Skip to the text

Sermo 1

QUALITER EXAMINARE NOS DEBEAMUS AN VERE SIMUS IN CARITATE.

S I estis in Christo, ipsi probate. II Cor. XIII, 5.

Quamvis absque divina revelatione nullus nostrum certus esse valeat se esse in Christo, hoc est in caritate et gratia et absque mortali peccato, nihilo minus docet Apostolus ut unusquisque probet, id est, se ipsum discutiat, an in caritate et Christo exsistat : non quod se ipsum discutiendo, queat hoc certitudinaliter invenire ac scire, sed verisimiliter et probabiliter tantum. Porro, examinatio ista sui ipsius facienda est ita :

In primis debet homo propriam conscientiam perscrutari, ac investigare an sibi sit conscia de mortali aliqua culpa de qua non sit confessio facta et pœnitentia seu satisfactio persoluta. Considera ergo, o homo, te ipsum, et interiora tua revolve, an lateat in te superbia, an invidia, avaritia, acedia, concupiscentia vitiosa, an simile aliquod mortale peccatum; et si dubitas inde, pensa an vere sis humilis, parvus et vilis in oculis tuis, malens subesse ac obedire, quam præesse et imperare, magisque cupiens approbari, laudari ac honorari a Deo in regno cœlesti, quam ab hominibus in hoc mundo. Considera demum an Deum super omnia pure ames, an ad omnes homines, tam amicos quam inimicos, pie ac amorose afficiaris, an Dei atque Ecclesiæ præcepta observes, an sollicitior sis de animæ tuæ salute, quam de quibuscumque exterioribus ac temporalibus rebus, an etiam sollicitior sis de salute filiorum ac filiarum tuarum, et ceterorum ad te pertinentium, quam de temporali provisione, prosperitate seu ditatione ipsorum. Insuper te inquire, an temporales divitias inordinate non appetas, nec amplius quæras quam indiges et tuo statui congruit, tibique expedit ad proficiendum in spiritualibus bonis, in Dei obsequio ac virtutibus. Præterea inspice an ad Dei servitutem sis alacer, ad orandum, ad frequentandum ecclesiam, ad audiendum sermones, nec tempus tuum infructuose expendas potando, fabulando, dormiendo, etc.; an etiam carnales concupiscentias reprimas et compescas. Si igitur nullum in te mortale peccatum inveneris, sed virtutes illis contrarias, sicut partim jam tactum est, confide te esse in Christo et caritate, et Deo gratias age, teque custodi; si vero de aliquo mortali tibi es conscius peccato, mox toto corde te ejus pœniteat, veniam ab Altissimo pete, confessionem, satisfactionem et emendationem propone.

Secundo, facienda est examinatio ista juxta doctrinam Apostoli in præsenti epistola, in qua actus et proprietates caritatis declarat Apostolus.1 Si ergo vis scire an sis in Christo et caritate, perpende an in te vere consistant quæ Apostolus caritati attribuit. Caritas, inquit, patiens est.23 Vide an vere sis patiens, an de injuria tibi illata non contristeris nec perturberis, nec ultionem inordinate exquiras. Verumtamen si aliquis contristaretur de injuria sibi facta, non in quantum est directe contra suam personam, sed in quantum est Dei offensiva ac inhonorativa, et in derogationem justitiæ, atque in damnum animæ injuriantis, hoc non esset caritati contrarium, sed veræ caritatis virtuosus effectus. Si ergo pronus es ad indignationem, ad iram, ad impatientiam, ad vindictam, time te in caritate non esse : imo scias te in caritate esse aut nihil, aut modicum. Caritas demum, secundum Apostolum, benigna est. Considera ergo te ipsum, an clemens sis et facilis indulgere.4 Si autem in corde portas injuriam tibi illatam, et amarus, indignabundus atque aversus es ab eo qui tibi forefecit, non palpes te ipsum, nec in caritate te esse arbitreris.

Amplius, teste Apostolo, caritas aliorum prosperitati non invidet, sed congaudet : sicut enim proximos diligit tanquam se ipsum, sic facit bona aliorum amari ut propria, et mala eorum dolere atque vitare ut propria mala. Verumtamen si aliquis prosperetur temporaliter contra salutem animæ suæ, condolendum est ei, in quantum illa prosperitas est sibi occasio culpæ ac condemnationis, non in quantum est bonum quoddam sive prosperitas, quoniam ex divina ordinatione justo judicio accidit ei. Ideo ait Psalmista :5 Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem. Discute igitur temetipsum, an de aliorum prosperitate ac profectu in temporalibus ac spiritualibus contristeris. Quidam autem, quamvis non sint adeo malitiosi ut de aliorum prosperitate tristentur in quantum est quoddam bonum illorum, inde tamen tristantur secundum quod apprehendunt illam prosperitatem ut sui ipsius nocivam, hoc est, in quantum per illorum prosperitatem, excellentiam et profectum, impediuntur a temporali promotione, honore seu commoditate, ad quæ illi aptiores sunt ipsis : et hoc ad invidiam pertinet. Si ergo malum hoc tibi inesse compereris, caritatis te esse expertem cognosce. Sed, heu ! pestis hæc pessima multis inhæret, nec tamen advertunt. Nempe si viderint quempiam quem præire desiderant, cadere, despici, seu infortuniis agi, gratulantur magis quam compatiantur : quod periculosum est vehementer, et veræ ac spirituali dilectioni contrarium. Fugiamus ergo hoc malum pestiferum.

