Skip to the text

Liber VIII, Epistola 26

Ad Joannem Episcopum Syracusanum.

Quae clerici vasa sacra vendiderant Pantaleo notarius requirat.

Gregorius Joanni episcopo Syracusano.

Quia pervenit ad nos quod quidam ex Italiae Ecclesia clerici vasa sacra in Sicilia venundarunt, idcirco Pantaleonem notarium nostrum direximus, ut eadem vasa sollicita investigatione requireret. Qui postquam in vestrae sanctitatis est obsequio occupatus, eamdem causam eum cognovimus neglexisse. Oportet ergo ut fraternitas vestra congrua debeat sollicitudine providere, ut, tempore quo utile esse crediderit, eum ad peragenda ea ipsa debeat relaxare; quatenus et ipsa de illo possit habere solatium, et ipse salubriter valeat quae sibi sunt mandata Deo adjuvante peragere; quia necesse est ut indictione subsequenti huc veniat, et subtiliter nos coram positus de cunctis informet.

Chapter 448 of 846