Skip to the text

Enarratio in evangelium

ASSUMPSIT AUTEM JESUS DUODECIM DISCIPULOS SUOS, ETC.1 Luc. XVIII, 31-43.

QUONIAM tempus quadragesimale propinquat, in quo Christifideles non solum debent corpora sua a voluptatibus refrenare, sed jejuniis quoque et abstinentiis laboribusque virtuosis affligere, atque per pœnitentiæ lamenta ac opera passioni Christi se conformare; idcirco in dominica ista legitur evangelium istud, in quo Christus suam passionem prædixit, quatenus a vanitatibus ac voluptatibus, quibus multi vitiosi nunc vacant, abstrahantur, et Christo grati esse conentur. Ait ergo Lucas evangelista :

Assumpsit autem Jesus duodecim discipulos suos, id est Apostolos : inter quos tunc proditor unus fuit, qui tanquam Satan adfuit inter filios Dei. Origenes autem hic scribit :2 In duodecim adhuc erat et Judas; adhuc enim forsitan dignus erat cum aliis seorsum audire quæ passurus erat Magister. Alii dicunt, quod Christus etiam eum ad hæc audienda admisit, ut sic a traditionis scelere retraheretur. Et ait illis secreto, ut in Matthæo legitur, ad vitandum inquietudinem, turbationem et scandalum plurimorum, et quorumdam aliorum discipulorum suorum qui Apostolis imperfectiores fuerunt; et ne feminæ ex complexionis suæ mollitie flerent, ut moris est eis in talibus. Itaque Apostolis tanquam familiaribus Christus passionem suam prædixit, ne ea veniente scandalizarentur, nec putarent magistrum suum præventum, aut improvise captum, seu invite occisum. Denique teste Chrysostomo, tota salus hominum in Christi morte est posita, nec aliquid est propter quod magis Deo regratiari debemus, quam propter passionem et mortem ipsius. Idcirco Apostolis mortis suæ annuntiavit mysterium in secreto, quoniam semper pretiosior thesaurus melioribus vasis includitur.

Ecce : quod valde notabile atque mirabile est, quod scilicet Unigenitus Dei locum suæ passionis sponte accessit, et tanta pati dignabatur pro homine; ascendimus Jerosolymam : quæ in montanis sita fuit, ideo de Galilæa venientes ad eam localiter ascendebant; de qua jam Christus prædixerat, Non capit Prophetam perire extra Jerusalem;3 et consummabuntur, id est, opere implebuntur, omnia quæ scripta sunt per Prophetas, qui fuerunt quasi organa Spiritus Sancti, per quæ ipse locutus est, de Filio hominis, id est de me. Christus quum esset æterni Patris ac matris Virginis filius, tamen frequentius appellavit se Filium hominis propter humilitatem, ne se aliquis vane extollat. Et quod ait, « consummabuntur omnia », intelligendum est de pertinentibus ad passionem resurrectionemque Salvatoris. De cujus passione quamvis in plurimis propheticorum voluminum locis multa sunt prophetata, tamen apud Isaiam Danielemque, et Psalmistam, præsertim in psalmo cujus exordium est, Deus, Deus meus, respice in me, tam evidenter est prophetatum, ut magis historia videatur quam prophetia. Denique, quoniam Christus tam incomparabilis exstitit dignitatis, ejusque passio tam summæ fructuositatis, ac cetera ejus mysteria tam miranda et incomprehensibilia erant; decentissimum ac utilissimum fuit ea diu atque per multos desuper prænuntiari, ut suo jam tempore adimpleta, firmius crederentur.45 Hinc omnium Prophetarum opus est Christus, et universi Prophetæ non sunt locuti nisi super dies Messiæ, ut etiam Judæorum testantur magistri. Unde in Actibus princeps Apostolorum disseruit: Deus prænuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum.6

