Skip to the text

Sermo 4

QUALITER PASSIONI CHRISTI CONFORMARE SE DEBEANT CHRISTIANI.

NON est servus major domino suo. Joann. XIII, 16.

Ideo Pater æternus unigenitum Filium suum Dominum nostrum Jesum Christum misit in mundum, et conversari inter homines voluit, ut verbo et opere, ac tribulationibus et passionibus quas perpessus est, viam salutis et iter redeundi ad veram beatitudinem nobis ostenderet ac præiret.1

Primi namque parentes in loco delicioso, scilicet paradiso, constituti fuerunt ante suam transgressionem, ubi in magna tam spiritualium quam corporalium bonorum opulentia erant, in grandi quoque honore et sincera jucunditate;2 sed tantam felicitatem peccando perdiderunt, et tam sibi quam posteris suis. Quoniam itaque paradisi divitias, delicias et honores per peccatum originale amisimus, ad cœlestem redire non possumus paradisum nisi per spiritus paupertatem: de qua ait Salvator,

Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum;3 per pœnitentialem dolorem et afflictivam satisfactionem:4 unde et Christus testatur, Nisi pœnitentiam egeritis, omnes similiter peribitis;5 et item per propriam atque spontaneam humiliationem: propter quod Filius Dei profatur,

Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum;6 et denuo, Omnis qui se humiliat exaltabitur, et qui se exaltat humiliabitur.7 Et hæc eadem Christus exemplo monstravit: quia in summa paupertate venit et vixit in sæculo isto, ita ut non haberet ubi caput reclinaret;8 persecutionibus quoque, tribulationibus atque laboribus vita ejus in sæculo exstitit plena, sicut ait in

Psalmo: Quia repleta est malis anima mea; et rursus, Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea.910 Deinde Christus se maxime humiliavit, factus obediens usque ad mortem, quam turpissimam ac acerbissimam pro humani generis redemptione sustinuit.1112

Quum igitur servus non sit major domino suo, neque discipulus super magistrum, si volumus esse ac inveniri veri servi atque discipuli Christi, oportet ut in tribus præfatis ipsum sequamur.1314 Primo, in paupertate, omnia temporalia bona derelinquendo, vel saltem non immoderate amando, nec ea spiritualibus præferendo, sicut ait Propheta: Divitiæ si affluant, nolite cor apponere.15 Non enim rerum possessio, sed inordinata affectio, est in culpa. Secundo debemus sequi Salvatorem in tribulationum æquanimi perpessione. Et sicut Christus nostra deploravit peccata, et satisfecit pro eis:16 ita nos ipsi propria debemus peccata dolorose deflere, humiliter confiteri, et vere satisfacere pro eisdem, omnia quoque adversa et aspera quæ nobis contingunt, pro nostris libenter sustinere excessibus. Tertio Christum imitari debemus in omnium mundanorum inaniumque honorum contemptu, et vera humiliatione usque ad mortem. Ipse enim in Evangelio ait superbis: Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis? Qui ergo in hoc mundo cupiunt honorari, exaltari aut dominari, indignos se faciunt honore cœlesti, nec vere sunt servi atque discipuli Christi.

Consideremus ergo quotidie quæ, quanta et qualia pro nobis sustinuit Filius Patris æterni; et maxime caveamus ne quod Judæi, et Pilatus, Herodes, eorumque satellites, Christo corporaliter tam scelerate fecerunt, nos ei spiritualiter æquivalenter ac proportionabiliter faciamus. Ab illis quippe est traditus et illusus, consputus, spinis coronatus, flagellatus atque occisus.

Quæ omnia Christo quotidie faciunt impii Christiani, de quibus ait Apostolus: Rursum crucifigentes sibi Filium Dei, et ostentui habentes. Christus etenim habet esse in se ipso, et item in corde fidelium.

