Skip to the text

Sermo 2

DE SIGNIS ET EFFECTIBUS AMORIS DIVINI ECSTATICI ET PERFECTI.

FORTIS est ut mors dilectio.1 Cant. VIII, 6. Quemadmodum S. Dionysius docet, caritas est virtus unitiva, quia conjungit amantem amato. Quumque caritas ista proficere cœperit, transformat diligentem in dilectum, et unum facit cum eo quem amat; quum autem perfecta fuerit, indissolubiliter colligat amantem cum suo dilecto. Hinc, Dionysio teste, amor divinus seu caritas ista infusa ecstasim facit, quoniam mentem amantis quasi extra se ponit, scilicet in dilectum.2 Unde, secundum Augustinum, anima hominis verius est ubi amat quam ubi animat, id est, in dilecto quam in corpore proprio. Caritas ergo divina, fervida ac perfecta, merito vocatur ecstatica.

Denique, quamvis amor carnalis sit caritati, id est spirituali dilectioni, valde contrarius, quamdam tamen similitudinem habent istæ dilectiones ad invicem, ita quod actus ac proprietates spiritualis amoris ecstatici melius clariusque exponi non queunt quam per actus et proprietates amoris carnalis ecstatici. Spiritualia namque per corporalia declarantur; unum quoque oppositorum per reliquum cognoscitur. Porro amor carnalis ecstaticus, est amor ille sensualis prædominans qui a medicis amor eros nominatur, quasi rationi totaliter prævalens.3 Estque amor iste impetuosa æstuansque affectio sensualitatis ad rem carnalem, cum nimia concupiscentia et inquietudine animi atque cogitationum afflictione, non sinens amantem aliud cogitare quam objectum quod diligit; et tali amore miserrimo quidam juvenes homines mutuo afficiuntur ac contabescunt, ita quod vix comedere aut dormire jam possunt. Hinc amor iste pravissimus est ac penitus detestandus, quia tam viliter ac miserabiliter subdit rationalem creaturam rebus carnalibus ac creatis.

Nunc ergo actus et proprietates divini amoris ecstatici, per actus et proprietates seu signa amoris carnalis ecstatici sunt pandenda, ut carnalem vitantes amorem, ad divinæ dilectionis festinemus ardorem.

Itaque primum signum ac opus, seu prima proprietas amoris carnalis ecstatici, est quod taliter amorosi multa concipiunt, præsertim in absentia, sed pauca loquuntur, et ea proferunt imperfecte. Defectivæ namque locutiones propriæ sunt ita amantium, maxime dum de re amata vel cum ea loquuntur. Magnitudo quippe ingensque vis amoris rationem quasi absorbet, aliarumque virium actiones partim suspendit ac impedit, et verba intercipit atque abrumpit: quod etiam magnitudo doloris et aliarum affectionum facere solet. Sic enim et Christus de civitate Jerusalem ex compassione locutus est per verba defectiva, dum ait: Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi;4 nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. In quibus verbis aliqua sunt supplenda. Pariformiter anima divino amore ecstatico vulnerata ac languida, paucis ac defectivis utitur verbis, loquens de Deo, vel certe cum eo, sicut in Canticis canticorum: Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus;56 itemque, Dilectus meus mihi, et ego illi. Sed sicut Aaron eloquens loquebatur pro Moyse ineloquente, sic ratio loqui debet pro affectu, et verba affectus supplere, ut dicat, Dilectus meus mihi;7 hoc est: Sponsus cœlestis, Unigenitus Dei, est mihi summe conveniens, summe placens, ipse tota requies mea, opulentia mea, et bonum finaliter concupitum; et ego illi intenta sum atque complaceo. Verumtamen ista suppletio nequaquam necessaria est dilecto, qui optime novit ecstatici sancti amoris languorem, et apud quem dulcissime sonant imperfectæ seu defectivæ atque abruptæ locutiones amoris.