Tradetur enim gentibus. Nam primo ad capiendum eum venerunt cohors et tribunus, qui erant gentiles, et ministri Judæorum, ut in Joanne habetur;7 deinde pontifices et eorum ministri tradiderunt eum Pilato, qui tradidit eum suis militibus ad flagellandum et illudendum;89 et ideo illudetur, dicentibus illis: Ave, rex Judæorum. Sprevit quoque eum Herodes cum exercitu suo, et illusit indutum veste alba, ut Lucas ait.10 Fuit autem Christus in passione quater illusus. Primo, in nocte in domo Caiphæ, juxta illud Lucæ:11 Viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes; et velaverunt eum, et percusserunt faciem ejus. Secundo, ab Herode, sicut jam tactum est. Tertio, a satellitibus Pilati in prætorio, quemadmodum apud Matthæum scriptum est: Plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et genu flexo ante eum, illudebant eum, dicentes, Ave, rex Judæorum.12 Quarto, suspensus in cruce, prout in Marco fertur:13 Accesserunt autem et milites illudentes, etc.14 Præterea traditus est Christus a Patre, juxta illud Apostoli: Proprio Filio non pepercit, sed pro omnibus nobis tradidit illum.15 Traditus est etiam a se ipso, quoniam per Isaiam dicitur: Tradidit in mortem animam suam.16 Traditus quoque est a Juda, itemque a diabolo suggerente, atque a præside. Sed qualiter diversimode, quære infra in Passione.

Et flagellabitur: juxta illud Joannis, Tunc apprehendit eum Pilatus, et flagellavit, hoc est, a suis ministris flagellari fecit. Fuitque flagellatus usque ad costarum suarum patefactionem, ut S. Brigitta loquitur: quod fuit nobilissimo atque tenerrimo corpori Christi ineffabiliter valde pœnale; eratque valde ignominiosum, quia publice factum est coram tot millibus hominum. Et conspuetur. Consputus est primo ab immundissimis atque vilissimis canibus illis nocte in domo Caiphæ;17 secundo in prætorio a ministris Pilati. Hinc per

A Isaiam Christus prædixit: Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.18 Et postquam flagellaverint, occident eum: quod fecerunt Judæi procurando, Pilatus sententiam dando, satellites ejus exsequendo. Unde in Daniele prædictum est: Post hebdomadas sexaginta duas occidetur Christus.1920

Et die tertia resurget: propter quod in Sophonia habetur, Exspecta me in die resurrectionis meæ in futurum.21 Itaque, postquam Christus animas Apostolorum de passionis suæ prænuntiatione contristavit, de resurrectionis suæ promissione consolatur eosdem, et hoc, quantum fuit ex parte verborum suorum: quæ tamen non intelligebantur ab eis, sicut subjungitur.

Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud de Christi passione absconditum ab eis, id est incognitum, et non intelligebant quæ dicebantur a Christo de sua passione. In quo patet eorum magna et mira simplicitas, quod verba in se facillima et tam apertissime dicta non intellexerunt. Sed ejus præsentiam tantum amabant, quod verba de ipsius ablatione et morte corda eorum non intraverunt; et rursus, quoniam Christus eis in parabolis sæpissime loquebatur, etiam nunc eum parabolice loqui forsan putabant.

Factum est autem, quum appropinquaret Jesus Jericho. Ista enim verba protulit Christus non diu ante suam passionem. Quum enim Lazarum suscitasset a mortuis (quem, ut aliqui dicunt, per unam quindenam ante passionem suam suscitat), tunc, inquam, paululum declinavit persecutionem Judæorum, eo quod nondum venisset hora sua;2223 deinde post paucos dies cœpit reverti: et tunc dixit quæ nunc scripta sunt, et fecit quod subditur. Quumque ergo appropinquaret civitati quæ Jericho nuncupatur, cæcus quidam, qui a Marco Bartimæus, id est filius Timæi, vocatur, sedebat secus viam, mendicans, ut a prætereuntibus eleemosynam peteret, quia publica via fuit ibi.24 Et quum audiret turbam prætereuntem, quæ ibat cum Christo, et aliqui præcedebant eum, alii sequebantur, interrogabat quid hoc esset, id est, qui essent illi, et cur ibi simul incederent. Dixerunt autem ei, id est, aliqui responderunt cæco, quod Jesus Nazarenus transiret per viam illam, ideo alii irent ibi, eum sequentes ex diversis causis, ut in præcedentis evangelii expositione præhabitum est.25

