Skip to the text

Sectio 7, art. 23: Utrum omnium quae eognoscit Deus sint ideae

Difficultas est an Deus habeat ideam mali, materiae primae, et, non solum naturarum creatarum, sed singularium et accidentium. Jam quaestiones istas posuit Plato in elaboratione sui exemplarismi, quem perfecit Augustinus.

Respondetur : idea, ut exemplar, est omnium quae a Deo fiunt secundum aliquod tempus, et idea ut ratio cognoscendi est omnium possibilium.

Proinde, ut dicitur ad im, « malum non habet in Deo ideam, neque secundum quod idea est exemplar (quia Deus non est causa mali), neque secundum quod est ratio (quia malum cognoscitur a Deo non per propriarn rationem, secl per rationem boni). »

Ad 3m ponitur aliud corollarium : « Ouia nos ponimus materiam creatam a Deo, non tamen sine forma, habet quidem materia ideam in Deo, non tamen aliam ab idea compositi ; nam materia secundum se neque esse habet, neque cognoscibilis est ».

Ad 4™. Accidentia quae sunt proprietates alicujus naturae creatae non habent specialem ideam distinctam ab idea hujusce naturae ; e contrario accidentia quae contingenter superveniunt subjecto specialem ideam habent. Et providentia, ut infra dicetur, se extendit ad singularia.

Unde, ut dicunt thomistae, eorum quae facit aut facturus est Deus habet ideas actu practicas, quia ex decreto voluntatis divinae sunt determinatae ad operandum (cf. q. 19, a. 4). De possibilibus autem Deus habet ideas virtualiier practicas, quia non sunt per propositum divinae voluntatis applicatae ad operandum. Hoc clare dictum est ab ipso sancto Thoma De

Veritate, q. 3, a. 6. « Ad ea quae sunt, vel erunt, vel fuerunt producenda, idea (divina) determinatur ex proposito divinae voluntatis ; non autem ad ea quae nec sunt, nec erunt, nec fuerunt ; et sic hujusmodi (scil. possibilia) habent quodammodo indeterminatas ideas. »

Causalitas ideae divinae est causalitas exemplaris, seu formae extrinsecae, sicut idea domus quae est in mente architectoris. Ideae divinae sunt igitur exemplaria rerum, sed res non producuntur nisi « secundum determinationem voluntatis et inteUectus divini » ut explicite dicetur q. 19, a. 4, et jam quodammodo dictum est q. 14, a. 8.

In hoc apparet quid sanctus Thomas ex platonismo retinet : Ideae exemplares, sunt non extra Deum, sed in Deo, et ideae divinae sunt causae supremae rerum, sed prout habent determinationem libertatis divinae adjunctam, hoc non dicebat Plato. Per respectum autem ad nostram cognitionem intellectualem, ideae divinae non immediate cognoscuntur ab intellectu nostro, ut dixerunt ontologistae, nec possunt immediate videri quin videatur ipsa Dei essentia, sed mediate cognoscuntur in speculo sensibilium ut normae supremae et rationes aeternae rerum. Cf. Ia, q. 84, a. 5.

In hoc loco sanctus Thomas dicit : « Aliquid in aliquo dicitur cognosci dupliciter. Uno modo, sicut in objecto cognito, sicut aliquis videt in speculo ea, quorum imagines in speculo resultant. Et hoc modo anima in statu praesentis vitae non potest videre omnia in rationibus aeternis ; sed sic in rationibus aeiernis cognoscunt omnia beati, qui Deum vident et omnia lit ipso. ■ * i , !

« Alio modo dicitur aliquid cognosci in aliquo, sicut in cognitionis principio : sicut si dicamus, quod in sole videntur ea quae videntur per solem. Et sic necesse est dicere, quod anima humana omnia cognoscat in raiionibus aeiernis, per quarum participaiionem omnia cognoscimus. Ipsum enim lumen intellectuale, quod est in nobis, nihil est aliud quam quaedam participata similitudo luminis increati, in quo continentur rationes aeternae. »

Sic ideae divinae sunt aeternae formae exemplares entium et intellectionis creatae. Id est : ens creatum et intellectio creata procedunt ex ^eodem fundamento supremo. Aliis verbis : si est harmonia inter intellectum et ens, inter leges mentis et leges entis, hoc est quia intellectus creatus et ens creatum ex eodem supremo fonte procedunt.

