Sermo 7
DE LAUDE AC UTILITATE CARITATIS, ET QUAM PROXIMUM HOMINEM DEO FACIAT.
CARITAS patiens est, benigna est. I Cor. XIII, 4.
Caritatem satis atque condigne quis poterit commendare? Sed quid ego tantillus de ejus præconiis potero fari? Audiamus quid magni viri de ipsa locuti sint. Climacus ait: Caritas est philosophiæ, id est sapientiæ, ministratrix; caritas, prodigiorum exhibitrix et operatrix. Caritas, illuminationis abyssus, fons, ignis; quantum sursum emanaverit, tantum sitientem inflammabit. Caritas, pacis mater, sapientiæ fons, immortalitatis et gloriæ radix; caritas, angelorum statio, sæculorum profectus. Annuntia nobis, o pulchra in virtutibus, ubi pascas oves, ubi habites in meridie;1 illumina nos, pota nos, deduc nos, quoniam jam de cetero ad te ascendere volumus. Tu enim dominaris universis. Nunc vero cordialiter animam meam vulnerasti, nec possum tuam flammam continere.2 Quo te laudans ibo? Tu humiliasti sicut vulneratum, cogitationem superbam; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.3 Nisi quis obliviscatur grossitiem insipientiæ suæ, tuam pulchritudinem intelligere non valet. Tu in scala virtutum quam contemplatus est Jacob, apicem tenes, et in summo innixa es.4
De Caritate, c. 6. Denique de hac divinissima virtute sanctus ait Bernardus: Flagrans et vehemens amor, præsertim divinus, quum se intra cohibere non valet, non attendit quo ordine, qua lege, quave serie seu paucitate verborum ebulliat, dummodo ex hoc nullum sui sentiat detrimentum. Interdum nec verba requirit, interdum nec voces omnino ullas, solis contentus suspiriis. O amor præceps, vehemens, flagrans, impetuose, qui præter te aliud cogitare non sinis, fastidis cetera, contemnis omnia præter te, te contentus. Confundis ordinem, dissimulas usum, modum ignoras: totum quod opportunitatis, quod pudoris et rationis, quod consilii judiciive esse videtur, triumphas in temetipso et redigis in captivitatem. Amor reverentiam nescit. Exigit Deus timeri ut dominus, honorari ut pater, amari ut sponsus.56 Quid in his eminet? Utique amor, sine quo timor pœnam habet, et honor gratia caret.7 Honor quoque qui de amore non venit, non honor, sed adulatio est. Et quidem soli Deo honor et gloria:8 et tamen nullum horum Deus acceptat, si melle amoris conditum non fuerit. Amor per se et propter se placet: ubi amor, non labor, sed sapor, quia amanti nihil difficile. Magna res amor: nam quum amat Deus, aliud non vult quam amari, quippe qui non ob aliud amat nisi ut ametur, sciens ipsos amore beatos qui ipsum amant.
Exod. XXXII, 10-14. Insuper amor Omnipotentem vicit, ut propter homines fieret homo. Amor Moysis Deum ligavit, ut diceret ei: Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos. Idem amor Dei iram exstinxit, et veniam impertravit Judæis. Amor Dei Filium instigavit ut pro hominum salute mortem pateretur turpissimam, et pro suis crucifixoribus intercederet.910
Deinceps, de perfectione caritatis abbas Chæremon inter cetera, Cassiano referente, disseruit: Tria sunt quæ faciunt homines a peccatis cessare. Primum est metus gehennæ præsentiumve pœnarum; secundum est spes seu desiderium regni cœlorum; tertium est affectus ipsius boni amorque virtutum. Primum fit per fidem, secundum per spem, tertium per caritatem. Caritas namque ad amorem Christi ac spiritualium fructum virtutum mentem succendens, quidquid illis contrarium est toto facit nos odio detestari. Hæc tria multum inter se distant. Nam timore pœnarum et spe præmii a peccatis recedere, sunt eorum qui ad profectum tendentes, necdum sincerum conceperunt affectum virtutum. Tertium specialiter Dei est, et eorum qui in se Dei imaginem et similitudinem habent reformatam. Deus namque ea quæ bona sunt, nullo metu, nulla remunerationis gratia provocante, sed solo bonitatis operatur affectu.11 Omnia quippe, ut Salomon loquitur, operatus est Dominus propter se ipsum. Suæ enim bonitatis intuitu bonorum copiam dignis et indignis largitur, quia nec fatigari injuriis potest, nec hominum iniquitatibus passionabiliter commoveri, bonitas manens semper perfecta immutabilisque natura.
Volens ergo proficere, de metu pœnarum ascendat ad spem præmiorum; et ambos illos transvolans gradus, discat Deum propter se ipsum pure diligere, et solo bonitatis ejus intuitu ac amore ei servire ac adhærere, ita ut voluntas ipsius transformetur in affectum bonitatis purissimum, in amorem virtutum, in summi boni dilectionem ferventem; sicque a vitiis fugiat, et quæ bona sunt exsequatur, non pœnarum formidine, nec propriæ mercedis obtentu, sed ex puro Dei amore, ob ejus dignitatem, bonitatem, gloriam et honorem, ut ad imitationem unigeniti Filii Dei Patris confidenter dicat:12 Omnia quæ habet Pater, mea sunt. In his etenim qui vel timore pœnarum aut mercedis intuitu serviunt Deo, solet aliquando interrumpi bonitatis affectus atque servitium Dei, dum aut tepore aut delectatione vigor animi relaxatus, metum gehennæ aut desiderium intermittit cœlestium: et tunc peccant. Qui autem puro bonitatis amore abhorret peccata et bona exercet, stabilis perseverat in bonis. Similiter qui ex humano timore vitat peccatum et efficit bonum, subtracta causa illius timoris, ad prava revertitur. Porro is cui Deus est ratio bene agendi, bonis fixe inhæret, quoniam rationem bene agendi semper habet præsentem.
