Skip to the text

Sermo 5

DE SPIRITUALI SIGNIFICATIONE EORUM QUÆ CIRCA CÆCUM ILLUMINATUM CONTIGERUNT.

QUUM sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Mich. vii, 8.

Sicut in evangelio legitur hodierno, quum Christus appropinquasset Jericho, cæcus quidam sedebat juxta viam. Jericho interpretatur luna;1 per lunam vero, quæ est in mutatione quadam continua, designatur humanæ conditionis inconstantia, defectuositas atque stultitia, juxta illud Ecclesiastici: Homo sanctus in sapientia manet sicut sol; nam stultus sicut luna mutatur. Quemadmodum enim luna nihil habet de lumine, nisi a sole, et statim eclipsatur, id est, luce sua privatur, dum inter eam et solem interponitur terra:2 sic homo nihil habet de lumine gratiæ ac virtutum, nisi a Deo; quumque mortale peccatum ab homine committitur, ita quod illud inter ipsum et Deum quasi medium ponitur, protinus luce gratiæ ac virtutum homo privatur, ut Isaias testatur, dicendo:3 Iniquitates vestræ diviserunt inter Deum et vos. Dum ergo Filius Dei Jericho propinquavit, hoc est, quum nostræ mortalitatis naturam ac pœnalitates assumpsit, cæcus quidam sedebat secus viam.

Per cæcum istum intelligi potest genus humanum, quod fuerat pro majori sui parte variis vitiis excæcatum, juxta illud Isaiæ: Omnes nos quasi oves erravimus.4 Ideo sedit juxta viam, quia non fuit in statu salutis, nec in via fidei ac virtutum, sed extra, quia in peccatis mortalibus; et tamen prope viam, quoniam gratiæ capax fuit, atque in statu merendi ac demerendi, et prope erat ut illuminaretur a Christo. Quumque genus humanum audisset Dei Filium esse incarnatum et cum hominibus conversatum, petivit illuminationem mentis ab eo:5 quia tunc quidam fuerunt quibus incarnatio atque præsentia Christi constabat, qui pro totius mundi illustratione rogabant, sicut et Zacharias, loquens ad Christum: Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.6 Porro qui præibant, id est spiritus maligni, qui antequam Christus corda humana illuminet atque inhabitet, ea tentando accedunt, increpabant invocantes Dominum Jesum Christum, quia variis modis eos a Christi imploratione impedire conati sunt. Quod advertentes homines boni, fortius clamaverunt ad Christum: qui humano compatiens generi, jussit illud sibi adduci, id est per Apostolorum prædicationem converti, et sibi per caritatem incorporari. Quo facto, genus humanum gratias egit Deo.

Præterea per hunc cæcum intelligi potest unusquisque peccator. Omne enim mortale peccatum mirabiliter miserabiliterque obtenebrat mentem, juxta illud Sapientiæ: Cogitaverunt impii, et erraverunt;7 excæcavit enim eos malitia eorum. Atque in Psalmo: Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant.8 Specialiter obnubilant mentem superbia, ira, impatientia, luxuria, avaritia atque invidia. Nec solum ista directe mentem excæcant, sed alia etiam quædam indirecte hoc faciunt. Et primo, abundantia divitiarum, delicata cibaria, mollities vestium et lectorum, ex quibus oritur homini facilitas ad peccandum, occasio excedendi, materia lasciviendi. Secundo id facit societas prava, quæ trahit ad vitia. Tertio, naturalis pulchritudo ac amabilitas creaturarum, quæ allicit imprudentes ad inordinatum amorem, ita quod obliviscuntur Domini Dei, et finem sibi constituunt in rebus creatis, ad quas magis afficiuntur quam ad Creatorem incomparabiliter meliorem, pulchriorem ac dulciorem. Ideo in libro Sapientiæ scriptum est: Creaturæ Dei factæ sunt in odium et in tentationem animæ hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.9 Omnia ergo ista vitare oportet, videlicet tam peccata quam occasiones seu incitamenta peccandi.

Præterea, dum Christus appropinquat Jericho, hoc est, dum animam peccatricem, instar lunæ mutabilem, incipit misericorditer visitare, hortando eam variis modis ad conversionem, scilicet per adversa, per comminationes sacræ Scripturæ, per timorem damnationis æternæ, per aliorum exempla sive miracula, per quæ omnia disponitur anima ad veram contritionem et gratiam; tunc cæcus secus viam sedens, hoc est, ad viam salutis propinquans, clamat ad Christum pro plena illuminatione. Sed qui præibant, hoc est consuetudines malæ et cogitationum tumultus, renituntur, et impedire conantur; ipse vero non cessat, sed fortius orat. Tunc Jesus stans, hoc est ad succurrendum exhibens se paratum (stare enim juvantis est), et illum clementer adspiciens, jubet eum adduci ad se, id est per sacerdotes absolvi ac reconciliari. Itaque cum cæco isto affectuosissime clamemus ad Dominum, ut misereatur nostri, atque a cunctis mundi vanitatibus nos avertat, præsertim hoc tempore pœnitentiali.1011

Sed væ amatoribus sæculi hujus, væ filiis sceleratis, væ vanis et intimoratis hominibus, qui his diebus plus solito Deum offendunt, ludis et jocis intenti, chorizantes, gulose viventes, ac diversis vitiosis jucunditatibus se replentes.12 Isti non laudant Deum, sed dæmones quibus obediunt; nec serviunt Christo, sed suo ventri; nec est timor Dei ante oculos eorum.1314 Ideo

II Tim. II, 26.