Quemadmodum ergo indurati Judæi et ministri Pilati occiderunt Christum quoad esse et vivere humanum quod habuit in se ipso, sic impii Christiani occidunt eum quantum ad esse quod habet in fidelium cordibus, dum eum per peccata mortalia de suo aut proximorum corde expellunt, atque diabolo cordis sui habitaculum tradunt. Insuper, quoniam Christus sibi reputat fieri quod suis fit membris (unde ad Paulum adhuc persecutorem credentium dixit: Saule, Saule, quid me persequeris?17 Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris; in Evangelio quoque : Quod uni, inquit, ex minimis meis fecistis18, mihi fecistis), hinc etiam illi Christum persequuntur, tradunt, flagellant et crucifigunt, qui animas ejus sanguine liberatas ad peccata inducunt, qui pusillos ac debiles scandalizant, qui opprimunt pauperes, et qui justos molestant. Ideo ait Bernardus : Non tibi videtur Christus graviorem ab illo pati persecutionem, qui suggestione maligna, pernicioso exemplo, scandali occasione, ab eo avertit animas quas redemit, quam a Judæo qui illius sanguinem fudit ?

Præterea, Judas tradidit Christum ex avaritia : Quid (inquiens) vultis mihi dare, et ego eum vobis tradam ?19 Judæi tradiderunt eum Pilato ex invidia, juxta illud Matthæi : Sciebat quod per invidiam tradidissent eum.20 Pilatus vero tradidit eum voluntati Judæorum ut crucifigeretur, ex humano timore quo timuit offendere Cæsarem. Quum enim dixissent ei Judæi :21 Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris ; omnis enim qui regem se facit, contradicit Cæsari : mox expavit Pilatus, judicavitque fieri petitiones eorum.

Judam igitur proditorem imitantur simoniaci, et usurarii, ac avari, qui pro pecuniis et opulentia temporali animas suas habent venales, easque tradunt in manus diaboli, hoc est in captivitatem et servitutem ipsius, non attendentes quod ait Scriptura :22 Nihil iniquius quam amare pecuniam; et quod ait Apostolus :23 Radix omnium malorum est cupiditas.

Porro Judæos proditores sequuntur malitiosi et invidi, præsertim qui gratiam Dei in proximis persequuntur, et justos diffamant aut gravant, non formidantes quod S. Joannes apostolus in sua ait epistola prima : Omnis qui odit fratrem suum, homicida est; et rursus, Qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quoniam tenebræ obcæcaverunt oculos ejus.2425 Isti imitantur diabolum, juxta illud Sapientis : Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum; imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.26

At vero Pilatum judicem sequuntur timidi et pusillanimes, qui homines et mala pœnalia vitæ præsentis magis verentur quam Deum ac pœnam æternam, quum tamen dicat Salvator : Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam vero non possunt occidere; eum vero timete qui habet potestatem corpus et animam perdere in gehennam.27 Et Salomon ait : Qui timet hominem, cito corruet.28 Talis etenim non est justus, qui ne humanum perdat favorem, aut ne temporale incurrat damnum, aliquid facit contra justitiam, et potius timet offensam hominis mortalis, quam Dei omnipotentis. Et tales sunt qui in præsentia vultus Dei non erubescunt vana, inutilia, immunda ac frivola cogitare sive appetere, quæ coram hominibus non audent proferre. Idcirco in talibus non est castus pudor qui ex sapientia oritur, quo homo verecundatur se coram divino adspectu injuste turpiterque habere; idcirco damnabiles sunt, et graviter punientur, secundum illud Apocalypsis : Timidis, et incredulis, et exsecratis, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulfure, quod est mors secunda.29

