Enarratio in epistolam
SI LINGUIS HOMINUM LOQUAR ET ANGELORUM, ETC. I Cor. XIII, 1-13.
NECESSITATEM, utilitatem, excellentiam et efficaciam caritatis docet diffuse Apostolus in præsenti epistola. Atque in primis declarat necessitatem caritatis, quoniam sine ea nullum donum prodest ad veram salutem, nec aliqua virtus meritoria est vitæ æternæ, eo quod caritas sit spiritualis vita animæ, Deo eam conjungens, assimilans, gratam sive acceptam amabilemque efficiens. Ait ergo Apostolus:
Si linguis hominum loquar, id est, quamvis omnium hominum utar loquelis, sicut et utor (Apostoli namque per donum linguarum, omnium acceperunt usum atque notitiam loquelarum);1 loquar quoque et linguis spiritualibus angelorum, id est, licet sic loqui possem, sicut angeli sancti loquuntur ad invicem: quorum collocutio est per intellectualem conversionem unius ad alium; ut dum superiores angeli illuminant inferiores, vel inferiores superioribus suos manifestant conceptus. Quod fit per voluntariam determinationem et intellectualem conversionem eorum ad invicem: nempe quod in corporalibus facit situs, hoc in spiritualibus agit ordo, ut asserit Augustinus. Deinde, juxta doctores, duplex est angelorum cognitio: una et principalis, in qua eorum beatitudo consistit, qua scilicet divinam vident essentiam. De qua visione unus alium nunquam docet, quoniam omnes immediate illam conspiciunt, nec in ejus visione proficiunt. Alia angelorum cognitio est de rebus creatis: et illa est duplex. Una de mysteriis divinorum, effectibusque divinæ providentiæ exsequendis: et de his superiores instruunt inferiores, loquunturque eis, non econverso, nisi forsitan consulendo. Unde Nicolaus de Gorra: Superiores (inquit) angeli loquuntur inferioribus revelando; sed inferiores superioribus, de majoribus consulendo. Imo, secundum divinum Dionysium, angeli inferiores, quæstiones aliquas proponunt superioribus, ut doceantur ab eis, sicut in Christi ascensione fecerunt:23 et ita loquuntur inferiores superioribus interrogando.4 Porro, alia est angelorum cognitio de propriis conceptibus: et de hac cognitione inferiores loquuntur superioribus, et econtra. Itaque potestas taliter mutuo manifestandi quod placet, angelorum lingua vocatur. Potest quoque hoc loco per angelorum linguam intelligi loquela seu vox tam tubalis atque sonora, ut esse solet angelorum loquela quando sensibiliter homines alloquuntur.
Si ergo sic loquar, caritatem autem, id est spiritualem Dei ac proximi amorem infusum, non habeam; factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens, id est, strepitum verborum mihi ipsi inutilem et inanem emitto, qui alios instruit ac delectat, mihi autem non prodest, eo quod spiritualiter mortuus sim per mortale peccatum, ratione cujus careo caritate. Æs namque sonando, aliis aliquid significat; et cymbalum tinniendo, alios delectat: sic qui absque caritate est, aliis potest aliqua loquendo significare delectationemque parare. Et tamen sibi ipsi non proficit ad salutem. Imo, sicut æs sonando, aliis significat, et se destruit; cymbalum quoque tinniendo, audientes delectat, et se ipsum consumit: ita qui sine caritate exsistens aliis prædicat, quamvis illis prosit ac placeat, tamen se ipsum damnabiliorem constituit, quoniam prædicare indignus est. Et illud Lucæ Christus loquitur ei:5 Ex ore tuo te judico, serve nequam.