Hoc est supremum fundamentum metaphysicum valoris ontologici cognitionis nostrae, quae in via inventionis incipit a factis experientiae €t a primis principiis rationis et entis et ad Deum ascendit. Ut dicit sanctus Thomas, Ia, q. 79, a. 9 ; « Secundum viam inventionis per res temporales sn cognitionem devenimus aeternorum... In via vero judicii per aetema jarn cognita de temporalibus judicamus et secundum rationes aeternorum temporalia disponimus. »

Sic sanctus Doctor servat. quid servandum est de exemplarismo Platonis ut a sancto Augustino concipiebatur, remanet tamen in via realismi moderati Aristotelis, et omnem excessum idealismi vitat.

Qu. XVI. — De Veritate.

Summa litterae.

A. Saf <US Jhomas Prirao a«i* veritate in communi et secundo ae ventate divina.

Circa veritatem m communi considerat quod veritas dicit respectum ad tna scil. ad tntellectum a quo cognoscitur vel manifestatur, ad ens m quo fundatur, ad bonum quod est posterior proprietas entis. tracta ™ ^™™™ in ^ <lu«stionibus quae longe in metaphysica est ^SS^ artiCUl°; °StenditUr qU°d VeHtaS i0rmalit" * Principaliter

Ztllctl V ST W ^ re°US SCCUndum ^rnparanL ad mtelkctum. Res autem mensurantur ab intellectu divino et afa ideis divims e menmmnUntellectum nostrum, qui dicitur verus secundum conformit;:

^rduT VerUS aSSeqUitUr Pr°priam lapidis natu™*

s^unaum praeconceptionem mtellectus divini »

lP.-;nnT+Und°/rtiCUl0 °Stenditur <>uod conformitas seu adaequatio intel-

5dtctua rnad reS/°teSt qUidCm 6536 in Simplici 4rehensione mcedecluah per modum repraesentationis conformis ad rem, sed per modum conformttaUs ut cogniiae et comfaratae ad rem, solum est in judicio seu m mtedectu componente et dividente, quia ibi primo relucet conforrr^ tas m conjemenha vel disconvenientia praedicati . ad subjectum, o»-oat verum est dicere esse quod est, non esse quod non est, et falsum est dYcere esse quod non est, et non esse quod est.

In articulo tertio determinatur habitudo veritatis ad ens. Verum ut est m;eDUS COnvertitur cum en*e, entitative, seu secundum substantiam uSt inteH ^ ^ intdieCtUm ^ (" g- VCrUm MrUm) • verum **2 Z ™ T COnvertltur cum ente> non entitative, sed manifestative u m.nnestans cum mamfestato, aut regulative, ut regulans cum regulato lm verus est mtellectus judicans de re aut regulans ?d quod regulandum verun"^1110 ^ ^ ad bonum" Et dieitnr quco.

ratToL . 6t CntltatlVe Sint idem' tamen secundum *»» formales

H£SL*M" ^ qUk Verum fundatur in esse rei secundZ T T SUmptam' bonum autem in rei coStrj CS PerfeCtUm et appetibik : et simUiter veruin respicit vofit r^?' 65 .Pn°r aPPCtitU» qUem respicit bonum; enim voiitdm msi praecognitum.

™J«2nd? aUt6m hujUSCe ^tionis est d* veritate divina, scilicet In articuio quinto ostenditur quod Deus non solnm est verus, sed est

DEUS EST IPSA VERITAS ipsa Veriias, quia ejus esse est, non solum conforme suo iniellectui, sed est ipsum intelligere subsistens.

Insuper Deus est suprema veritas, quia ejus intelligere est causa omnis alterius esse et alterius intellectus.

Sic Deus est prima veritas in essendo, in intelligendo, et in dicendo, prout impossibile est Deum mentiri.

