Skip to the text

Sermo 6

Ad religiosos

DE EXCELLENTIA ET EFFICACIA CARITATIS.

NUNC manent fides, spes, caritas, tria hæc; major autem horum est caritas. I Cor. xiii, 13.

Beatissimus Paulus apostolus, qui visceribus caritatis erat totus redundans, et igne caritatis vehementissime inflammatus; imo teste Chrysostomo, sicut ferrum in ignem missum totum fit ignis, sic Paulus quasi in caritatis ignem et affectum videtur fuisse conversus: hic itaque gloriosus ardentissimusque Apostolus, quemadmodum in se ipso caritatis vim et proprietates excellentissime experiebatur, et eamdem foris copiosissime exercebat, sic ejus naturam et eminentiam, vim et proprietates, et efficaciam operationesque ejus subtilissime ac verissime intellexit atque descripsit, præsertim in hodierna epistola: asserens et protestans sine caritatis præsentia nihil prorsus ad salutem prodesse, nec quempiam aliquid spiritualiter esse aut Deo posse placere, sed nec dona gratiæ gratis datæ, ut sunt virtus miraculorum, gratia prophetiæ, peritia omnium linguarum, sine caritate alicujus exsistere meriti; et, quod plus est, nec alias virtutes, nec earum actus, quantumlibet excellentes, extra caritatem exhibitos, Deo esse acceptos, in tantum quod et si quis, quamvis ditissimus, omnia sua largiatur pauperibus, et insuper corpus suum pro fide exponat incendio, atque martyrium patiatur, caritate autem non decoretur, nil proderit ad salutem. Hinc, secundum Alexandrum de Hales et Guillelmum Antisiodorensem, si quis ex fide informi et timore pure servili moreretur pro fide, caritatem non habens, condemnaretur. Est itaque caritas virtus altissima, vitaque animæ, et ceterarum virtutum forma, motrix et imperatrix, vertex, finis ac domina.

Præterea advertendum, quod actus aliqui dicuntur a caritate procedere, modis duobus. Primo elicitive: et ita a caritate procedunt actus qui directe spectant ad eam et immediate. Qui actus sunt duplices, utpote: interiores, ut Deum diligere, desiderare, amplecti, et in ipso gaudere atque per internam pacem quiescere, amantem accendere, elevare, spiritualiter vulnerare ac languidum facere. Alii sunt actus caritatis eliciti exteriores, ut qui a præfatis actibus directe et immediate procedunt. Secundo dicuntur aliqui actus a caritate procedere caritatisque actus esse imperative, quia videlicet præcipiuntur a caritate, ita quod voluntas caritate formata et accensa, caritate eam movente ac stimulante præcipit. hujusmodi actus produci, qui tamen ab aliis virtutibus directe ac elicitive procedunt. Sicque in præsenti epistola multos actus adscribit Apostolus caritati, dicendo: Caritas patiens est, benigna est; non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt; omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.1

Denique tanta est dignitas caritatis, tamque sublimia sunt quæ de ea dicuntur, et tam præclarissimi ei adscribuntur effectus, quod quidam magni theologi, ut Magister Sententiarum, putabant caritatem non esse aliquid creatum in anima, id est non habitum, nec virtutem infusam, sed ipsummet Deum, et per appropriationem Spiritum Sanctum:2 quod secundum doctores communiter stare non potest. Idcirco tenendum, quod caritas est virtus supernaturalis, spiritualis, infusa, voluntatem perficiens et informans, spiritualiterque omnem eam habentem vivificans: per quam Deum proximumque diligimus, optando et volendo Deo quod ipse est, et quod habet, et quod ei debetur eumque decet primo et maxime propter se ipsum; proximis quoque bona gratiæ in præsenti et bona gloriæ in futuro desiderando, et eis ad illa pro viribus cooperando.

Idcirco per caritatem Deo volumus et cum interna congratulatione favemus suam bonitatem, perfectionem, sapientiam, opulentiam, beatitudinem infinitam; ejus quoque bonitatem, præsentiam, beatitudinem desideramus, et ei uniri ac complacere eoque frui super omnia præoptamus; zelo etiam sui honoris accendimur, ipsum totis viribus honorantes, atque ab omnibus honorari jugiter cupientes. Ecce isti sunt sanctæ et infusæ caritatis actus sive effectus: in quibus quanto perfectiores et alacriores fuerimus, tanto in caritate perfectiores ferventioresque probamur.

Præterea, inter tres virtutes theologicas, quæ sunt, fides, spes, caritas, primatum caritas ipsa sortitur. Et dicuntur tres istæ virtutes theologicæ seu divinæ, quoniam Deum habent pro immediato objecto, quamvis sub diversa ratione formali: quia sub ratione summi boni Deus est caritatis objectum; sub ratione primæ veritatis ipse objectum est fidei; sub ratione summæ beatitudinis objectum est spei. Harum virtutum, fides et spes possunt esse informes, non caritas.