Et clamavit, dicens, ferventi affectu altaque voce : Jesu fili David, miserere mei. Quamvis enim Jesum corporaliter nunquam vidisset, tamen ex aliorum relatu et fama eum cognovit Christumque credidit. Et quoniam tanta eum audivit fecisse miracula, sanari ab ipso expetiit. Filium quoque David eum vocavit, quoniam apud Judæos celebre fuit et omnibus notum, quod Christus ex David semine nasceretur. Et qui præibant Jesum, sicut regem quidam præcedere solent, increpabant eum ut taceret, vel attædiati clamoribus ejus, vel metuentes ne Christus ejus clamoribus offenderetur, vel ne iter eorum per ejus curationem retardaretur. Ipse vero multo magis clamabat, id est altius, ferventius atque frequentius : Fili David, miserere mei visum mihi præstando. Tanto equidem ejus affectio in se ipsa incendebatur, seu fortior calidiorque fiebat, atque in valentiorem vociferationem erupit, quanto majorem contrarietatem ac resistentiam sensit : quemadmodum aliquæ qualitates, ut frigus et calor, per antiperistasim, hoc est sui appositionem contrarii, intenduntur. Unde putei in æstate sunt frigidiores, in hieme calidiores. Hinc ait Chrysostomus : Talis est natura fidei, ut quanto magis vetatur, eo magis accendatur : propter quod servi Dei in persecutionibus non vincuntur; virtusque fidei in periculis est secura, in securitate autem periclitatur. Insuper dicendo, «Fili David», commemorat generis dignitatem, ut Christi captet benevolentiam, et pii ac liberalis patris, videlicet sancti David, exemplo ad misericordem subventionem provocet eum.

Stans autem Jesus, jussit illum adduci ad se. Poterat utique non adductum et longe sedentem illuminare, sed ad gloriam Dei illuminationemque populi, ad suæ etiam confirmationem doctrinæ, et robo rationem fidei nostræ, voluit istud miraculum manifeste atque solenniter exhibere. Præterea hanc Christi stationem sequi deberent principes, judices ac prælati, stando, dum audirent aut cernerent pauperes conquerentes, oppressos, seu auxilium postulantes, et vocare illos ad se aut ire ad eos, ad audiendum eorum querelas aut preces, ut facerent eis subventionem justitiamque velociter. Sed heu! quia jam dici potest de illis illud Isaiæ, Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad eos : imo, si quandoque introeat, tamen antequam expediatur, pauperes plus expendunt quam ipsa valeat causa.26

Et quum appropinquasset cæcus hic Christo corporaliter : cui et spiritualiter propinquavit per fidei ac devotionis augmentum ; interrogavit illum Jesus omnia sciens, dicens : Quid tibi vis faciam ? Diversis ex causis unus interrogat alium. Primo, ut aliquid discat : sic discipulus magistrum interrogat. Secundo, ut sciat an alter sciat quod ab eo interrogat ; tertio, ut instruat : et his duobus modis solent magistri interrogare discipulos. Quarto, ut alterius ignorantiam demonstret: quemadmodum Christus interrogavit Philippum, Unde ememus panes ut manducent hi ? ut Augustinus exponit. Quinto, ut culpam ejus tangat et increpet : sicut Deus dixit ad Adam, Ubi es ?27 hoc est, vide in quali culpa atque miseria sis. Sexto, ut interrogati scientiam pandat, quatenus alii quam doctus sit noscant. Septimo, propter mysticam rationem. Et sic Christus interrogavit hunc cæcum : ut scilicet ex cæci responsione gloriosior appareret ejus curatio, prout verba sequentia manifestant; atque ad ostendendum quanta sit vis piæ orationis ac bonæ affectionis multoties iteratæ ac diu continuatæ.

At ille dixit : Domine, ut videam corporaliter, imo et spiritualiter. Sensus etenim visus præ ceteris exterioribus sensibus utilior, appetibilior jucundiorque consistit, quia in pluribus deservit et necessarius est hominibus, pluriumque differentias rerum ostendit, secundum Philosophum; spiritualior quoque est et in remotiora pertingens. Ideo dixit Tobias : Quale mihi gaudium esse potest, qui hic in tenebris sedeo, et lumen cœli non video?28 Ecclesiastes quoque : Dulce lumen, et delectabile oculis videre solem. Et Jesus dixit illi : Respice visu exteriori ac interiori.29 Christus namque verus Deus, cujus perfecta sunt opera, quos corporaliter illustravit sive sanavit, spiritualiter quoque curavit et illuminavit. Fides tua te salvum fecit, per modum causæ meritoriæ ac dispositivæ, non principaliter effectivæ : hoc est, per fidem tuam hanc illuminationem promeruisti. Tanta ergo est fidei virtus, ut per eam obtineatur salus corporalis, ut hic; et salus spiritualis, ut in Maria Magdalene, cui hæc eadem verba Christus protulit, dum ei peccata sua remisit;30 ac salus æternalis, secundum quod in Marco scribitur, Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, etc.31

