Sectio 7, art. 11: UTRUM SI HOC SACRAMENTUM TEMPORE MORTIS
CHRISTI FUISSET SERVATUM AUT CONSECRATUM, CHRISTUS IBI
MORERETUR
Respondetur affirmative quia mori sicut et vivere pertinet ad substantiam corporis Christi. Corpus Christi quod est in sacramento per modum substantias poterat ergo mori, seu fieri inanimatum, et postea tempore resurrectionis animatum fieri. Sed non poterat flugellari, crucifigi, occidi, quia hsec non pertinent ad substantiam secundum se, sed ad substantiam prout est sub quantitate extensa in ordine ad locum, ut dictum est articulo prascedenti.
Responsio ad 2um legenda est ad distinguendam immolationem sacramentalem a cruenta. Si triduo mortis « fuisset hoc sacramentum consecratum, sub specie panis fuisset solum corpus et sub specie vini fuisset solus sanguis ». Nunc concomitanter sanguis est sub specie panis et corpus sub specie vini.
QU-53STIO LXXXH
DE MINISTRO HUJUS SACRAMENTI
In hac quajstione S. Thomas indirecte incipit tractare de sacrificio Missa», sed de hoc sacrificio directe tractat in q. 83 de ritu seu de celebratione hujus sacramenti: a. 1 utrum in hac celebratione Christus immoletur.
Hic incipit tractare de sacrificio Missse, non secundum se, sed per respectum ad ministrum in decem articulis, sive quoad validitatem sive quoad liceitatem, tum in consecratione Eucharistia;, tum in ejus dispensatione.
Agitur: 1° de ministro consecrationis, art. 1 et 2; 2° de ministro dispensationis, art. 3.
3° de relatione communionis ipsius sacerdotis cum consecratione. a. 4.
4° de obligatione celebrandi pro quolibet sacerdote, a. 5. 5° de conditionibus requisitis in sacerdote ad liceitatem consecrationis : status gratia», fides, carentia excommunicationis, art. 6-9. 6° quseritur utrum peccent a ministris indignis commu- nionem recipientes. 7° Denique utrum liceat sacerdoti omnino a celebratione abstinere. q. 82, a. 1.
Chapter 48 of 84