Et si habuero prophetiam, quæ est supernaturalis cognitio contingentium futurorum desuper data, secundum illud secundæ Petri: Non voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines;6 et noverim mysteria omnia, id est divina secreta, et Scripturarum occulta, et omnem scientiam, scilicet tam infusam quam acquisitam, seu theologicam ac philosophicam, vel utriusque Testamenti scripturam. Verumtamen scientia illa infusa quæ est unum de septem donis Spiritus Sancti, a caritate separari non valet. Et si habuero omnem fidem, id est fidem tam perfectam, ita ut montes transferam, hoc est, transferri a Deo per orationem obtineam, vel imperando id possim. De qua fide ait Salvator apud Marcum: Quicumque dixerit huic monti, Tollere et mittere in mare, et non hæsitaverit, fiet ei.7 Verum, ut ait Hieronymus, ex his quidam perversi argumentum sumpserunt, quod nullus Apostolorum habuerit fidem perfectam: nam nullus eorum legitur montes aliquos transtulisse. Ad quod primo respondet Hieronymus, quod multa fecerunt Apostoli quæ non sunt scripta; secundo, quod per montem intelligi potest diabolus, ratione suæ elationis; tertio, quod Apostoli majora fecerunt. Itaque respondendum, quod manifestatio Spiritus per miracula datur, ad utilitatem Ecclesiæ. Ideo Sancti fecerunt miracula, prout utilitas exegit Ecclesiæ. Unde si competens exstitisset, transtulissent montes, quia majora fecerunt, mortuos suscitando, natos cæcos illuminando, atque similia: quæ fieri nequeunt nisi virtute divina. Translatio vero montium virtute fieri posset dæmonum, si naturali ac propriæ dimitterentur potentiæ. Verumtamen de quodam S. Gregorio episcopo legitur, quod quadam vice, ut locus sufficeret basilicæ construendæ, montem precibus movit. Sic et S. Dunstanus murum magnum dorso suo ad convenientiorem situm perduxit pro utilitate ecclesiasticæ fabricæ. Caritatem autem non habeam; nihil sum, hoc est, de spirituali ac meritorio, deiformi ac supernaturali esse nihil habeo: hoc enim per caritatem seu gratiam gratum facientem habetur. Unde et alibi ait Apostolus: Qui se putat aliquid esse, quum nihil sit, ipse se seducit.8 Peccator autem seu homo carnalis ac vitiosus dicitur nihil, non absolute, sed comparative, quia respectu hominis spiritualis et esse gratuiti supernaturalis nihil est, seu pro nihilo reputatur. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, juxta illud Matthæi: Si vis perfectus esse, vade, et vende universa quæ habes, et da pauperibus.9 Nam distributio talis, quamvis sit opus supererogationis, tamen quantum ad substantiam facti, absque caritate potest fieri. Et si tradidero corpus meum, id est, pœnis illud exponam, ita ut ardeam, hoc est, comburar pro defensione fidei sive justitiæ: quod etiam sine caritate fieri potest, puta jactanter; imo et ex servili timore. Unde Guillelmus Antisiodorensis in Summa sua, et Alexander de Hales super Sententias, scribunt, quod aliquis posset pro fide martyrium pati, et tamen damnari, quia ex solo servili timore possit hoc fieri. Caritatem autem non habuero; nihil mihi prodest ad æternæ vitæ consecutionem. Omnis etenim actio aut passio meritoria, ex caritate procedit elicitive aut imperative, vel ex caritate acceptatur. Caritas patiens est, hoc est, amore Dei et proximi facit adversa æquanimiter tolerari: homo etenim caritativus potius cupit injurias pati, quam Deum offendere ac proximum lædere; benigna est, id est clemens ac facilis indulgere. Caritas non æmulatur, id est, prosperitati alterius non invidet. Porro verbum hoc, Æmulor, multa significat, ut patet hoc versu :
Æmulor, inflatur, amat, invidet ac imitatur.
Non agit perperam, id est perverse, bonum impediendo alterius; non inflatur tumore superbiæ; non est ambitiosa, appetendo inordinate honorem aut prælationem.
Non quærit quæ sua sunt, id est, non est inordinate ad se reflexa, nec privata commoda quærit, sed bonum spirituale ac commune, potissimum Dei honorem et animarum salutem. Itaque non quærit proprium bonum tantum sive finaliter; verumtamen sicut homo post Deum debet præcipue diligere semetipsum, ita post Dei honorem debet in primis propriam quærere salutem, et ea sine quibus Deo placere non potest : idcirco communiter dicitur quod caritas incipit a se ipsa. Ait namque Salvator : Quid proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat?10 Unde ea quæ sunt de necessitate salutis non debet quisquam dimittere propter quemcumque. Nihilo minus in viris perfectis ac notabiliter virtuosis, frequenter plus sentitur et actualius viget desiderium boni communis, quam propriæ salutis : nam et hoc perfectionis est, quum bonum sit tanto divinius, quanto communius. Hinc divini honoris zelo communisque boni amore fervere, est Deo gratissimum, atque potissime meritorium. Vel, « non quærit quæ sua sunt », id est, cum scandalo proximorum non repetit sua, malens perpeti temporalium damnum, quam animarum evenire dispendium. Bona tamen Ecclesiæ non obstante scandalo repetuntur : et istud consilii est, nec esset servandum ubi contra caritatem et contra commune bonum militaret.
