Liber I, Epistola 15
Ad Balbinum Episcopum Rosellanum.
Ut Populonensem Ecclesiam visitet, ac presbyteros diaconosque ordinet, praecipit.
Gregorius Balbino episcopo Rosellano.
Pervenit ad nos quod Populonensis Ecclesia ita sit sacerdotis officio destituta, ut 501 nec poenitentia decedentibus ibidem, nec baptisma possit praestari infantibus. Hujus igitur tam piae rei tamque necessariae mole permoti, jubemus dilectioni tuae, ut, hujus praeceptionis auctoritate commonitus, memoratae Ecclesiae visitator accedas, ut unum cardinalem illic presbyterum, et duos debeas diacones ordinare. In parochiis vero praefatae Ecclesiae tres similiter presbyteros, quos tamen dignos ad tale officium veneratione vitae et morum gravitate praevideris, et quibus in nullo obvient constituta canonicae disciplinae, ut sanctae cum digna cautela provideatur Ecclesiae.
Chapter 15 of 846