Et dicuntur virtutes hæ etiam theologicæ ac divinæ, quia per ipsas præcipue et immediate colitur Deus: imo per ipsas anima Deo desponsatur, intime copulatur, et ab ipso salubriter fecundatur suaviterque amplectitur. Per has virtutes spirituales corruptio animæ recuperatur, et anima spiritualiter virgo seu integra, sponsa Christi efficitur. Insuper per caritatem efficitur homo adoptivus filius Dei, amicus Altissimi, heres Creatoris excelsi, membrum Christi atque Ecclesiæ.

Quum igitur talis ac tanta virtus sit caritas, per quam homo tam ineffabiliter dignificatur, tam supernaturaliter Spiritui Sancto conformatur, tam gratiosissime sublimatur, et ad beatitudinem perducitur æternalem; hinc caritatem super omnia desideremus, custodiamus, et perficere enitamur. Ipsa quippe est supernaturalis similitudo et admiranda prorsus expressio increati amoris qui Deus est, de quo Joannes ait apostolus: Deus caritas est; et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Et quoniam caritas appropriatur Spiritui Sancto, caritas specialiter Spiritus Sancti similitudo sive expressio perhibetur.

Præterea, quoniam caritas tanta est nobilitas, salus ac opulentia animæ, hostis antiquus super omnia insidiatur, conatur et satagit caritatem in nobis ferire, lædere et auferre, vel unum contra alium incitando, vel unumquemque ad quodcumque mortale peccatum trahendo, vel saltem ad venialia et eorum frequentiam, ut sic tandem ad mortale ruamus, vel saltem in caritate minus proficiamus. Ad hæc tota illius ordinatur malignitas, qui quum sit omni invidia plenus, nulla re tantum sicut caritate nostra affligitur, igne nostræ dilectionis incenditur, pace et concordia ac mutuo nostro caritativo obsequio, exemplarique conversatione; et cum eo quod est caritatis nutritivum, conservativum ac perfectivum, vehementer torquetur.

Sed jam nunc contra tam crudelissimum ac invidissimum hostem, nil aliud nisi nostrarum animarum sanguinem, id est spiritualem interitum atque æternam damnationem, implacabiliter sitientem, magnanimiter provocemur, contra eum circumspecte armemur, ei infatigabiliter reluctemur, et de ipso nos fortius ulciscamur. Hæc est optima ira, magnanimitas virtuosa, sapientia vera, fortitudo præinclyta, ut quanto plus ille conatur caritatem in nobis lædere et auferre, pacem concordiamque turbare, dilectionis obsequia ædificationisque opera impedire, tanto ardentius ac indesinentius demus et extendamus nos ad omnia bona ista, et in eis persistere, proficere, perfici incessanter conemur, nosque ab insidiis inimici cum omni diligentia protegamus ac resistamus, orando, meditando, Christi passionem semper adspiciendo, sanctis exercitiis inhærendo, nos invicem in humilitate præveniendo;3 sicque divini amoris ardore, fraternæ dilectionis fervore, pace interna, concordia inconcussa, humilitate profunda, patientia stabili, ædificatoriis verbis, exemplaribus actibus affligamus, persequamur, repellamus diabolum, quemadmodum ait vir sanctus: Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant;4 confringam illos, nec poterunt stare. Quod totum facere attentemus, non propriis viribus, sed benignissimo Dei adjutorio jugiter confidentes ac innitentes; sicque experiemur in nobis quod promisit Apostolus: Deus conteret Satanam sub pedibus vestris velociter.5

Postremo, quemadmodum dæmones concorditer contra nos pugnant, et se invicem contra nos juvant; nec quisquam illorum nobis contra suos collegas exhibet opem, sed omnes dentibus contra nos strident: ita contra eos concorditer repugnemus, et orando, hortando, exemplariter conversando, nos invicem contra ipsos juvemus; nec aliquis opem præbeat illis contra suos confratres, ipsos inquietando, scandalizando, turbando, impediendo, sed simus unus atque fidelis exercitus contra aciem illorum impiorum. Sed, heu! quidam sunt nimis pusilli, nimium imperfecti et valde infirmi, qui facillime superantur, cito labuntur, atque dæmonibus contra proximos cooperantur, ipso facto illud Isaiæ dicentes: Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum.6 Hi sunt qui fratres suos scandalizando tribulant sive inficiunt, aut aliis modis a bono impedire et ad vitia trahere non verentur, non ponderantes quod ait Salvator: Væ homini per quem scandalum venit.7 Tales sunt susurratores, detractores et passionati, ac discordiam seminantes, Deo odibiles, qui sunt satellites ac vasa diaboli, per quos exsequitur quod per se ipsum concipit, sed implere non valet. Tales ergo sua pensent pericula, seque emendent. Ad gloriam Omnipotentis.

Footnotes

  1. I Cor. xiii, 4, 5, 7. ↩

  2. Cf. t. XX, p. 9 C et s. ↩

  3. 1 Joann. IV, 16. ↩

  4. Ps. xvii, 38, 39. ↩

  5. Rom. xvi, 20. ↩

  6. Is. xxviii, 15. ↩

  7. Matth. xviii, 7. ↩

Chapter 121 of 211