Skip to the text

Liber III, Epistola 32

Ad Honoratum Archidiaconum.

Ejus absolutionem firmat. Ea vero de quibus erat conquestus, Antonino discutienda committit.

Gregorius Honorato archidiacono Salonitano.

Dudum quidem decessoris nostri nostraque praeceptio ad dilectionem tuam cucurrerat, in qua et de objectis tibi calumniose capitulis fueras absolutus, et in tui gradus ordine sine aliqua te instituimus altercatione restitui. Sed quia rursus ante non multum temporis spatium, ad Romanam civitatem veniens, de aliquibus illic actis incongrue, de sacrorum es conquestus alienatione 647 vasorum; atque dum pro hac re, quae tuis objectionibus respondere potuissent, sustineremus in hac civitate personas, Natalis episcopus tuus de hac luce migravit, necessarium judicavimus easdem praeceptiones tam decessoris nostri, quam nostras, quas dudum, ut dictum est, pro tua absolutione transmisimus, praesentibus deinceps apicibus confirmare. Quamobrem a cunctis tibi objectis capitulis te plenius absolventes, in tui te ordinis gradu sine aliqua volumus altercatione permanere, ut nihil tibi penitus mota a praefato viro quaestio qualibet occasione praejudicet. De his autem capitulis de quibus conquestus es, Antonino subdiacono, et rectori illic patrimonii sanctae, cui, Deo auctore, praesidemus, Ecclesiae instanter injunximus ut si quidem in his ecclesiasticas invenerit immistas esse personas, cum summa causas ipsas districtione atque auctoritate definiat. Sin autem cum talibus res agitur, in quos ecclesiasticae vigor non possit jurisdictionis extendi, de singulis quibusque capitulis probationes inter publica gesta depositas ad nos absque ulla dilatione transmittat, ut instructi subtiliter sciamus quid de his debeamus, Christo auxiliante, disponere. (Vide l. I, ep. 19 et 20, l. II, ep. 17 et 52. Cf. Joan. Diac. l. III, c. 9.)

Chapter 171 of 846