Isaiæ:14 Puer centum annorum morietur.15
Postremo, his modis in sapientia, ætate et gratia debemus proficere, non coram Deo dumtaxat, sed et coram hominibus, ut nostros ædificemus confratres ac ceteros, simusque bonus odor Christi in omni loco.16 Unicuique namque mandavit Deus de proximo suo.17 Et Salvator:18 Luceat (ait) lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est. Sicque, secundum doctrinam Apostoli, provideamus bona non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.19 Deo equidem debemus conscientiam puram, proximo bonam famam seu virtutis exemplum. Unde et scriptum est: Curam habe de bono nomine.20 Quod qui negligit, crudelis censetur, quoniam quantum in ipso est, alios scandalizat ac perimit. Sic ergo non ad nostram honorificentiam temporalem, sed ad Dei gloriam proficiamus, ipsum in omnibus per nos ipsos atque per alios glorificare optantes, qui est super omnia æternaliter benedictus, gloriosus et superexaltatus. Amen.
Footnotes
Chapter 59 of 211