Et confestim vidit. In quo patet potestas ac magnificentia Christi, cujus jussionem mox sequebatur supernaturalis effectus; et quam potestative miracula fecit, imo et auctoritative in quantum Deus : nempe ut Deus est infinitæ potentiæ, cui competit agere in instanti; sicque inter ipsius dictum et factum non fuit tempus medium, secundum Hilarium. Et sequebatur illum, scilicet Jesum, prompto corpore et devoto atque gratissimo corde, magnificans Deum, id est, magnitudinem et immensitatem omnipotentiæ ac misericordiæ Dei ore ac corde protestans, extollens, collaudans, et in se ac sua illuminatione materialiter repræsentans, alios etiam ad idem agendum inflammans. Erat enim potentiæ ac misericordiæ Christi argumentum gradiens super terram. Ideo subditur :

Et omnis plebs quæ aderat, ut vidit miraculum istud : in quo modus agendi gloriosior fuit quam opus, quia tam imperialiter fecit hoc Christus; dedit laudem Deo, qui ait in Psalmo, Sacrificium laudis honorificabit me.32 Ad hoc utique tenebatur plebs illa; et Deus exigit hoc a nobis, ut ei in omnibus honorem et gloriam offeramus, tanquam omnium principalissimæ causæ independenti et nullo egenti. Propter quod per Isaiam Dominus loquitur : Ego Dominus, hoc est nomen meum;33 gloriam meam alteri non dabo. Psalmista quoque divini honoris zelo succensus precatur : Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.3435 Non igitur nobis vanissime et injuste horum aliquid usurpemus quæ soli Deo debentur, ne divini honoris et gloriæ fures, tanquam sacrilegi reprobemur a Deo. Postremo, si cæcus iste et plebs hæc explicite crediderunt Jesum esse verum Deum, tunc nomine Dei, ipsum Dominum Jesum intelligebant; si autem, quod potius puto, hoc explicite non credebant, ideo Deum laudaverunt, quia divina virtute Jesum hoc egisse senserunt.

Spiritualem autem intelligentiam hujus loci in sermone inducam.

Footnotes

  1. Matth.xx, 17. ↩

  2. Job 1, 6. ↩

  3. Luc. xiii, 33. ↩

  4. Is. liii; ↩

  5. Ps. xxi. ↩

  6. Act. iii, 18. ↩

  7. Joann. xviii, 12. ↩

  8. Joann. xix, 1-3. ↩

  9. Marc. xv, 1. ↩

  10. Luc. xxiii, 11. ↩

  11. Luc. xxii, 63, 64. ↩

  12. Matth. xxvii, 29. ↩

  13. Marc. xv, 29-32; ↩

  14. Luc. xxiii, 35-37. ↩

  15. Rom. viii, 32. ↩

  16. Is. liii, 12. ↩

  17. Marc. xiv, 65; xv, 19. ↩

  18. Is. l, 6. ↩

  19. Dan. ix, 26; ↩

  20. Dan. ix, 26. ↩

  21. Soph. iii, 8. ↩

  22. Ibid. 54. ↩

  23. Joann. xi, 44. ↩

  24. Marc. x, 46. ↩

  25. Cf. p. 319 C. ↩

  26. Is. 1, 23. ↩

  27. Gen. III, 9. ↩

  28. Tob. v, 12. ↩

  29. Eccle. xi, 7. ↩

  30. Deut. xxxii, 4. ↩

  31. Luc. vii, 50. ↩

  32. Ps. XLIX, 23. ↩

  33. Is. XLII, 8. ↩

  34. Ps. CXIII, 1, sec. ↩

  35. Hebr. ↩

Chapter 118 of 211