II Tim. II, 26. prodit quasi ex adipe iniquitas eorum, transeuntque in affectum cordis;1516 et absque timore perpetrant mala. Ad quos clamat Propheta: Filii hominum, usquequo gravi corde?17 Ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? Quibus et in Proverbiis loquitur Deus: Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis;18 ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, quum vobis quod timebatis evenerit. Unde ait Psalmista:19 Qui habitat in cœlis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos; tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.

Heu! quomodo miseri homines sic mente cæcantur, quod propria pericula non advertunt, neque quam stulte agant intelligunt? Præfatis enim vanitatibus et peccatis vacare, repugnat loco habitationis præsentis, quia in valle lacrimarum, in loco exsilii, in terra peregrinationis hic positi sumus. Repugnat et tempori vitæ istius: quia nunc tempus est pœnitentiæ et satisfactionis, tempus bene agendi, proficiendi atque ad cœlestem beatitudinem properandi; qui autem prædictis vanitatibus vacant, peccata peccatis adjiciunt, ad inferos currunt, diabolo juxta libitum ejus obtemperant.20 Repugnat demum et statui vitæ hujus: status etenim hominum in hoc mundo vere et ineffabiliter periculosus est, in quo æternæ damnationis periculis in tantum expositi sunt, quod illam, comparative loquendo, pauci evadunt, atque in medio ambulant laqueorum, et ab invisibilibus hostibus undique obsidentur; in quo etiam nec diem sciunt nec horam, et in quo quotidie tot millia animarum pereunt, et miserabiliter damnantur, et ab inferis tandem absorbentur.21 Verum si diligenter videremus aut rite perpenderemus, qualiter dum peccamus, dæmones adstant et complacentiam in nostris peccatis habent, nequaquam pessimos ac crudelissimos illos animarum nostrarum hostes ita lætificaremus.

Resipisce ergo, o homo, a laqueis diaboli, quibus captivus es ad voluntatem ipsius; considera quam breve, vanum et fallax sit quod illicite nunc delectat, et quam grave ac æternale sit illud supplicium ad quod perducit. Quemadmodum in Job de impiis scriptum est:22 Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Et rursus ait Scriptura: Laus impiorum brevis est, et gaudium hypocritæ instar puncti; si ascenderit usque ad cœlum superbia iniqui, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur, velut somnium avolans non invenietur, transiet quasi visio nocturna.23 Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur; juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.2425 Revelabunt cœli iniquitatem ejus, et terra adversus eum consurget. Ecce quam terribiliter loquitur sacra Scriptura contra iniquos, qui quanto liberius, ardentius ac delectabilius propriæ voluntati contra Dei voluntatem consentiunt ac satisfaciunt, tanto districtius, horribilius atque pœnalius a divina voluntate contra voluntatem propriam punientur. Væ igitur eis qui modo tam irrefrenate ac libere peccant, quasi non esset Deus, nec providentia ejus, nec futurum judicium suppliciumque æternum.

Postremo, legitur de S. Melanie, quæ fuit nobilissima atque ditissima senatrix Romana, quod universa quæ mundi sunt propter Deum reliquit; ac Roma egrediens, transfretavit venitque in Ægyptum et in Terram sanctam. Deinde eremiticam vitam duxit, in omni paupertate, humilitate ac caritatis fervore serviens Deo; atque tam sancte vixit, quod multa fecit miracula, et cœlestes habuit visiones, sed et consolationes quotidie valde suaves. Hujus igitur sanctæ matronæ exemplo spernamus inania, simusque timorati in omnibus. Ad gloriam Omnipotentis. Amen.

Specialiter autem hoc tempore pastores ac prædicantes prædicent populo de prædictis, ut a vanitatibus abstrahatur. Et possunt hic multa induci ac prædicari contra gulam, incontinentiam vanitatesque sæculi: de quibus supra habiti sunt sermones.

Footnotes

  1. Luc. xviii, 35. ↩

  2. Is. lix, 2. ↩

  3. Eccl. xxvii, 12. ↩

  4. Is. liii, 6. ↩

  5. Baruch. iii, 38. ↩

  6. Luc. i, 79. ↩

  7. Sap. ii, 21. ↩

  8. Ps. lxxxi, 5. ↩

  9. Sap. xiv, 11. ↩

  10. Ps. cxviii, 37. ↩

  11. Ps. lxvi, 2. ↩

  12. Is. 1, 4. ↩

  13. Ps. xiii, 3. ↩

  14. Rom. xvi, 18. ↩

  15. Eccle. VIII, 11. ↩

  16. Ps. LXXII, 7. ↩

  17. Ps. IV, 3. ↩

  18. Prov. I, 25, 26. ↩

  19. Ps. II, 4, 5. ↩

  20. Eccli. II, 29. ↩

  21. Matth. XXV, 13. ↩

  22. Job XXI, 13. ↩

  23. Job XX, 5-8. ↩

  24. Ibid. 18. ↩

  25. Ibid. 27. ↩

Chapter 120 of 211