Non irritatur, nec verbis nec signis provocatur ad iram. Non cogitat malum, id est nocumentum inferre alicui. Non gaudet super iniquitate, hoc est, de alterius ruina non lætatur, imo tristatur atque compatitur; congaudet autem veritati doctrinæ, veritati vitæ, veritati justitiæ : facit etenim hominem de aliorum bonis operibus et sanis doctrinis lætari. Omnia suffert, id est, adversa omnia tolerat : quia ut dictum est, caritas patiens est, et proximorum defectus pie supportat, implens illud Apostoli, Alter alterius onera portate. Omnia credit quæ cadunt sub fide et divinitus revelantur :11 non omnibus, quum in prima Joannis Canonica scriptum sit, Nolite credere omni spiritui. Levitatis quippe est omnibus credere.12 Ideo Salomon loquitur, Innocens credit omni verbo :13 ubi innocentia pro defectu sensus accipitur. Omnia sperat, hoc est, divina promissa longanimiter præstolatur, et quæ postulat, adipisci confidit. Omnia sustinet, id est, dilationem pie suffert.
Caritas nunquam excidit, id est, quantum est ex parte ipsius, nunquam aufertur, nec desinit, quoniam ita perfectus est tam habitus quam actus elicitus caritatis, quod statui Beatorum non repugnat, sed maxime competit : ideo in patria caritas ipsa perficitur, et caritatis præceptum ibi perfecte implebitur. Non est ergo sic intelligendum, ut aliqui male intellexerunt, quod caritas semel habita non possit amitti : caritas enim ex parte sui subjecti potest excidere et amitti, quum in Evangelio Christus loquatur, Refrigescet caritas multorum;14 et in Apocalypsi, Habeo adversus te, quod caritatem tuam primam reliquisti.15 Potest tamen exponi de caritate perfectorum, qui ita in dilectione et gratia sunt roborati, ut cum Apostolo dicere queant : Quis nos separabit a caritate Dei?
Sive sint prophetiæ, tamen evacuabuntur, hoc est, esse cessabunt in termino vitæ hujus. Prophetia namque est obscura seu ænigmatica quædam cognitio, respicitque futura;16 cognitio autem Beatorum est clara, et omnia sunt eis quasi præsentia. Sive sint linguæ, cessabunt esse in patria. Non quod substantia linguæ aut usus ejus non erit ibidem : in corpore etenim integro Sancti resurgent, et vocalis laus erit in cœlo, ut probabilius creditur, Glossaque dicit super illud in Psalmo, Exsultationes Dei in gutture eorum.17 Intelligendum est ergo, quod donum linguarum cessabit, quia non dabitur alicui Beatorum donum linguarum ad hoc ut diversis loquatur per linguas diversas, quasi non omnes intelligant singulas linguas : singuli enim singulas linguas scient ; atque ut probabiliter æstimatur, sicut in prima ætate generis humani erat populus unus et labium unum, ut in Genesi legitur, ita in ultimo statu erit omnium electorum unum idioma.18 Ad quod illud Zachariæ poterit applicari : In die illa erit Dominus unus, et nomen ejus unum.19 Sive sit scientia, tamen destruetur, hoc est, cum vita hac desinet : non quantum ad habitum aut species intelligibiles, nec quantum ad quemlibet suum actum ; sed quoad actum suum agendique modum quem habet in hac vita, scilicet quoad ratiocinationis discursum et reflexionem ad phantasmata : quorum utrumque est imperfectionis. Sancti autem in cœlo claro intuitu omnia sciunt. Hinc subditur :
Ex parte enim, hoc est imperfecte, cognoscimus, et ex parte, id est imperfecte, prophetamus. Utraque namque cognitio valde est imperfecta. Nam sicut se habet oculus vespertilionis ad lumen solis, ita se habet intellectus noster ad manifestissima naturæ, id est ad separatarum notitiam substantiarum : quæ ex sua natura sunt maxime cognoscibiles, sicut sunt maximæ actualitatis ac formalitatis. Potissimum vero a Dei plenaria cognitione deficimus infinite ; imo a sensibilium plena notitia deficimus vehementer, juxta illud Sapientiæ : Difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore :20 quæ autem in cœlis sunt quis investigabit? Ea quoque quæ scimus, paucissima ac minima sunt comparatione eorum quæ ignoramus. Unde in
A Ecclesiastico fertur : Multa sunt abscondita majora his ;21 pauca enim vidimus operum ejus. Quum autem venerit quod perfectum est, id est, beatifica Dei visione nobis concessa in patria, et statu gloriæ apparente, evacuabitur quod ex parte est, hoc est, imperfectio cognoscendi tolletur : non habitus scientialis, nec actus ejus perfectionalis, sed ratiocinativus, quo proceditur a cognito ad ignoti notitiam : quod non erit in patria. — Sed circa hoc objici potest, quod etiam dilectio nostra est imperfecta, et imperfectio ejus in patria auferetur. Et respondendum, quod quamvis imperfectio auferetur, directus tamen, immediatus ac proprius actus caritatis non tollitur, imo perficitur in Beatis. His consonat illud B. Joannis in prima sua Canonica : Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus ;22 scimus quoniam quum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.
