Skip to the text

Liber VIII, Epistola 27

Ad Joannem Episcopum Syracusanum.

Ne Catanenses diaconi campagis calceati procedere praesumant.

Gregorius Joanni episcopo Syracusano.

Ecclesiastici vigoris ordo confunditur, si aut temere illicita praesumantur, aut impune non concessa tententur. Pervenit itaque ad nos (Grat., dist. 93, c. 21) diaconos Ecclesiae Catanensis calciatos campagis procedere praesumpsisse; quod quia nulli hactenus per totam Siciliam licuit, nisi solis tantum modo diaconis Ecclesiae Messanensis, quibus olim a praedecessoribus nostris non dubitatur esse concessum, bene recolitis. Quia ergo tantae temeritatis ausus non est leviter attendendus, cum omni hoc fraternitas vestra subtilitate perquirat; et si ita sicut ad nos pervenit invenerit, utrum a se, vel alicujus hoc auctoritate praesumpserint, nobis subtiliter innotescat, ut, cognita veritate, quid fieri debeat, disponamus. Nam si negligenter ea quae male usurpantur omittimus, excessus viam aliis aperimus. Mense Junio, indictione prima. (Joan. Diac., lib. IV, c. 8.)

Chapter 449 of 846