In articulo sexto explicatur quod veritas omnino una solum inveniiur in intellectu divino, qui est omnium mensura, in creaturis autem multiplicantur veritates ontologicae sicut ipsae entitates, et veritates formales sicut ipsae cognitiones verae.

In articulo septimo ostenditur quod veritas positive aeierna est in solo intellectu divino, qui solus est aeternus ; negative autem aliqua dicuntur aeiemae veriiatis, quia abstrahunt ab hic et nunc, ita principium contradictionis, causalitatis, etc, et omnes propositiones necessariae ; sed veritas formaiis seu cognoscitiva istorum non est aeterna nisi in intellectu divino, prout solus Deus ab aeterno cognoscit has veritates necessarias.

Notandum esi igitur id quod dicit sanctus Thomas in I. II Conira Genies, c. 84 : « Ex hoc quod veritates intellectae sint aeiernae quantum ad id quod intelligitur, non potest concludi quod anima sit aeterna, sed quod veritates intellectae fundantur in aliquo aeterno. Fundantur enim in ipsa prima Veritate, sicut in causa universali contentiva omnis veritatis. »

Haec est probatio existentiae Dei per veritates aeternas, quae reducitur ad quartam viam sancti Thomae q. 2, a. 3) prout haec ascendit a diversis veris ad maxime verum. Manifestum est enim quod principium absoluie necessarium, ut principium contradictionis, quo necessario reguntur omnia entia tum actualia, tum possibilia et omnes inteliigentiae nostrae, debet habere fundamentum in aliquo ente necessario supremo et in aliquo inteliectu supremo et aeterno ; hoc enim principium absolute necessarium, v. g. principium contradictionis, non potest habere suum supremum fundamentum in aliqua existentia contingenti, nec in multiplicibus nat uris entium contingentium, quae ab ipso reguntur, sed haee veritas necessaria et negaiive aeterna indiget supremo fundamento necessario et positive aeterno.

Denique in articulo octavo ostenditur quod veritas divini inielkcius esi immuiabilis, dum intellectus noster mutatur de veritate in falsitatens, et hoc dupliciter : prout de re eodem modo se habente aliquis accipit opinionem falsam, aut si opinione eadem manente res mutetur1.

  1. Sanctus Thomas dicit in corp. art. : « Veritas inteUectus nostri mutabilis est, non quod ipsa sit suhjectum mutationis, sed in quantum intellectus noster mutatur de veritate in falsitatem. t> Sic veritates necessariae, praesertim prima principia, non mutantur ; item semper verum est quod id quod olim f uit ita fuit ; sed inteUectus noster etiam in suo judicio de veritatibus immutabiUbus quandoque mutatur propter debilitatem suam, id est propter inconsiderationem aut oblivium.

In iine corporis articuli dicitur : « Veritas autem intellectus divini est secundum quam res naturales dicuntur verae, quae est omnino immutabilis » ; in hoc affirmatur et immutabilitas zpsius intellectus divini et immutabilitas naturae rerum, quae correspondet ideis divinis. Sic etiam pro nobis veritates quae proprie sunt de ipsa natura rerum (v. g. homo est animal rationale) sunt immutabiles et negative aetenxae, prout abstrahunt ab hic et nunc.

Qu. XVII. — De falsitate.

Per oppositionem ad verum, sanctus Thomas tractat de falsitate per respectum ad res ipsas, ad sensum, ad intellectum, et ad ipsum verum In articulo pnmo ostendit quod res naturales comparatae ad intellectum divtnum non sunt falsae, quia in tantum sunt, in quantum a Deo sunt et ab ejus idea cm conformantur. Morales tamen actiones etiam a regula Dei possunt se subducere, et ideo peccata vocantur mendacia. Respectu autem mtellectus creati res possunt dici falsae, aut quia falso1 significantur aut propter similitudinem cum vero, ut auricalchum est falsum aurum' In articulo secundo determinatur quod in sensu non est formaliter falsitas formaliter, tanquam in cognoscente falsitatem, sicut nec veritas quia non comparat unum alteri ; invenitur tamen ibi occasio falsitatis seu falsi judicu ex apprehensione rei verisimilis respectu verae. — Ut notatur lbidem, circa propria sensibilia (ut. color, sonus) sensus non habet falsam cognitionem, msi per accidens ex indispositione organi ; sed de sensibilibus comtnumbus (ut extensio, distantia) et de sensibilibus fer accidens (ut substantia, vita) sensus etiam recte dispositus potest habere faisam cognitionem, v. g. ex anormali propositione objecti, quia sensus non directe et immediate ad illa refertur ; ita baculus semiimmersus in aqua videtur fractus.