Unde ad veram perfectionem nequaquam pervenire poterimus, nisi quemadmodum Deus nullius alterius rei quam nostræ salutis gratia nos prior dilexit, ita nos quoque eum nullius alterius rei obtentu seu causa quam suæ bonitatis ac amoris jam diligamus.13 Ad quam perfectionem hortatur nos Christus, dicens:14 Estote perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est. Multo etenim melius est propter ipsum bonum nolle a bono discedere, quam timore supplicii aut mercedis affectu hoc nolle. Qui enim timore tormenti aut præmii appetitu recedit a malo, velut coactus discedit ab illo, et quantum in se est, malo potius adhæret quam bono: quo constat quod non sincere diligit bonum virtutis, nec in affectum transivit bonitatis ac caritatis.15 Ei vero qui puro amore peragit bona, nihil honestatis adjiciet reverentia humanæ præsentiæ, nec minuet solitudo. Is talis instar cœlestis Patris, in bonos et malos, in gratos et ingratos, caritativus, pius beneficusque consistit;16 et impletur in eo quod in prima sua epistola dicit S. Joannes: Quia sicut ille est (scilicet Deus), ita et nos sumus in hoc mundo.17 In quo enim infirmus et fragilis homo esse potest sicut et Deus est, nisi in bonos et malos, justos et injustos, ad imitationem Dei, placidam semper sui cordis extenderit caritatem, et bonum propter boni operetur affectum?18
Sed possit quis dicere, quod juxta præhabita, Deum diligere propter ipsius beneficia ac promissa, esset caritatis perfectæ aliqualiter infectivum, quia debemus diligere Deum dumtaxat propter ipsius bonitatem, si eum pure et perfecte diligere cupimus. — Respondendum, quod in puro et perfecto Dei amore convertitur homo mere totaliterque in Deum, et nequaquam ad se ipsum ac commoda sua reflectitur. Beneficia autem atque promissa Dei dupliciter considerantur. Primo, in quantum sunt habenti aut ea habituro accommoda, salubria et jucunda: sicque propter ea Deum diligere, puritati ac perfectioni caritatis non concordaret, sed derogaret, quoniam esset ibi ad se ipsum reflexio. Secundo, in quantum sunt homini necessaria ad hoc quod Deo plene inhæreat, placeat et ministret, ac perfectissime, utpote beatifice, uniatur ad laudem gloriamque ipsius: et sic propter ea Deum diligere, caritatis perfectioni ac puritati non obsistit, sed consonat, quia tunc finaliter referuntur omnino ad Deum et ejus honorem. Præterea, ex sola pœnarum formidine aut solo præmiorum intuitu Deo servire, peccata vitare, non esset meritorium apud Deum, quum sine caritatis affectu nil sit Deo acceptum.
Postremo, quoniam caritas patiens est, benigna est, nec quærit quæ sua sunt, nec inflatur, nec est ambitiosa, nec lætatur de malo culpæ confratrum, sed omnia suffert;19 si scire appetimus an in caritate veraciter simus, discutiamus nos ipsos, an universas has caritatis proprietates et operationes habeamus: et si sic, Deo regratiemur; si non, doleamus. Caritatis quoque est mentem sursum erigere, terrena et carnalia fastidire, frequentem ac stabilem Dei memoriam in mente causare, ea quæ Dei sunt alacriter exsequi, et Deum in se amorose complecti. Si ergo in nobis experiamur hæc omnia, probabiliter agnoscamus quod simus in caritate divina, quam nemo habet, nisi qui et proximos omnes veraciter amat. Atque, ut sanctus affirmat Basilius, qui fratri peccanti nullam impendit benignam compassionem, sed severam animadversionem, fraterna ostenditur carere caritate. Idcirco peccantibus non sic zelo justitiæ correptionem aut correctionem exhibeamus, quin eis ex caritate et pietate compatiamur.
Footnotes
-
Cant. I, 6. ↩
-
Cant. IV, 9. ↩
-
Ps. LXXXVIII, 11. ↩
-
Gen. XXVIII, 12, 13. ↩
-
Malach. I, 6. ↩
-
Deut. VI, 13; ↩
-
1 Joann. IV, 18. ↩
-
1 Tim. I, 17. ↩
-
Luc. XXIII, 34. ↩
-
Galat. II, 20. ↩
-
Prov. XVI, 4. ↩
-
Joann. XVI, 15. ↩
-
I Joann. IV, 10, 19. ↩
-
Matth. V, 48. ↩
-
Luc. vi, 45; ↩
-
Luc. VI, 35. ↩
-
I Joann. IV, 17. ↩
-
Hucusque Cassianus. ↩
-
I Cor. XIII, 4-7. ↩
Chapter 122 of 211