Secundum signum amoris carnalis ecstatici, desiccatio est membrorum. Nam taliter amorosi arefiunt in membris, quoniam ex vehementi cordis applicatione circa rem dilectam, multiplicantur in eis spiritus, ex quo desiccationem incurrunt. Sic ex amore spirituali ecstatico et ardenti, arescit anima a carnalium voluptatum humore: quemadmodum Dominus desicavit et abstulit mare Rubrum, urente vehementique vento flante;8 et super Apostolos, in die Pentecostes, factus est repente sonus tanquam advenientis spiritus vehementis.9 Et hoc affligit diabolum, quum viderit animam a carnalibus desideriis arefactam ex vehementia divini amoris, quia in ea non invenit requiem:10 ipse enim, ut Dominus ad Job ait, in locis dormit hu mentibus. Hinc beatissimus Augustinus, qui ante suam conversionem timuit viam salutis quasi arduam, eo quod sibi videbatur difficile voluptatibus carere carnalibus, statim post suam conversionem, divinæ dilectionis fervore accensus, et Dei suavitatem expertus, tam promptissime omnia carnalia sprevit, atque ab omni carnali affectu siccatus est, quod ipsemet admiraretur.

Tertium signum carnalis amoris ecstatici, est concavitas oculorum. Consueverunt etenim taliter amorosi oculos habere concavos seu profundos, quoniam oculi sequuntur spiritus sese retrahentes atque ad locum æstimativæ concurrentes. Conformiter oculi interiores animæ ecstatice amorosæ profundantur in capite, id est corde : totum quippe est intra quod quærit ac diligit eamque delectat; extra nil cupit, carnalia cuncta fastidit. Habet quoque oculos introrsum collectos, ut consideret an aliquid sit in corde quod Sponso cœlesti displiceat, qui solus cor intuetur, ejusque occultos accessus atque recessus pro posse advertat :11 accedit enim dum gratiam internæ consolationis ac fervidæ devotionis largitur; quam quum subtrahit, recedere perhibetur.

Quartum signum amoris carnalis ecstatici, est siccitas oculorum seu carentia lacrimarum, nisi fletus adveniat ex parte rei dilectæ : unde nec mors proximorum, nec damna rerum, lacrimas possunt in taliter amorosis excutere. Sic anima ecstatice spiritualiter amorosa ob nulla damna ad rem dilectam non pertinentia contristatur, quemadmodum scriptum est, Non contristabit justum quidquid ei acciderit;12 sed de omni eo quod inhonorativum ac offensivum est Dei, intime dolet. Verumtamen cantilenæ amoris et musica instrumenta solent in carnaliter amorosis lacrimas provocare, quoniam liquefaciunt amorosum in amore rei dilectæ, et ejus memoriam innovant. Ita in ecclesiasticis canticis anima fervens in fletum resolvitur, et sui recordatur dilecti, ac ejus inflammatur amore, quemadmodum Augustinus de se ipso fatetur : Flebam (inquiens) uberrime in hymnis et canticis suave sonantis ecclesiæ, vocibus ejus vehementer affectus.

Quintum signum amoris carnalis ecstatici, est pulsus inordinatus. Omnis quippe taliter amorosus pulsum habet aut nimis tardum ac rarum, aut nimis velocem atque frequentem, secundum diversas apprehensiones quas concepit de amato. Tardus namque est pulsus ejus, dum de dilecto habendo desperat; velox autem, quando de re dilecta confidit vicem reportare amoris. Porro pulsus animæ sunt ejus affectiones. Pariformiter ergo anima spiritualiter amorosa pulsum habet velocem, id est affectiones celerrimas, dum de Sponsi cœlestis gratiosa præsentia vel gloriosa adeptione confidit : talem equidem apprehensionem habebat, qui dixit, Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.13 Quum demum anima amorosa peccata sua periculumque considerat, et meliores se cecidisse atque periisse attendit, quasi a suarum affectionum velocitate lentescit, a timore concepto reprimitur.

