Skip to the text

Liber I, Epistola 14

Ad Demetrium Episcopum Neapolitanum.

Ut quosdam prius in fide dubios, jam vero catholicam communionem repetentes excipiat.

Gregorius Demetrio episcopo Neapolitano.

Stephanus praesentium portitor, cum de quibusdam fidei capitulis ejus a via veritatis nutaret intentio, pro hujus rei dubietate a catholicae se ecclesiae communione suspenderat, donec eum Deus, veritatis judex, ad viam rectitudinis revocaret, quem recepta satisfactione in fide catholica communicasse cognoscas. Sed quia eum quosdam dubietatis suae socios ibidem in Neapolitana civitate habere comperimus, hoc nobis de his quoque praefatus Stephanus pollicitus esse dignoscitur; ut si eorum ambiguitatem animae nostrae interpositionis periculo sanaremus, ipsos etiam ad communionem catholicam sine mora posse vel replicatione converti. Pro qua re praesentibus epistolis admonemus, nostra fide, nostroque sicut ipsi videntur, poposcisse periculo, eos in fidem catholicam communionemque suscipite, quibus potestis modis ad lucem de tenebris revocate. Ne postquam ad nos hujusmodi causa perlata est, si silentio praeterimus, de animabus eorum, negligentiae possimus subire jacturam.

Chapter 14 of 846