Noli ergo, o Christiane, noli persequi Christum, noli præfatis modis tradere aut crucifigere eum; nec solum non persequaris, sed gratias age Salvatori, et sequere eum, quemadmodum ipsemet ait : Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.30 Debet equidem quilibet Christianus abnegare aliquo modo se ipsum, quamvis religiosi dumtaxat per votum solenne se abnegent, obedientiam promittendo. Uno siquidem modo se ipsum abnegare, est propriam voluntatem abjicere, prout propria voluntas vocatur, quæ Deo et saluti contraria est; sicque propriam voluntatem et se ipsum abnegare, est prava desideria frangere, vitia superare, et non secundum propriam inclinationem, sed secundum divinæ legis tenorem ac regulam vivere. Quod est se ipsum salubriter vincere, carnem cum vitiis et concupiscentiis crucifigere, atque per bonam violentiam sibi ipsi illatam cœleste regnum acquirere, sicut ait Salvator:3132 Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Ista est via salutis, non alia. Consideremus frequenter quam indecens sit et injustum servos velle temporaliter ditari, carnaliter deliciari, inaniter exaltari, quorum Dominus in tam summa paupertate, persecutione ac humilitate vixit, et pro eis amarissimam mortem tulit. Ideo ipse testatur:33 Ego sum via, veritas et vita; nemo venit ad Patrem, nisi per me, hoc est, nisi meam humilitatem, patientiam, paupertatem, caritatem, misericordiam, ceterasque sequendo virtutes.

Postremo, hoc modo secuta est Christum beatissima vidua illa S. Elisabeth, quæ fuit regis Hungariæ filia atque Landgravii Thuringiæ uxor. Quæ quasi ab infantia sua in omni innocentia et devotione Deo servivit; et potissimum in meditatione dominicæ passionis se ipsam affectuosissime ac frequentissime occupavit, in tantum quod sæpe ex nimia dilectione ad Christum et compassione ad ipsum, corporaliter quasi defecit, uberrime flevit, et proprium corpusculum cruciformiter castigavit ac flagellavit. Eratque ei delectabile pro Christi amore contemni, adversa perferre, et se in omnibus profundissime humiliare, et mediis noctibus surgere, orationibus, meditationibus, compunctionibus devotissime ac amorose insistere. Si ergo tam illustrissima, tenerrima et adolescentula regis filia, et præclarissimi principis conjux, ita devote se habuit etiam in suo palatio, et cuncta terrena despexit, corpusque suum inter ferculorum ac potuum pretiosorum supereffluentiam tam districte per abstinentias ac jejunia, per disciplinas seu virgas atque vigilias maceravit, et tam humillima fuit; quid nos barbati, pigri ac miseri, faciemus? quo evademus? Vitam ergo in omnibus emendemus, et Christi passioni nos conformare conemur.

Footnotes

  1. Baruch III, 38. ↩

  2. Gen. II, 8. ↩

  3. Matth. V, 3. ↩

  4. Zach. IX, 9. ↩

  5. Luc. XIII, 3, 5. ↩

  6. Matth. XVIII, 3. ↩

  7. Luc. XIV, 11; XVIII, 14. ↩

  8. Matth. VIII, 20. ↩

  9. Zach. ix, 16. ↩

  10. Ps. LXXXVII, 4. ↩

  11. Sap. II, 20. ↩

  12. Philipp. II, 8. ↩

  13. Matth. X, 24. ↩

  14. Joann. XIII, 16; ↩

  15. Ps. LXI, 11. ↩

  16. Is. LIII. ↩

  17. Act. IX, 4, 5. ↩

  18. Matth. xxv, 40, 45. ↩

  19. Matth. xxvi, 15. ↩

  20. Matth. xxvii, 18. ↩

  21. Joann. xix, 12, 16. ↩

  22. Eccli. x, 10. ↩

  23. I Tim. vi, 10. ↩

  24. Luc. u, 11. ↩

  25. I Joann. iii, 15. ↩

  26. Sap. ii, 24, 25. ↩

  27. Matth. x, 28. ↩

  28. Prov. xxix, 25. ↩

  29. Apoc. xxi, 8. ↩

  30. Luc. ix, 23. ↩

  31. Matth. xi, 12. ↩

  32. Galat.v, 24. ↩

  33. Joann. xiv, 6. ↩

Chapter 119 of 211