Deinceps ponit Apostolus declarationem istorum per exemplum status puerilis, qui quum sit imperfectus, evacuatur adveniente ætate matura. Quum essem parvulus ætate, sensu et quantitate, loquebar ut parvulus, verba imperfecte pronuntiando ; sapiebam ut parvulus, circa veritatis notitiam sæpe errando ; cogitabam ut parvulus puerilia et jocosa, ut moris est parvulorum. Quando autem factus sum vir ætate, scientia et virtute, evacuavi quæ erant parvuli, id est, puerilia dereliqui, et ad perfectionem me transtuli. Similiter quum venerimus ad statum gloriæ, relinquemus imperfectionem competentem statui viæ. Hinc subditur :
Videmus oculo intellectuali, id est, Deum cognoscimus, nunc, id est in statu peregrinationis atque exsilii hujus, per speculum, id est per obscuras imagines, puta naturas creatas, quæ Creatoris essentiam imperfectissime repræsentant. Non enim ostendunt quid Deus sit, sed quid non sit : in infinitum namque distant, occumbunt, deficiunt ab excellentia et plena repræsentatione Creatoris. Nec ostendunt de eo quid est, sed quia est. Ideo additur : in ænigmate, id est umbrosa atque obscura similitudine, puta in formis intelligibilibus, Scripturarumque figuris ac tropis, in quibus modicum quid divinæ majestatis ac lucis resplendet. Hinc divinus Dionysius : Impossibile (inquit) est nobis aliter lucere divinum radium, nisi circumvelatum variis velaminibus sensibilium formarum.23
Præterea advertendum, quia ut in Summa contra gentiles scribit Thomas, quemadmodum sensibile videtur tribus modis : primo, per suam essentiam seu realem in sensu præsentiam, ut lux, quæ propter suam diaphaneitatem ac puritatem in visu suscipitur, et per se ipsam videtur; secundo, per speciem in sensu receptam et a sensibili immediate derivatam, ut color; tertio, per speciem a sensibili impressam non immediate sensui, sed alteri rei, sicut res aliqua videtur in speculo : conformiter de Deo habetur triplex cognitio. Una per suam essentiam : et ista soli Deo naturaliter competit, et Beatis supernaturaliter datur ac inest, ut mox clarius ostendetur. Alia per similitudinem a Deo immediate derivatam in cognoscentem : hæcque cognitio Dei competit naturaliter angelo, cujus essentia est quædam Dei similitudo, per quam naturaliter Deum cognoscit. Tertio modo cognoscitur Deus a nobis quasi in speculo, in quantum per creaturas, in quibus divina relucet perfectio, in Dei cognitionem ascendimus. Ex consideratione etenim ordinis, bonitatis ac pulchritudinis universi, in divinæ sapientiæ, pulchritudinis, bonitatis ac omnipotentiæ contemplationem aliqualiter elevamur, ita ut ordo et consistentia rerum est quasi scala ascendendi ad Creatoris notitiam, juxta illud Sapientiæ : Vani sunt omnes homines quibus non subest scientia Dei, et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est; a magnitudine enim speciei et creaturæ, poterit cognoscibiliter horum creator videri.24
Tunc autem videbimus Deum facie ad faciem, hoc est clare et immediate, sive per speciem : sicut videtur res corporea clare, dum facies ejus inspicitur. Nunc cognosco ex parte, id est imperfecte. Unde in Job habetur : Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus; et quum vix parvam stillam sermonum ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis ejus intueri ?25 In Ecclesiastico quoque legitur : Multa dicimus, et deficimus verbis;26 consummatio autem sermonum ipse est. Quis vidit eum, et enarrabit ? Et quis magnificabit eum sicuti est ab initio? Tunc autem, id est in patria, cognoscam sicut et cognitus sum, id est, Deum clare et per essentiam contemplabor, quemadmodum ab ipso clare cognoscor.