!h articulo tertio determinatur quod intellectus potest esse falsus, non in apprehensione simplici quidditatis, sed in compositione et divisione,' vel m judicio,.quatenus attribuit alicui quod ei non inest. Sic in prima apprehensione per accidens potest esse faisitas, in quantum ibi compositio mtellectus admiscetur ; v. g. si in definitione uniuntur ea quae simul sociari non possunt, ut animal rationale quadrupes.

Denique in articulo quarto docet sanctus Thomas veritatem et falsita- tem quae sunt in intellectu opponi contrarie et non solum privative, quia utraque consistit in aliquo actu, seu acceptione intellectus, veritas quidem secundum adaequationem seu conformitatem et faisitas per inadaequationem.

Sic terminantur quaestiones de veritate et de falsitate, per respectum ad Deum, ut fieri debet in theologia.

©n. XVffl. — De vita Dei.

Ouoniam intelligere viventium est, post considerationem de intellectu divino agitur de vita Dei.

In articulo primo determinatur quod viventia differunt a non viventibus per hoc quod viventia se movent ad operationes, ita jam plantae dum sese nutriunt seu se reflciunt, et sese multiplicant, dum e contra non viventia tantum moventur ab alio, ut iapides, quae non sese movent, sed moventur, attrahuntur.

In articulo secundo ostenditur quod vita non est praedicatum accidentale, sed substantiale in viventibus, licet manifestetur nobis per operationes vitales, quae accidentia sunt. Sic substantia plantae, animalis, hominis est vivens in actu primo, quamvis vita in actu secundo sit solum in eorum operationibus.

In articulo tertio determinatur quod Deus habet summam vitam et vitam per essentiam, quia est ipsum intelUgere subsistens, ita quod a nullo alio determinatur vel movetur ; in tantum enim aliquid deficit a ratione vitae, vel minus perfecte habet illam in quantum indiget moveri, ve! determinari ab alio, ut se moveat. Sic nullum vivens creatum habet ita puram rationem vitae, quod omnino moveatur a se et non indigeat ab alio moveri ; etiam altiores creaturae intellectuales indigent moveri efncienter a Deo supremo agente et allici a fine ultimo.

Solus Deus est ipsa Vita per essentiam, sicut ipsa Sapientia, ipsum intelligere subsistens. Hinc Christus affirmavit divinitatem suam dum dixit : Ego sum viaf veritas et vita (Joan., xiv, 6). Creaturae altiores habent vitam, sed non sunt ipsa vita.

In hoc articulo, sanctus Thomas pulchram elevationem scripsit, ascendendo a vita plantae ad vitam per essentiam, et ostendendo vitam esse magis immanentem et immobilem quo altior est.

Plantae vivunt secundum nutritionem, augmentum, reproductionem, sed forma per quam agunt et finis determinantur eis a natura.

Animalia se movent insuper ad objecta per sensum apprehensa.

Homo insuper sibi praestituit finem suae operationis, et tamen oportet quod ab altiori Causa efflciente moveatur et ab ultimo fine alliciatur.

Solus Deus, qui est ipsum intelligere subsistens, est vita per essentiarn ornnino immanens et omnino immobilis.

Haec autem immobilitas summae vitae radicaliter opponitur immobilitati inertiae vel mortis. Haec est absentia operationis seu privatio motus,

DE VITA DEl dum Deus habet operationem intellectus et voluntatis perfectissimam et semper m actu,

Vita ejus est semper in actu secundo, et ut actio, non transitiva sed immanens et perfectissima, cf. ad im.

