Skip to the text

Sermo 3

DE TRIBUS VIRTUTIBUS THEOLOGICIS, FIDE, SPE, ET CARITATE.

NUNC manent tria hœc: fides, spes, caritas. I Cor. XIII, 13.

Quoniam ad supernaturalem beatitudinem creavit nos Deus ex sua bonitate, caritate et liberalitate immensa, indigemus supernaturalibus virtutibus, quibus Deo supernaturaliter jam aliquo modo assimilemur, et supernaturalem illam beatitudinem aliqualiter agnoscamus. Et istæ virtutes supernaturales infusæ sunt tres, utpote: fides, spes, caritas. Ordinatur enim homo ad Deum per intellectum, et ideo propter illuminationem intellectus datur ei fides, quæ intellectui ostendit quid credere, et ad quid finaliter tendere debeat; item per voluntatem, quæ dupliciter se habet ad ultimum finem, scilicet Deum, puta: tendendo in ipsum, et ad hoc datur ei spes; et tenendo amplectendoque eum, ad quod caritas ei infunditur. Denique hæ virtutes dicuntur theologicæ, quoniam a solo Deo per creationem infunduntur, et eum pro proprio habent objecto. Credendum est ergo firmissime omnibus quæ sacra docet Scriptura, et quæ credit Ecclesia, quia a Deo sunt revelata, affirmata et comprobata. Spes vero est certa exspectatio futuræ beatitudinis, ex gratia Dei et propriis meritis proveniens: quæ definitio datur de spe formata, id est caritate et bonis operibus decorata. Debemus quoque sperare exaudiri et adjuvari a Deo, prout ipse in Scripturis testatur.

Insuper caritas habet tres gradus. Primus est gradus caritatis incipientium. Primo namque incumbit homini ut recedat a malo, et concupiscentiis vitiisque resistat: et hoc agit caritas incipientium. Secundo incumbit homini ut principaliter occupetur circa profectum in bonis: et hoc agit caritas proficientium, qui ad hoc præcipue tendunt, ut in ipsis caritas per augmenta corroboretur. Tertio incumbit homini ut in Deo quiescat, ei inhæreat, et eo fruatur: quod agit caritas perfectorum, prout huic vitæ exstat possibile. Hinc loquitur Augustinus: Caritas quum fuerit nata, nutritur; quum fuerit nutrita, roboratur; quum fuerit roborata, perficitur; quum fuerit perfecta, cupit dissolvi et esse cum Christo.1 Præterea ordo caritatis est de necessitate salutis: ut scilicet primo et super omnia diligamus Dominum Deum, principaliter propter ipsius bonitatem summam ac puram; deinde nos ipsos in Deo; tertio proximos, utpote omnem hominem in hoc mundo, desiderando ipsius salutem; quarto proprium corpus, cupiendo glorificationem ipsius in resurrectione futura.

Sed quia de ista materia in multis sermonibus dicta sunt plurima, nunc breviter finem impono.

Diligamus ergo nos ipsos veraciter. Homines enim carnales, libidinosi, avari, superbi, non vere se amant, sed odiunt: quoniam ea affectant, et quærunt, ac agunt, quæ suæ adversantur saluti, et quæ ineffabiliter nocent eis, quoniam privant eos felicitate æterna, acquiruntque eis damnationem perpetuam. Ideo ait Psalmista:2 Qui diligit iniquitatem, odit animam suam;3 et Salomon, Usquequo stulti quæ sibi nociva sunt cupient? Verumtamen quoniam tales sunt innumerabiles, iterum Salomon loquitur:4 Stultorum infinitus est numerus.

Sunt tamen in habitu sæculari aliqui valde boni. Nec æstiment sæculares se ad præfatam caritatis atque virtutum perfectionem non posse pertingere. Legitur namque in tertio libro Vitaspatrum, quod quadam vice, orante sancto abbate Macario in cella sua, venit ei vox de cœlo, dicens: Macari, nondum pervenisti ad perfectionem illarum duarum mulierum civitatis illius. Perrexit ergo ad eas, et dixit: Propter vos tantum assumpsi laborem; dicite ergo mihi vitam vestram. Dixerunt: Crede quia nec hac nocte fuimus sine viris nostris: qualem ergo vitam possumus nos habere? Tunc senex instanter obsecravit eas ut sibi exponerent vitam suam. Tunc dixerunt: Nos secundum sæculum sumus extraneæ, et placuit nobis nubere duobus fratribus secundum carnem. Quindecim quoque annis habitavimus simul, nec unquam litigavimus, nec turpe verbum dixit aliqua nostrum, sed in pace atque concordia semper viximus simul. Proposuimus autem ingredi monasterium, et rogati a nobis mariti nostri non consenserunt. Quum ergo hoc propositum implere non valuissemus, proposuimus inter nos ut usque ad mortem non proferamus verbum sæculare. Audiens hæc Macarius, dixit:56 In veritate non est personarum acceptio apud Deum, sed Deus secundum uniuscujusque virtuosum propositum dat ei Spiritum Sanctum.7 Cui honor et gloria per sæcula sempiterna.

Footnotes

  1. Philipp. 1, 23. ↩

  2. Ps. x, 6. ↩

  3. Prov. 1, 22. ↩

  4. Eccle. 1, 15. ↩

  5. Rom. u, 11; ↩

  6. Act. x, 34; ↩

  7. 1 Petr. 1, 17. ↩

Chapter 117 of 211