Insuper, docente Apostolo, caritas non est ambitiosa.6 Ecce et hic examinet quilibet se ipsum, anne ambitionis fatuitas sibi inhæreat, an ad officia, ad honores adspiret, an fratribus cupiat præsidere, an Absalonis, imo et primi illius apostatæ, qui est rex super omnes filios superbiæ, magis quam Christi, sit filius.789 O quam multi hac vanitate falluntur, et ita obtenebrantur ut propria non advertant pericula! Imo per blandimenta et simulationes, promissa et calliditates, ad honores adspirant, quemadmodum scriptum est: Est qui nequiter se humiliat, et interiora ejus plena sunt dolo.10 Tales quoque interdum occulto, justo et metuendo Dei judicio, permittuntur adipisci quod cupiunt, in gravissimam sui ac aliorum damnationem, prout rursus testatur Scriptura:11 Deus regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. O utinam insipientes isti adverterent quod sanctus ait Gregorius: Quoties hominibus præesse desidero, toties Deum meum præire cupio; itemque: Numerari culpæ non possunt quæ ex ambitione sequuntur. Radicitus ergo evellatur hoc vitium detestandum, per quod intentio hominis quasi in omnibus obliquatur, atque ad propria commoda et honores vitiose reflectitur. Postremo, secundum Apostolum, caritas non quærit quæ sua sunt.12 Vide ergo an Dei honorem, an communem salutem, pacem atque profectum sincere desideres, an omnibus prodesse peroptes.

Si ergo has caritatis proprietates ac operationes tibi inesse perspexeris, in Christo et caritate te esse confide, et gratias age, atque ne cadas attende; sin autem, pœnite et emenda, nec cesses quousque ea quæ caritatis sunt, tibi inesse experiaris. Unde quum caritas Dei ac proximi sit summe necessaria, utilissima ac saluberrima, sancti Patres in ea præcipue emicabant. Unde quam perfectus ac fervens fuerit in caritate Dei ac proximorum beatissimus Moyses legifer filiorum Israel, sacra Scriptura declarat. Quum enim populum Israeliticum de Ægypto per multa miracula eduxisset, et nihilo minus multas murmurationes ac tribulationes sustinuisset ab eis, in tantum ut diceret Deo, Quid faciam populo huic?13 adhuc pauxillum, et lapidabit me; tamen in ejusdem populi caritate permansit tam fervens, quod dum populus ille Deum gravissime per idololatriam offendisset, vitulum aureum adorando, atque ob hoc Deus populum illum terribiliter vellet plagare ac trucidare, Moyses ineffabili caritate medium se objecit, et Deum oravit pro populo illo, dicens:14 Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro quem scripsisti.15 Tanta caritate Deus quasi devictus, placatus est. Nihilo minus Moyses divinæ caritatis zelo succensus, tantam Dei injuriam non dimisit inultam; sed idololatras illos fecit occidi: ita quod viginti tria millia eorum simul prostrata sunt a Levitis, quibus Moyses præcepit hoc facere.

Studeamus ergo in Dei ac proximorum16 sancta dilectione semper proficere, Dei honorem ac proximorum salutem in omnibus peroptando, promovendo ac procurando pro posse, verbis et factis.

Footnotes

  1. I Cor. xiii, 1 et seq. ↩

  2. Ibid. 4. ↩

  3. I Cor. xiii, 4. ↩

  4. Ibidem. ↩

  5. Ps. xxxvi, 1. ↩

  6. I Cor. xiii, 5. ↩

  7. Job xli, 25. ↩

  8. II Reg. xv, 14. ↩

  9. Is. xiv, 13, 14. ↩

  10. Eccli. xix, 23. ↩

  11. Job xxxiv, 30. ↩

  12. 1 Cor. xii, 5. ↩

  13. Exod. xvii, 4. ↩

  14. Exod. xxxii. ↩

  15. Ibid. 31, 32. ↩

  16. Ibid. 26-28. ↩

Chapter 115 of 211