Verumtamen « sicut », hoc loco non dicit similitudinem plenam, sed aliqualem, quæ consistit in hoc, quod sicut Deus omnipotens et æternus cognoscit se ipsum per propriam essentiam, ita quod in ipso sunt idem, quod videtur, et quo videtur, seu objectum et species intelligibilis; sic et nos videbimus eum per ipsius essentiam, quasi per intelligibilem formam menti nostræ immediate, non inhæsive, unitam; sicque Deus sublimis et felix erit nobis objectum et species. Quum enim, ut tactum est, omnis creata essentia, forma et species infinite a divina natura et perfectione plenaque ejus repræsentatione occumbat, non potest per eam Deus videri facie ad faciem, seu clare prout in se ipso est. Idcirco necesse est ut ipsamet Dei essentia, quæ est veritas in se subsistens, uniatur mentibus Beatorum loco intelligibilis formæ. Unde hæc Dei cognitio est penitus supernaturalis, quæ nec angelicis mentibus naturaliter potest competere. Hinc summi philosophi, tam Peripatetici quam Platonici, dixerunt primum ens a nulla intelligentiarum intelligi quantum ad quid est, sed quia est, et per negationem, ita ut tanto verius atque perfectius cognosceretur ab eis Deus, quanto limpidius cernerent eum inenarrabilem et incomprehensibilem esse. De hoc in Elementatione theologica Procli Platonici et in libro de Causis multa scribuntur. Ad hanc vero beatificam Divinitatis visionem facialem disponuntur mentes beatæ per lumen gloriæ, quod est gratia consummata, ponens eas in esse deiformi ad tam præclaram contemplationem idoneo.
Nunc autem, id est in statu viæ et peregrinationis præsentis, manent in fidelibus viatoribus fides, spes, caritas, tria hæc, hoc est tres theologicæ istæ virtutes, habentes Deum pro immediato objecto, tamen sub distinctione ratione formali : quia sub ratione primæ veritatis nondum clare cognitæ, objectum est fidei; sub ratione summæ felicitatis objectalis nondum adeptæ, objectum est spei; atque sub ratione puræ bonitatis, objectum est caritatis. Major autem horum, id est fide et spe perfectior, est caritas, quia perfectius atque intimius Deo conjungit, diuturnior quoque est, nec aufertur, nec potest esse informis : imo ceterarum virtutum est forma, vertex et vita, imperatrix et finis. Fides vero ac spes possunt esse informes, et in sua ratione imperfectionem includunt, nec manent in patria : fides namque obscuritatem cognitionis includit; spes vero, absentiam boni sperati. Verumtamen ceteris donis atque virtutibus fides et spes perfectiores dicuntur, quum Deum pro objecto sortitæ sint, et datæ sint ad conjungendum nos Deo. Ceteræ vero virtutes ordinantur ad hoc, ut in actibus theologicarum virtutum, potissimum caritatis, simus perfecti, expediti et fixi. Dona quoque sunt habituales perfectiones infusæ, quibus efficimur bene dirigibiles prompteque mobiles a Spiritu Sancto : et ita ordinantur ad virtutes theologicas tanquam ad fines.
Footnotes
-
Act. II, 4. ↩
-
Ps. xxiii, 7-10; ↩
-
De Cœlest. hier. c. vii. ↩
-
Is. lxiii, 1, 2. ↩
-
Luc. xix, 22. ↩
-
II Petr. 1, 21. ↩
-
Marc. xi, 23. ↩
-
Galat. vi, 3. ↩
-
Matth. xix, 21. ↩
-
Luc. IX, 25. ↩
-
Galat. VI, 2. ↩
-
1 Joann. IV, 1. ↩
-
Prov. XIV, 15. ↩
-
Matth. XXIV, 12. ↩
-
Apoc. II, 4. ↩
-
Rom. VIII, 35. ↩
-
Ps. CXLIX, 6. ↩
-
Gen. XI, 1, 6. ↩
-
Zach. XIV, 9. ↩
-
Sap. IX, 16. ↩
-
Eccl. XLIII, 36. ↩
-
I Joann. III, 2. ↩
-
De Cœlest. hier. c. I. ↩
-
Sap. xiii, 1, 5. ↩
-
Job xxvi, 14. ↩
-
Eccli. xliii, 29, 35. ↩
Chapter 114 of 211