Liber I, Epistola 12
Ad Joannem Episcopum de Urbe Veteri.
Ne Monasterium vexare pergat admonet.
Gregorius Joanni episcopo de urbe veteri.
Agapitus, abbas monasterii sancti Georgii, insinuavit nobis plurima se a vestra sanctitate gravamina sustinere, et non solum in his quae necessitatis 499 tempore aliquod monasterio possint ferre subsidium; verum etiam quod in eodem monasterio missas prohibeatis celebrari, sepeliri etiam ibidem mortuos interdicatis. Quod si ita est, a tali vos hortamur inhumanitate suspendi; et sepeliri ibidem mortuos, vel celebrari missas, nulla ulterius habita contradictione permittas, ne denuo querelam de iis quae dicta sunt praedictus vir venerabilis Agapitus deponere compellatur.
Chapter 12 of 846