Sextum signum amoris carnalis ecstatici, est profunda cogitatio ac sollicitudo versa ad interiora, ita quod taliter amorosus gerere videtur imaginem dormientis, qui evigilare vix valet, nisi dum de re amata sibi fit mentio. Ideo si cum taliter amoroso loquaris de his quæ inter homines fiunt, quæ ad rem dilectam non spectant, parum aut nihil advertit; sed quum de re quam amat aliquid audit, mox quasi evigilans hoc advertit, quoniam tota sua intentio, cogitatio atque affectio fixa ac recollecta est in dilecto. Simili modo anima ecstatice amorosa, ad sæcularia verba, ad impertinentes rumores, ad vana ac frivola, ad Deum non pertinentia, claudum ac tardum habet intellectum; porro ad ea quæ Dei sunt, statim attendit, et loqui de laudibus ejus lætatur, verbis sacris cum ipso insistere non fastidit. Væ igitur homini qui obtusum ac pigrum habet intellectum et affectum ad ea quæ Dei sunt et salutis, facilem vero et acutum ad ea quæ sunt carnalia ac mundana: cui locutiones de Christo ac spiritualibus rebus sunt onerosæ; fabulationes vero de sæculo et de his quæ ad curiositatem carnalitatemque pertinent, delectabiles sunt.

Septimum signum amoris carnalis ecstatici, est quod taliter amorosus videndo rem rei dilectæ valde consimilem, quasi insanire videtur præ magnitudine affectionis. Eodem modo anima amorosa dum bonitatem atque dulcedinem Dei in præsenti degustat (quæ degustatio, futuræ beatitudinis quædam prælibatio est et imago), incipit alienari, et præ desiderio Sponsi cœlestis quodam modo insanire.

Itaque omnem despiciamus carnalem amorem ac vitiosam cupiditatem, et ad præfatum spiritualem amorem ecstaticum properemus, in Dei amore crescendo quotidie; et omnes nostras affectiones adunemus ac stabiliamus in eo, ipsum in primis super omnia appetendo, amando ac honorando, alia vero non nisi in eo, hoc est secundum voluntatem ac legem ipsius.

Postremo, hoc spirituali amore ecstatico specialiter plenus ac æstuans fuit sacratissimus Paulus apostolus, sicut et ipsemet ait: Vivo, jam non ego, vivit vero in me Christus;14 et iterum, Certus sum quia nec vita, nec mors, nec alia creatura poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.15 Nam tam ardentissime desideravit Deum ab omnibus honorari, quod non curavit quidquid pro veritate evangelicæ prædicationis ageret, laboraret ac pateretur, dummodo in divini honoris promotione proficeret. Sic quoque accensus fuit fraterno amore; et quidquid ab incredulis sustinebat, non cessavit eos diligere, pro ipsis orare, pro eorum conversione incessabiliter laborare, discurrere, prædicare per se ipsum ac suos discipulos. Nam quamvis a Judæis quinquies fuerit flagellatus, qualibet vice triginta novem ictus suscipiens, semel etiam lapidatus, et plurimas persecutiones perpessus, nihilo minus, sicut ipsemet scribit, tristitia sibi magna fuit, et dolor continuus, propter illorum infidelitatem:161718 imo et anathema cupiebat esse a Christo19 pro illis, eo sensu quo Moyses dixit Deo, Aut dimitte illis hanc noxam, aut dele me de libro quem scripsisti.20

Quantumcumque ergo aliquis forefecerit nobis, non deficiamus a caritate ipsius; sed Dei intuitu ac amore, atque ut Christo propter nos passo aliqualiter conformemur, a vitiis quoque nostris purgemur, in gratia proficiamus, omnia sustineamus pie adversa, ad laudem et gloriam Dei sublimis. Amen.

Footnotes

  1. De Divin. nom. c. iv. ↩

  2. De Divin. nom. c. iv. ↩

  3. * ἕρωσ ↩

  4. Luc. xix, 42. ↩

  5. Luc. ii, 16. ↩

  6. Cant. vii, 10. ↩

  7. Exod. iv, 14-16. ↩

  8. Exod. xiv, 21. ↩

  9. Act. ii, 2. ↩

  10. Job xl, 16. ↩

  11. 1 Reg. xvi, 7. ↩

  12. Prov. xii, 21. ↩

  13. Ps. lxxxiii, 3. ↩

  14. Galat. II, 20. ↩

  15. Rom. VIII, 38, 39. ↩

  16. Rom. IX, 2. ↩

  17. Act. XIV, 18. ↩

  18. II Cor. XI, 24. ↩

  19. Rom. ix, 3. ↩

  20. Exod. XXXII, 31, 32. ↩

Chapter 116 of 211