In articulo quarto, ostenditur omnia quae a Deo procedunt, habere

Z T eSSe id6ale qU°d habent in ^ int^re Dei, in idea divma. Sic omma vivunt in Deo, secundum illud Joannis i, 4 • « Quod factum est, in ipso vita erat. »

Qu. XIX- — De Voluntate DeL

Post considerationem eorum quae ad divinam scientiam pertinent, considerandum est de his quae pertinent ad voluntatem divinam, secundum subsequentem ordinem :

i° De ipsa voluntate Deit q. 19.

20 De his quae absolute ad voluntatem Dei pertinent, scilicet de divino amore, qui est actus voluntatis divinae (q. 20), et de justitia ei misericordia, quae sunt velut virtutes voluntatis divinae, secundum analogiam cum virtutibus moralibus nostrae voluntatis (q. 21).

3° De his « quae ad intellectum in ordine ad voluntatem pertinent », scilicet de Providentia, respectu omnium (q. 22) et de Praedestinatione respectu hominum in ordine ad salutem (q. 23).

Jam ex hac divisione in prologo posita, apparet quod Providentia dicitur secundum analogiam cum nostra prudentia, quae praesupponit appetitum rectum, seu voluntatem rectam,

Sic est sermo de moribus divinis, secundum analogiam cum virtutibus superioris partis animae, scilicet voluntatis et intellectus, nam manifestum est quod virtutes inferioris partis, ut temperantiaf non possunt esse analogice-proprie in Deo, spiritu puro. Id est : in eo non possunt esse virtutes inferiores, nec etiam virtutes theologales quae in nobis Deum tanquam nobis superiorem respiciunt. Attamen amor Dei erga seipsum et erga nos, de quo est sermo in q. 20, correspondet analogice caritati nostrae erga Deum et proximum.

Quaestio XIX, de ipsa voluntate Dei, dividitur irf duodecim articulos, qui reducuntur ad tres principales partes : ia pars respondet ad quaestiones an sit (a. 1) et quid sit (a. 2, quodnam est objectum voluntatis divinae, seu utrum Deus velit alia a se) ; 2a pars est de modis voluntatis divinae erga actus et objecta sua, prout libere vult creaturas (a. 3), prout est causa rerum (a. 4) ; prout ejus volitio est incausata (a. 5), prout est efncacissima, immutabilis, et non omnibus rebus volitis necessitatem imponit (a. 6, 7^8), dejiique prout est impeccabilis seu non potest velle peccatum (a. 9) * 3a pars est de manif estatione voluntatis divinae, in duobus ultimis articulis : utrum sit distinguenda in Deo voluntas signi, et utrum circa divinam voluntatem ponantur quinque signa.

Sic melius apparet structura intima hujusce quaestionis, quia divisio non fit immediate per duodecim membra ad invicem opposita, sed per duo membra, postea subdividenda. Et revera duae primae partes enuntiatae jdncuntur ad unam, quae est de voluntate Dei in se sumpta, quod consi derandum est antequam sit sermo de manifestatione ejus

Subdmsiones autem ostendunt quod sanctus Thomas consideravit ZZ 2T Pr 36 ^ hanC ^Uaestionem P-tinent, per respectum t u m Id

?m ^ n°S 'PS0S' SCCUndum varios libertatis, causal, at, s efficaas et impeccahhtatis. qui per se ad voluntatem potiusquam ad mtellectum perhnent. ^sHua.m da

Speciatim considerandus est per respectum ad quaestionem de scientia D«. artxculus 4 : utrum Voluntas Dei sit causa rerum, quo valde £32 id quod <hctu» est q. X4, a. 8 : scientia Dei est causa rerum pZt hab voluntatem conjunctam. Diligentissime etiam examinandus est l 8 utrum volun tas 0« necessitatem rebus volitis imponat, quo illustratur praescientia futurorum contingentium. mustratur

Chapter 71 of 105